LETTER
FROM WALTER OF RAVENNA
TO ST. NORBERT

Gualteri Ravennatensis archiepiscopi at N. Parthenopolitanum seu Magdeburgensem archiepiscopum.

Venerabilii Domino N... sanctae Parthenopolitanae Ecclesiae archiepiscopo G. sanctae Ravennatis Ecclesiae minister, licet indignus salutem et perpetuam in Christo dilectionem.  Visis sanctissimae paternitatis vestrae litteris quibus me, quanquam invisum et facie ignotum visitare voluistis, plurimum in Domino gavisi sumus et congratulati, quem, etsi longa terrarum spatia a nobis separent corporaliter, tamen, quae divisa connectit (caritas), separata conjungit spiritualiter, vos amplectimur, et pro posse nostro vobis servire parati sumus.   Super quo vero unum nostrum consilium desideratis, taliter respondemus.

Decedente SS. Romanae sedis episcopo beatae memoriae patre nostro Honorio, sicut audivimus et in veritate comperimus, Innocentius, qui quondam Gregorius dicebatur Sancti Angeli diaconus cardinalis, bonorum omnium, Deo quemadmodum ab aeterno providerat disponente, per electionem venerabilium fratrum et dominorum nostrorum unanimiter in unum convenientium, Guillelmi Praenestini, M. Albanensis et Joannis Hostiensis, D. Sabiniensis episcoporum et reliquorum Catholicorum cardinalium ad sanctae Romanae Ecclesiae regimen assumptus est canonice.  Postmodum vero Petrus Leonis, qui papatum a longis retro temporibus affectaverat, parentum violentia, sanguinis effusione, decrustatione sanctarum imaginum facta et conspiratione inverecunda facie (rubeam sibi cappam assumens), universalem matrem nostram sanctam Romanam Ecclesiam turpiter usurpare et simoniace occupare contendit.  Hac itaque veritate comperta, cum universitate totius Italicae Ecclesiae praedictum Innocentium virum sobrium, prudentem, castum, mansuetum, humilem, omnique morum honestate conditum pro more Ecclesiae per supradictos venerabiles fratres divinitus consecratum, nostrum universalem patrem, papam, et apostolicum indubitanter amplectimur, devote colimus et veneramur.

Praedictum vero Petrum, vere leonis rugientis filium, quaerentem quem devoret, tanquam non electum, sed contra Deum et sanctam Ecclesiam erectum, non assumptum sed intrusum, non apostolicum sed apostaticum, non Catholicum sed haereticum, non consecratum sed exsecratum, divina ei in omnibus et per omnia contradicente auctoritate, condemnantes abdicamus.  Vestrae igitur sxanctitatis prudentiam suppliciter exoramus et vicaria charitate constantiam vestrae fidei velut columnam immobilem in Domino confortamus, quatenus in fide beati Petri et in obedientia ejus vicarii dilectisimi Patris nostri Innocentii, per gratiam S. Spiritus electi, sanctaeque Romanae Ecclesiae dilectione firmiter persistatis.  Praeterea ne vestis Christi inconsutulis a perfidis et infidelibus sortem mittentibus (quod divina avertat clementia) dividatur et navis Petri fluctibus marinis hinc inde concussa periclitetur, devotissime suggeremus, ut dominum Lotharium invictissimum Romanorum regem ad Urbem sine dilatione venire viriliter et instanter exhortari dignemini et tam vestrae dioceseos fratres et eposcopos, quam etiam reliquos vestros comprovinciales, velut alter Petrus aliquando conversus, in praedicta fide indubitanter confirmetis, quatenus tam per dominum regem, quam et per vos pax Ecclesiae reformetur, et Judaicae perfidiae heresis, quae nuper in eadem Ecclesia exorta est, praestante Domino, funditus extirpetur, et contra omnia quae se extollunt contra unitatem et veritatem, vos tanquam murum ferreum pro domo Domini firmiter opponatis.  De caetero in vestris sanctissimis orationibus in omnibus nos et per omnia humiliter commendantes obnixe rogamus, ut hoc, quod ante homines vel ab hominibus dicimur aut existimamur, ante Deum vestris suffragantibus nobis meritis, esse quandoque mereamur.  Orantem pro nobis vestram sanctitatem divina pietas ad multorum profectum et ad sanctae Ecclesiae honorem et utilitatem incomumem in longum conservare dignetur.


FONTES:

A.  MSS. M. Du Pre, 1629, p. 21

B.  Hugo, Annal. O. Praem. I. Probat. col. VI

C.  Madeleine, Vie de Saint Norbert, p. 534-535