PROVISION OF ST. NORBERT
FOR THE POOR

In nomine Sanctae et individuae Trinitatis, Amen.

Decimae Deo ad hospitale de omni possissione et oblatione fratrum, usibus pauperum dentur. Sic tamen si summa argenti decem solidos valuerit vel usque ad decem solidos oblata fuerit, ex his decem et octo pauperes per singulos annos vestiantur, octo per hyemem et decem per aestatem. Per hyemem scilicet in festo omnium Sanctorum, unus; in Nativitate Domini unus; in Circumcisione Domini, unus; similiter in Epiphania Domini, in Purificatione Sanctae Mariae, in Annuntiatione Sanctae Mariae, in Sepultura Domini, in Resurrectione Domini vestibus novis, scilicet camisiis, braccis, caligis, soccis, subtularibus, tunica, cappa cum mantella aut pellibus vestiatur. Per aestatem vero in Ascencione Domini, per septem dies Pentecostes, in Passione Apostolorum Petri et Pauli, in Assumptione Sanctae Mariae, nova clamide sive cappa, camisia, braccis, soccis, subtularibus, in singulis festis, unus induatur. Ex die autem quo pauper vestem accepit, usque ad diem octavum, si remanere vult, refectio corporis ibidem ei exhibeatur. Caetera in usus pauperum advenientium vel transeuntium impendantur. In Caena autem Domini unusquisque Sacerdotum vel Levitarum, post lotionem pedum mendicorum, consilio Praepositi unum de propriis vestibus sive cappam sive pelles seu tunicam, seu caligas ipsi charitative impendant, qui post acceptam charitatem nequaquam, ut superiuis, per dies septem remaneant, sed post refectionem abeant.


FONTES:

A.  MSS. de la Biblioth. de Laon, Res Praemonstrat., Tom. I, p. 182.  Eleemosynae Norbertinae, ex vetustiss. eccl. Praem. cartulario

B.  Madelenine, Vie de Saint Norbert, p. 538-539.