EARLY ORDER DOCUMENTS

Letters from Antipope Anacletus to St. Norbert

1.

Lator praesentium Atticus Ecclesiae tuae Archidiaconus ad Apostolorum limina veniens, a fraternitate tua se vehementius praegravatum, in nostra et fratrum praesentia intimavit. Retulit siquidem te de proditione ipsum coram fratribus impetisse, seque negasse et tibi canonice satisfactum in Capitulo respondisse. Cum igitur statuta die ad agendum pro eadem causa, in tuam et Capituli praesentio devenisset; teque accusatorem, simul et judicem (quod omnino rationi et justitiae adversatur) apertius intelligeret, Sedem Apostolicam appellavit, et terminum quo tibi coram Pontifice Romano justitiam faceret, nominavit. Post hanc autem appellationem, sicut ipse asserit, accepta occasione de obitu decessoris nostri bonae memoriae Papae Honorii, eum ad nos, sicut obtulerat, v enientem beneficiis suis Ecclesiasticis et rebus aliis exspoliasti. Perpendat ergo fraternitatis tuae prudentia, quam grave, quamque inconveniens sit, ut illud Sedi Apostolicae privilegium coneris auferre quod ex divino munere, atque antiqua Sanctorum Patrum traditione usque nunc, per Dei gratiam meruit obtinere, et per Apostolorum Principis merita B. Petri, pro cujus ne deficeret fides, ipse Christus oravit, usque ad finem inviolabiter obtinebit. Eapropter fraternitati tuae mandamus, et Apostolicae Sedis auctoritate praecipimus, ut eidem Archidiacono, quae abstulisti, cum integritate restituas, et quiete deinceps omnia tenere permittas. Proximis autem B. Martini octavis, nostro te conspectui repraesentes, plenam de eo justitiam, in nostra et fratrum praesentia recepturus. Per praesentia etiam scripta mandamus, quemadmodum Antecessor noster B. recordationis Papa Honorius tibi mandavit, ut filios nostros Ecclesiae Magdeburgensis Canonicos, ad nos venire volentes prohibere ulterius non praesumas, si B. Petri gratiam et delectionem obtinere volueris. Nos enim tibi aut honori tuo nihil detrahimus, pleno charitatis affectu tam te, quam Ecclesiam tibi commissam diligere ac praestante Domino cupimus honorare.

Datum Romae apud Sanctum Petrum 15 Kal. Junii, Pontificatus nostri anno primo.


2.

Fraternitati tua per Apostolica scripta mandaveramus, ut proximis B. Martini Octavis, nostro te conspectui praesentares, quatenus in nostra et Fratrum nostrorum praesentia quaerelae ad nos per Atticum Archidiaconum tuum delatae, plenius examinarentur, et tibi, si ratio postularet, plena tribueretur, satisfactio. Tu vero, fili inobediens, fili Belial, non modo paternis jussionibus parere recusasti, sed ad impudentiae cumulum, et nos, et in nobis Petri Cathedram, vipereis proscidisti sermonibus, sicut ex testium relatu intelleximus, atque ut tuo crimini fucum aliqualem dares, non exhoruisti palam asserere, nos non petitione populi, non spontanea Cleri electione, sed vi parentum, potentia fratrum, ipsorumque fidelium sanguine, ad Apostolatus culmen ascendisse; quae quidem mendosa figmenta ab Haimerico homine dudum ob simoniae et luxuriae laben proscripto et ab Cardinalium coetu segregato, hausisti, et serenissimo Regi Lothario, cujus fide supra modum abuteris, ebibenda propinasti. Unde illum, tuae perduellionis suffragatorem, tuae haereseos approbatorem habere passim gloriaris, quasi error ex patronorum dignitate convalescat. Miramur sane tantum principem tanto patrocinari mendacio, sed miramur amplius quomodo tam religiosus Princeps patiatur te, contra Apostolatus nostri apicem, velut canem impudentissimum oblatrare. Circumquaque enim, ut audio, per omnes Episcopos et potentes saeculi visitando divertis, ut Nocentio, id est Anti-Christo proselytum facias, et devotas nobis plebes ab obedientia subtrahas. Quis te furor exagitat? Quid tibi Ecclesia Catholica mali fecit? An quod veteris amicitiae signa tot dederimus? An quod Ordini tuo approbationem impertierimus ultro, dum apud Gallos ageremus, Idolum fabricas in Germania, et altare contra altare erigis? Tam praesumptuosi schismatis excessum ferre Ecclesiae Catholicae unitas non patitur; quocirca malum quod charitatis linimento tollere non valuimus, vero abscissionis amputare compellimur. Igitur te tuosque sequaces tanquam tunicae Christi scissores sacrilegos, Sedis Apostolicae praedones infestissimos damnamus cum Jamnes et Mambrez, cum Dathan et Abiron, omnibusque tum Ecclesiasticis tum saecularibus praerogativis spoliatos aeterno subjicimus anathemati.

Datum Romae apud S. Petrum, 4 Kal. Febru.


FONTES:

A.  Hugo, La Vie de Saint Norbert, p. 363-365 (Ex Mss. Mont. Cassini)

B.  Madeleine, Vie de Saint Norbert, p. 544-546