ADDRESS OF ST. NORBERT
TO HIS PEOPLE

Dolens a vobis dicesseram, fratres, sed propitia Dei clementia, jam laetus et quasi tripudians revertor ad vos. Inimicus homo, inveteratus ille odii et rixarum seminator diabolus, diro nos a vobis schismate avulserat, ut qui imperium a scissuris incoeperate stabilire, propagaret dissidiis, pastoremque a grege dividens, oves sine certo duce, ad vocem mercenarii vagantes, in barathrum detraheret. Haec fuit invidentis inimici antiqua fraus, haec fuit et mali praesentis origo, per quod concordiam scidit, non minus foelicitati publicae, quam saluti ovium et pastoris officio necessariam. Tempestate pene obruti fluctus quos sedare non licuit precibus, fuga declinare oportuit. Verum Deo gratias! Christus qui fremente procella dormitare visus est, ad clamores tandem periclitantis evigilans imperavit ventis et mari, et fracta est tranquillitas magna.Pacem quam Diabolus eripuerat, restituit nobis Deus pacis. Illam, quaeso, fratres, ardenter amate, indesinenter quaerite, prudenter custodite. In vinculo charitatis corda nostra cohaereant, et sicut de primis Christianae fidei cultoribus scriptum est: erat cor unum et anima una, ita et imposterum, in unitate spiritus amulemus omnes. Nolite timere, filioli, quos iterum parturio, ne mala quibus pastorem exagitastis, pastorem contra vos exasperent. Etsi enim, non mihi, sed sacerdotio vim feceritis, spero tamen de misericordia ejus qui propitiatur iniquitatibus nostris, lacrymarum vestrarum abundantia deletum esse crimen quod patrastis. Rogemus ergo nunc Patrem misericordiarum et Deum totius consolationis, ut pacem quam dedit immeritis, merrentibus denuo conservet; satagamus ut per bona opera redimamus mala, et certam faciamus vocationem nostram, quatenus uno ore honorificetur Deus nunc et semper.


FONTES:

A.  Hugo, La Vie de Saint Norbert, p. 354

B.  Madeleine, Vie de Saint Norbert, p. 540-541