"THE NORBERTINE CRY"

Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion.

Valle mihi Praemonstratum quae nomina nota

Hac magis arrisit, nullus in orbe locus:

Quae me suscepit juvenem, fovitque benigno

Laeto sinu; tutumque mihi perfugium

Illecebras contra mundi, quae Relligioni

Me Norbertoeae vota vovere dedit.

Hic mihi Moecenas almus, tu Petre, fuisti[1]

Dignitatus studiis plaudere saepe meis.

Hic mihi Moecenas plus quam, Guillelme, fuisti[2]

Qui pater et custor, quin et amicus eras.

Lustra duo quae inibi tecum, Guillelme, peregi

Tempora sunt vitae candidora meae.

Non unquam studiosa magis fuit optima mater

Prolis dilectae, quam tibi carus eram.

Ah! quoties recubans quercus sub fronde virenti

Vel fagi patulae, cespiteve in tenero,

Ah! quoties peragrans umbrosa cacumina montis

Te socio, vallis vel sinuosa sacrae,

Eloquii ipse tui mira dulcedine captus,

Haustu sorbebam suavia dicta avido,

Dum pertractabas veterum documenta sophorum

Aut ea quae condunt et pia scripta patrum.

Una vel Flaccum volvendo, Virgiliumve

Dulci musarum nectare potus eram.

O quantum dolui immitis cum te rapuit mors!

Visa mihi potior pars perisse mei

Nec luctum minuit, potius quin luctus adauctus

Quod votis fratrum, qua redimitus eras

Inclyta, te moriente, meum caput infula cinxit,

Ordinis et curae praepositus fuerim.

Grandis honos certe! magno verumtamen emptus,

Qui nostrum excidiuim cernere natus eram

O vallis dilecta mihi quae nunc tua sors est!

Quae tua sors! quondam relligione patrum

Consecrata Deo... civili Gallia nostra

Concutitur motu; seditione furens

Incautum trahitur magna in discrimina vulgus.

Jam nutant leges, nutat et arbitrium

Reis; mox turbam penes est dominatio tota.

Dicere quis valeat damna quot inde ruant?

Relligio quassatur avita, modo expoliatur

Clerus; venduntur quae dederat pietas

Quae labor attulerat sapiens vel gestio rerum;

Et possessores nos abitig cupidus

E propriis emptor <<veteres migrate coloni;>>

A saeclis frustra vos inibi seritis.

Vadite: maternam messem[3] sibi colligit alter.

Vadite, contemptus diraque pauperies,

Exilium, carcer, gemitus, mors forsan et ipsa

Pro longis meritis praemia vestra manent.

Siccine concives[4]! pejus quis spected ab hoste?

O Praemonstratum! Tu, venerande loce,

Cum te Norberto dabat olim Bartholomaeus[5],

Hic ut sancta domus surgeret, atque Deo

Servirent in ea famulantes laude perenni

Mystarum chori, quis putet in fabricam

Vilem[6] aliquando tuum auderent convertere templum?

Effera sed quid non nititur impietas?

O vallis dilecta mihi, tu cantibus olim

Propulsata sacris, quos nemus ingeminat,

Nunc sacros nec habet cantus unumve sacellum[7],

Nuc tibi non hymnus, non pia lausve Deo.

Nil sanctum; non hos quaesitum munus in usus.

Vallis amata nimis, voce carebo prius

Quam miminisse tui, quam de te plangere cessem.

Vallis, supremum nunc tibi dico vale.

Colles frondosi, fontes et stagna valete,

Gaudia nostra diu: tu quoque, sylva, vale.

Plangebat suisque

Dicabat fratribus

B L. Abb. Praem: octogenarius, tertia julii ann. 1820.


NOTAE:

[1]  Petrus Antonius Parchappe de Vinae Sparnacensis, Doctor Sorbonicus, tunc abbas Praemonstrati; obiit 4-Martii anno 1769, aetatis 70.

[2]  Guillelmus Manoury Elbotesis, successor Petri, abbas meus, cui per decem annos fui a secretis, vir concinnae litteraturae et exquisiti judicii, obiit 18 Julii 1780, aetatis 68.

[3]  Maternam utpote Ecclesiae matris cui bona dabantur sub hace formula: Do Ecclesiae et fratribus ibidem servientibus etc.

[4]  Vidi quosdam ex nostris ad xenodochia recurrere coactos in aegritudine sua et ibi diem claudere ultimum.  Scio alios in navigiis reclusos, ibidem inedia et omni genere miseriarum consumptos; plurimos in regiones exteras deportatos; omnes tali pensione donatos qua pro salario contentus non esset vel minumus servulus.

[5]  Bartholomaeus Episcopus Laudunensis, qui territorium Praemonstrati a monachis S. Vincentii emit deditque D. Norberto.

[6]  Praemonstratum, insignis canonia, nunc in fabricam vitrariam transmutata.

[7]  Ipsa aedicula, olim parochialis, divendita est, usibus profanis devota, ita ut in eo loco, ubi per sexcentos septuaginta annos jugis personavit oratio, nullum jam, eheu!  religiosi cultus supersit vestigium.


FONTES:

A.  MSS. de la Biblioth. de Laon.  Res Praemonstratenses

B.  Madeleine, Vie de Saint Norbert, p. 550-552