CHARTER
OF ST. MARY'S (ULF) IN MAGDEBURG

Ego Norbertus, Dei gratia Magdeburgensis Ecclesiae Archiepiscopus: Notum sit omnibus, tam futuris quam praesentibus, quod ego statum Magdeburgensis Ecclesiae attendens et eum sublimare in Religione cupiens, et immunitate integrare, et minus correcta reformare, vel in melius mutare studens, in ipsa civitate Ecclesiam B. Mariae Genitrici Dei perpetuae Virgini dedicatam, interius et exterius adeo attenuatam, ut et sarta tecta ipsius Ecclesiae omnino fere essent annihilata, et duodecim Clericis in eo Deo deservire constitutis non sufficerent alimenta.   Ex his enim quae ad illam pertinebant Ecclesiam plurima erant in militibus distributa, quaedam per negligentiam jacebant inculta, quaedam in aliorum usus usurpata; ita ut Ecclesia fere irrecuperabiliter esset destituta.  Nos itaque paupertati eorum, et frequenti eorum quaerimoniae condolentes et Ecclesiam magis crescere quam decrescere cupientes, monendo, exhortando, suadendo, hoc ab eis obtinuimus, ut de illa exeuntes Ecclesia, religiosis viris communi vita sub Regula B. Augustini deservientibus cederent et se provisioni nostrae sine omni conditione crederent.  Ut autem ipsi claustrali, sicut prius disciplina sub Decano viverent, Ecclesiis aliis in civitate eos attitulavimus, quosdam in Ecclesia B. Nicolai collocavimus, quosdam de bonis ipsius Ecclesiae sustentavimus, fratres etiam nostros Ecclesiae substitutos, pristinis Ecclesiae possessionibus et justitiis donavimus, et pro ampoliore pace et quiete, eos ad neminem nisi ad nos et successores nostros respectum habere statuimus.  Ut igitur haec in perpetuum inconvulsa permaneant, banno B. Apostolorum Petri et Pauli et nostro confirmamus.

Conservantibus Pax et remissio peccatorum.   Si vero aliqua conditionis alicujus persona, studii nostri laborem praesumpserit cassare, temerario ausu pauperes Christi disturbare, sit anathema maranatha usque in diem Domini.

Ego Cluderus subscribo. 
Ego Tiburtinus subscribo
Ego Wernerus subscribo
Ego Sedagius subscribo
Ego Anselmus subscribo
Ego Theodoricus subscribo
Ego Godescalcus subscribo

Actum est ab Incarnatione Domini 1129.   Indictione 7, IV Kalend. Novem. in suburbio civitatis Magdeburgensis in Abbatia Sancti Joannis Baptistae.


FONTES:

A.  Hugo, La vie de Saint Norbert, p. 352

B.  Madeleine, Vie de Saint Norbert, p. 539-540