SERMON OF ST. NORBERT
TO HIS CONFRERES

Hortamur vos, Fratres dilectissimi, ad sedulam Dei, cui specialium votorum professione vos obligastis, servitute. Tenemini enim, vobismet ipsis et cunctis vestris sponte abnegatis, et pure propter Deum derelictis, in humeris vestris quotidie portare crucem Christi, hoc est: crebris diversarum passionum angustiis patienter ducere vitam totam in poenitentia. Haec est enim arcta via coeli, quae in ea perfecte ambulantes ad veram perducit Patriam; quam Christus moriendo et vivendo, opere et verbo vobis strenue praemonstravit. Quam nisi cum fiducia aggrediamini, et pro modulo vestrae possibilitatis in ea ambuletis, non potestis ad Christum venire, sicut dicit Apostolus; nullus coronabitur, nisi qui legitime certaverit. Et iterum: qui voluerit Christo commanere, debet, sicut ipse ambulavit, ambulare. Ambuletis ergo in via Dei caute, ne morte comprehendemini improvise, promptam observantes obedientiam, voluntariam parpertatem, et famosam castitatem. Sine his omnis substantialis virtus Ordinis penitus desolatur. Vos etiam, qui stabilitatem promissistis in hoc sacro loco, sitis sine fastidio suscepti oneris in Dei servitute continui, nisi interdum necessitate exteriorum actionum praepediti, ne dissolutio inutilium divagationum suavitatem virtutum interna dulcedine divinorum mysteriorum gustatam auferat, et labentis mundi, qui nullum locum a sordibus habet tutum, fallaciter amorem inducat. Quia sicut piscis extra aquam penitus alimentis naturalibus carens, cito moritur, sic instabilis Religiosus munitione et custodia claustri exutus, exemplis et doctrinis boroum alienus, mudo, cujus status in maligno positus est, pluries conversatus, cito ad vita labitur, et nexibus perpetuae mortis detinetur. Fugite igitur saecularium hominum frequentiam, sicut piscis siccitatem; ne obliviscamini interioris custodiae diligentiam, quae mentis generat puritatem. Illud enim gloriosum nomen sanctae religiousitatis vobis indigne usurpatis, si in desideriis vestris non soli Deo, sed plus mundo religati estis. Debetis igitur esse stabiles, charitate concordes, maxime linguas vestras refraenantes, ut sine murmuratione, detractatione, et absque invidia in domo Domini unanimes habitetis. Lingua enim maliloqua et dolosa inquietum malum est, plena veneno mortifero, non desinens laedere, bonum pacis conturbans, et religionis devotionem enervans; idcirco de talibus scribitur: qui litigiosus vel querulosus est, verus monachus non est.

Quapropter refraenate linquas vestras, figentes vel erigentes corda vestra ad supernorum regna, ubi vera sunt gaudia, et desiderio devotionis vestrae cum perfectis volate in nubibus contemplando divina, et cum moerore portate pondus carnis vestrae, ut possitis dicere cum beato Apostolo: cupio dissolvi et esse cum Christo. Et cum Psalmista: educ de carceribus corporum nostrorum animas nostras, ut valeatis conregnare Christo in aeternum. Si qui autem habitu religioso sub specie columbinae simplicitatis et lactis innocentiae, exterius nitide amicti, a devotione perfectae religionis coram Deo, cui cogitationes omnium nudae et apertae sunt, interiuis misere nudati salutarais doctrinae monita monitoremque contumaci corde spernunt, sanctum regularis disciplinae ordinem non observantes: procul dubio ad illum deterrimum aeternorum tormentorum locum, nisi se prius emendaverint perducentur, ubi nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat. Praecaveatis igitur horrenda divinae Majestatis judicia, illi devote servientes in timore et justitia, ut vos conservet in religiosa vita, et a poenis praedictis vos custodiat ejus clementia; qui sibi fideliter servientes affluenter ditabit, pie dans pro parvis magna, pro temporalibus aeterna, sicut ille discipulis suis de contemptu rerum suarum et de labore bonorum operum suorum mercedem inquirentibus dicebat: centuplum accipietis et vitam aeternam possidebitis. Ad quam vos perducat Christus. Amen

Nullum taedeat vel molestet hanc chartam saepius inspicere, in qua brevis exhortatio ad cultum Dei reperitur. Verbun Dei ignitum est, secundum Prophetam, ardore sancti Spiritus inflammatum, urens vitia, acuens virtutes, benevolas animas ditans sapientia, ministrans illis coelestia alimenta. Et ideo voce Salvatoris dicitur: Beati, qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud. Sic beata Maria Magdalena intenta aure perfectae devotionis et ardenti desiderio divinae contemplationis verbum Dei fideliter audiendo, optimam partem discitur elegisse, quam beata Martha sedulo cultu laboriosae ministrationis Salvatori nostro, in suis humanis fratilitatibus impenso, nequaquam potuit consequi, nec valuit obtinere.

Audite ergo illud libenter, custodite sapienter, et adimplete semper, ut in fine saeculorum illud mellifluum verbum Dei hilariter possitis audire: Veniter benedicti Patris mei, percipite regnum aeternum. In quo tunc tranquillitate perpetuae pacis, glorificata facie visionis perfectae et cognitionis Dei aeternaliter gaudebitis; ubi Deus absterget omnes lacrimas oculorum vestrorum. Nec erit ultra mors, neque ullus dolor, quia momentanea tormenta priorum passionum vestrarum omnia breviter transierunt. Ibi manifestabitur multitudo dulcedinis Dei, quam abscondit vobis, et omnibus timentibus se. Ibi apparebunt delectationes infinitae mirabilium dexterae Dei, quibus consolabitur vos, et omnes electos suos usque in finem. Ibi saluberimus fons hortorum Dei, quo vos foecundabit; ibi indeficiens puteus aquarum viventium, quo vos inundabit; ibi inaestimabilis ubertasx deliciarum domus Dei, qua vos inebriabit; ibi dulcis torrens voluptatum ejus, quo vos potabit; ibi Deus praecinget se virtute et potentia et candore lucis aeternae vestitus ministrabit vobis, dans se ipsum in mercedem magnam et in omnium desiderabilium vestrorum superfluentem immensae largitatis effectum; sicut quondam beato Abrahae Patriarchae ipsi credenti et obedienti promisit dicens: Ego ero merces tua nimis valde. Haec merces est illa sola una pretiotissima margarita jam praedicta, pro qua debetis omnia vestra vendere et incessanter laborare, ut comparetis eam. Cujus nobilitatis suavitatem, prae multitudine magnitudinis suae, indagatio sensus humani, secundum Apostolorum, non valet ad plenum cognoscere, nec intima cordis suarum subtilium acie cogitationum metam scientiae illius attingere, neque scire, quam etiam propter magnitudinem virtutum et excellentiam dignitatum, nec suppliciis passionum, nec exercitiis bonorum operum potestis ad plenum promereri, nisi Desus vobis illam dederit gratiose. Quia secundum Apostolum: non sunt condignae passiones hujus temporis, ad futurum gloriam, quae post hanc vitam revelabitur in vobis.

Rogetis ergo devote omnipotentem Deum, qui pro vobis homo factus est, qui fragilitatem humanae conditionis in se ipso expertus cognoscit figmentum vestrum, quoniam vane constituti sunt omnes filii hominum, et quod sensus hominum proni sunt ad malum, ut sua vos pietate custodiat, et bonitate adjuvet, quatenus peracto cursu, sine delectatione carnalis amoris sic transeatis per bona temporalia, ut non amittatis, sed obtineatis aeterna. Hoc vobis pie tribuat, qui cum Deo Patre et Spiritu Sancto, vivit et regnat Deus per infinita saecula saeculorum.

Amen


FONTES:

A.  Van der Sterre, Vita S. Norberti (1630)

B.  Madeleine, Vie de Saint Norbert, p. 536-538