BULL OF GREGORY XIII
Confirming Devotion to St. Norbert
and the Establishment of his Feast Day
(1582)

Gregorius Episcopus, servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam.

Immensae divinae sapientiae altitudo, cujus inscrutabilia sunt judicia, dignata est olim per Prophetam revelare, Deum lardari velle in Sanctis suis; quod nos ad Sanctorum memoriam debita solemnitate celebrandam eo magis invitat, quia dum eorum merita recensentur, virtutum quoque exempla fidelibus ad imitandum proponuntur, ut per ea gradientes, ipsi pariter ad coelestem beatitudinem eorumdem sanctorum suffragiis adjuti facilius valeant pervenire. Quapropter nos qui fide dignorum, praecipue dilectorum filiorum Philippi tituli Sancti Sixti presbyteri Cardinalis Boncompagni nuncupati, majoris Poenitentiarii nostri, et Praemonstratensis Ordinis protectoris, ac Johannis Abbatis Monasterii Praemonstratensis, Laudunensis Diocesis, relatibus intelleximus, quod praefatus Ordo Beato Norberto eximiae sanctitatis viro, qui etiam Ecclesia Magdeburgensi praefuit, jam supra quadringentos annos fundatus et institutus fuit, dignum quin potius reputamus debitum, quod Beatus ipse Norbertus in verneratione et honore habeatur in terris, qui nunc honoratur in coelis, et cujus vita beneplacens Deo plurimis claruit miraculis, sicut fide digna gravium auctorum monumenta testantur; Joanni Abbati ac universo Ordini praefatis, ut erga Patrem suum gratos et devotos filios se valeant exhibere in perpetuum, ut festum ipsious Sancti Norberti Confessoris atque Pontificis die sexta Junii, qua idem Sanctus Norbertus ex hac vita migravit ad coelum, cum sua Octava, officio duplici de uno Confessore ac Pontifice, in omnibus et singulis dicti Ordinis Monasteriis et Ecclesiis et locis, anniversaria solemnitate in perpetuum celebrare, ac ejusdem Sancti commemorationem, quandocunque aliae consuetae commemorationes ex Monastico dicti Ordinis instituto vel ritu fieri debent, facere, nec non praefatum Sanctum Norbertum qui in pluribus Martyrologiis usu Catholicae Ecclesiae receptis, sub ipsa sexta die Junii descriptus et annotatus reperitur, in Kalendario ejusdem Ordinis tantum sub eodem die sexto Junii, pro festo duplici cum sua octava describere et annotare libere et licite valeant, per praesentes concedimus. Sicque ab omnibus praefati Ordinis utriusque sexus regularibus personis pro tempore existentibus perpetuo observari debere, Apostolica auctoritate, tenore praesentium mandamus, statuimus et ordinamus. Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus Apostolicis ac dicti Ordinis, et ejus Monasteriorum juramento confirmatione Apostolica vel quavis firmitate alia roboratis, statutis et consuetudinibus coeterisque contrariis quibuscunque.

Datum Romae apud Sanctorum Marcum, anno Incarnationis Dominicae 1582.
V. Kalend. Augusti, Pontificatus nostri anno 2.

 


FONTES:

A.  Hugo, La Vie de Saint Norbert, p. 451-453

B.  Madeleine, Vie de Saint Norbert, p. 548-549