CHARTER ESTABLISHING PRÉMONTRÉ

by Bishop Bartholomew of Laon -- 1126

In nomine sanctae et individuae Trinitatis.

Notum fieri volumus, tam praesentibus quam futuris, quod ego Bartholomaeus Laudunensis Episopus, viro reverendo et spectabilis religionis temporibus nostris Norberto, et successoribus ejus in sancto proposito viventibus, dederim locum, qui nostri juris erat, totum liberum ab omni exactione cujuslibet personae absolutum, apud Huberti Pontem[1], loco qui dicitur Halieprest[2], usque ad vallem Rohardi[3], cum tribus adjacentibus vallibus, a rivo versus Vois[4], sicut valles dividunt et perportant, ad Ecclesiam in honorem Dei et Sanctae Dei Genitricis construendam, et sicuti totum possidemus in allodium, ita omnimodis libere possidendum eis concedimus. Pascua vero, seu prata, a Ponte Huberti usque ad Mormandi vicinum, et citra et ultra rivum, animalibus eorum communia erunt omni tempore Ultra rivum autem ex parte Ecclesiae in defensione erunt ad opus eorumdem fratrum usque ad collectionem foeni et frugum. Deinde vero communia erunt tantum ut nullus importunus sit religioni eorum super ulla occasione. Conceditur tamen rusticis qui sunt in vicinia, colligere de sylva quae est in jugis montium; colligere material ad opus capitis seu stipitis aratri, sive axis. In omni igitur labore eorumdem fratrum facto in iisdem locis, nullus exigat ab eis nec decimam, nec terragium, nec molestiam quaelibet persona inferat quieti ipsorum, et omnimodis ab omni parochia absolutos, omnesque eis subjectos heremitas permanere censemus. volumus etiam notum fieri, quod Ecclesia Praemonstrata et locus, eisdem a praedecessore meo Helinando data et confirmata fuit Ecclesia Sancti Vincentii, sicut etiam in Privilegio continetur; modo vero, quia in solitudinem penitus universa ibi erant redacta, Abbas Seifridus, et conventus ejusdem Ecclesiae Sancti Vincentii, utile duxerunt esse consilium in nostram manum reddere, et ad nostram dispositionem pendere, quod et factum est. Unde nihil melius esse considerantes in hoc negotio, eandem Ecclesiam, cum omnibus quae monachi praedicti ibidem possidebant, eidem Norberto venerabili viro, et successoribus ejus, in sancto proposito viventibus, similiter ab omni exactione libere condonavimus, perpetuo possidenda; ita ut nullos conventus laicorum secum adhibeant, nisi tantum personas quae sub eodem proposito vivant. Et ut liberius ista possideant, ad molendinum nostrum quod dicitur Burdellum[5], censum frumenti sex galetarum constituimus praedictis per singulos annos. Fratres vero de Praemonstrata Ecclesia, nihil a modo super hoc respondebunt eis, et Canonicis de sancto Johanne Laudunensi ad quos decima Praemonstratae Ecclesiae pertinebat, ad idem molendinum quatuor galetas frumenti divisimus, et fratres Praemonstratae Ecclesiae in nullo quae ad decimam Parochae eorum pertinent amodo respondebunt eis. Totum etiam sicut valles perportant circumjacentes Praemonstrato loco, et proclivia montium ex omni parte eisdem fratribus religiose viventibus perpetuo possidenda libere sicut allodium ratum esse censemus, et nulla circumjacentium Parochiarum, vel in decimis, vel in aliqua inquietudine moolestiam ingerat eorum religioni. Factum est autem hoc assensu et voluntate Thomae, de cujus feodo duae partes decimae descendebant, quas ipse, it illi qui ab eo tenebant, in nostras manus ad opus praedictorum Fratrum reddiderunt, quidquid etiam juris vel consuetudinis ipse Thomas et sub eo Forestarii ejus, scilicet Girelmus de Valsalione[6], et Radolphus de Quinciaco[7], et Radolphys major de Cociacovilla[8] habebant, totum ad opus praedictorum Fratrum liberum et quietum donaverunt. Ipse etiam Thomas apud locum Rosiers carrucatam terrae predictis Fratribus dedit; viam etiam qua vicini accolae per mediam vallem Praemonstratae Ecclesiae ire consueverant, omnibus volentibus obstrui fecimus. Robertus etiam de Anlerio allodium quod in contigua sylva habebat, in nostra manu ad opus praedictorum Fratrum reddidit. Praeterea nos dedimus praedictis Fratribus tres carrucatas terrae, unam apud villam nostram Anisiacam, aliam apud Larciniacum[9], tertiam apud Capriniacum[10] supra montem ultra rivum Aquilam[11], absque decimis earumdem trium carrucarum. Quicumque hanc nostrae institutionis paginam et instrumentum infringere vel inquietare tentaverit, anathema sit, et iram omnipotentis Dei incurrat in die Judicii.

Actum est hoc anno Dominicae Incarnationis MCXXI. Indicatione XIIII. Epacta nulla concurrente V.

Signum Bartholomaei Laudunensis Episcopi.
S. Widonis Decani et Archdiaconi
S. Radulphi Archidiaconi
S. Seifridi Abbatis Sancti Vincentii
S. Simonis Abbatis Sancti Nicolai de Sylva
S. Blihardi Cantoris
S. Drogonis Presbyteri
S. Herberti Presbyteri
S. Ehardi Diaconi
S. Godefridi Diaconi
S Eliardi Subdiaconi
S. Widonis Subdiaconi
S. Roberti Acolythi
S. Roberti Decani Sancti Johannis
S. Jusfridi Cantoris
S. Hemmonis Thesaurarii
S. Henrici
S. Valerii
S. Gundranni
S. Hugonis
S. Roberti Presbyteri Ecclesiae Sancti Martini
S. Helberti Vice domini
S. Clarebaldi de Foro
S. Nicolai Castellani,

Actum Lauduni in Capitulo Beatae Mariae Laudunensis Ecclesiae, anno Dominicanae Incarnationis MCXXI. Indictione XIIII.

Epacta nulla concurrente V. regnante rege Francorum Ludovico, qui Fratri Norberto et caeteris Fratribus in supradicto loco religiose viventibus concessit habendum in perpetuum quidquid datur et dabitur eis quod pertineat ad suum feodum.

Ego Radulpus Cancellarius scripsi et subscripsi