FOUNDATION CHARTER OF THE ORDER

 

Honorius Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Norberto Fratri in Christo, et Canonicis Praemonstratae Ecclesiae Sanctae Mariae, eorumque successoribus regularem vitam in perpetuum professis. Apostolicae disciplinae sectantes vestigia mundanis quidem pompis et possessionibus abrenuntiant, et Domino totis nisibus famulantur. Isti ergo, si bonum quod incoeperint, consummarint, in extremo examine judicis sunt immortalitatis stolam et perpetuam gloriam adepturi. Quia igitur vos religiose vivere et canonicam vitam secundum Beati Augustini institutionem ducere, inspirante divina gratia, decrevistis; propositum vestrum Sedis Apostolicae auctoritate confirmamus, et firmos vos esse in remissionem peccatorum vestrorum in eo persistere adhortamur. Statuimus itaque, ut in Ecclesiis vestris, in quibus Fratres vitam canonicam professi degunt, nulli omnino hominum liceat secundum Beati Augustini Regulam ibidem constitutum Ordinem commutare; nullus etiam Episcoporum futuris temporibus audeat ejusdem Religionis Fratres ab Ecclesiis vestris expellerre, nec professionis canonicae quispiam ex eisdem Ecclesiis aut claustris audeat sine communi Congregationis permissione discedere: discedentem vero, nullus Episcoporum, nullus Abbatum, nullus Monachorum sine communium litterarum cautione suscipere. Bona etiam et possessiones quas juste et legitime possidetis, praesentis nostri scripti pagina confirmamus in quibus haec propriis nominibus duximus exprimenda: Ecclesiam videlicet Sancti Martini Laudunensis in Laudunensi Episcopatu; Vivariensem Ecclesiam sanctae Mariae in Suissionensi Episcopatu; Floreffiensem Ecclesiam sanctae Mariae in Leodiensi; Cappenberg Ecclesiam sanctae Mariae et Beatorum Petri et Pauli in Monasteriensi; Clostat [1] Ecclesiam sanctae Mariae in Moguntienensi; Ecclesiam sancti Annalis in Metensi; Antverpiae Ecclesiam sancti Michaelis in Cameracensi; ambitum ejusdem vallis a loco qui dicitur Halierpre, usque ad vallem Rohardi, cum tribus adjacentibus vallibus, et a rivo versus Vois, sicut valles proportant. Duas partes decimae quas in villa de Crespi per Laudunensem Episcopum habetis, et caetera quae in eadem villa largitione dilecti Filii nostri Ludovici Regis Franciae possidetis. Allodium Clarifontis, Allodium Ramengeis cum molendino; tres mansos apud Bolmont; Anisi mansum unum cum molendino, Fraisnes mansum unum; Versigny, mansum unum; Souppy tres mansos et dimidium; totum allodium quod dicitur Bonnuel, Suessioni domum unam cum vineis et terris; vineas in Laudunensi pago in volla quae dicitur Broiencourt et Ursignicourt, et Montarcenne. Quaeccumpqe praeterea in futurum, concessione Pontificum, liberalitate Regum vel Principum, vel aliis justis modis canonice poteritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus in sanctae Religionis proposito permansuris, et illibata serventur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat easdem Ecclesias temere perturbare, aut eorum possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vecationibus fatigare, sed omni integra conserventur, Regularium Fratrum et pauperum usibus profutura, salva diocesanorum Episcoporum canonica justitia. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae Constitutionis paginam sciens, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sanctissimo Corpore et Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eisdem Ecclesiis jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant.

Amen.

Ego Honorius Catholicae Ecclesiae Episcopus.

Datam Laterani per manum Haimerici Sanctae Romanae Ecclesiae Diaconi Cardinalis et Cancelarii,

decimo-quarto Kal. Martii, Indictione quarta, anno Dominicae Incarnationis millesimo centesimo vigesimo sexto, Pontificatus autem Domini Honorii Secundi Papae anno secundo.