Monasticon Praemonstratense
Id est Historia Circariarum atque Canoniarum Candidi et Canonici Ordinis Praemonstratensis
- Praefatio
- Fontes
- Litteratura
- Domi:
PRAEFATIO: <<ELENCHUS MATERIAE>>
Sita erat haec circaria in vertice duarum nationum, duarumque culturarum. Nihilominus omnes canoniae eius praeter unicam Gottstatt erant linquae gallicae, etiamsi relgiosi germanicae stirpis in abbatiis Bellelagiensi, Humilismontis et Fontis Andreae numquam defuerint. Extendit se circaria super Helvetiam occidentalem, dua abbatiae tamen erant sitae in partibus finitimis Galliae, medio aevo vero non in ipso regno Gallico, sed in "Comitatu" (France Comte) qui anno 1672, et in Comitatu de Montbeliard, qui anno demum 1801 Galliae sunt uniti.Haec pars Helvetiae ab anno 1127 fuit sub dominatione ducum de Zahringen, qua stirpe exstincta ab anno 1218, in ditione diversorum dominorum saecularium inter se contendentium, maxime comitum Sabaudiae, et etiam ecclesiasticorum. In fine multis in locis praevaluerunt civitates, dominatio helvetica vero definitive nonnisi post suppressionem canoniarum.
Aliquid omnino speciale fuit in hac regione sic dicta "comburgensia" (combourgeoisie, Burgrecht), quam contraxerunt abbatiae cum pluribus civitatibus vicinis, cuiusque vigore civitates tenebantur tueri monasteria brachio suo saeculari, illa autem solvere tallias civitatibus in casu belli. Sic Gottstatt contraxit comburgensiam cum Biel, Nidau et Solothurn. Omnis abbas neoelectus tenebatur ad renovationem huius contractus.
Hierarchice circaria pertinuit ad dioceses Lausanensem, Basiliensem et Bisuntinensem.
In sua evolutione et indole canoniae huius circariae, etsi ad imperium Germanicum pertinerent, illis Galliae potius sunt similes. Ab initio erant abbatiae, titulus praepositi non existebat. Commendae vero non erant in usu. Decretum abolitionis monasteriorum duplicium rigorose ipso anno 1140 in praxim est deductum, moniales sunt translatae in loca remotiora et ibidem saeculo XIII extinctae. Monasteria paulo post annum 1140 fundata ut Fons Andreae, Bellus Campus, probabiliusque etiam Bellelagia, non amplius erant duplicia, nec umquam in posterum parthenones separatim a canoniis virorum fundati tolerabantur.
Ordo noster in Helvetia occidentali maximi erat ponderis, ex abbatiis eius praesertim Bellelagia et Lacus potentia et divitiis praecellebant. In Burgundia gallica vero Cisterciensium ordo adeo praevalebat, ut pro fundatrionibus in favorem nostrum vix amplius esset locus. Duae vero domus, quas ordo ibi possedit, erant conspicuae, et Corneolum considerabatur ut domus primitialis totius circariae. Anno 1523 abbatia Portae Coeli (Himmelpforten, cf. circariam Sueviae) tamquam prioratus abbatiae Bellelagiensi est subdita et ideo a suevica ad burgundicam circariam transiit.
Saeculo XVI non tantum maior pars Helveitae occidentalis, sed etiam comitatus Montis Biligardi ad protestantismum transiit, ita ut annis 1528-36 circaria abbatias Lacus, Bellicampi, Locum Dei et Fontem Andreae amiserit. Humilis Mons, in catholica republica Friburgensi situs, anno 1580 a Societate Jesu est abreptus, ideo in fine illius fatalis saeculi nihil superfuit nisi Bellelagia et Corneolum. Prima anno 1672 cum Porta Coeli circariae suevicae se aggregavit, secundum iam anno 1622 circariae Campaniae nomen dederat, et ita circaria Burgundiae exstincta est.
Floruerunt ambae hae canoniae, praesertim Bellelagia, usque ad revolutionem gallicam. -- De canoniis saeculo XVI suppressis praeter Locum Dei, qui integer quasi subsistit, nonnisi pauca rudera supersunt, quae parum valent quoad artem et historiam. Quae supersunt in Corneolo, aeque sunt parvi momenti, sed elegantes aedes Bellelagienses cum pulchro suo templo -- proh dolor profanato -- integra fere supersunt.
Apud series abbatum omisimus abbates titulares. Saeculis XVII et XVIII nempe pluries tales sunt nominati sub titulo Fontis Andreae, et praesertim Belli Campi, quo fere omnes procuratores ordinis Romae sunt insigniti.
<<ELENCHUS MATERIAE>>
BRACKMANN
Helvetia Pontifica (voll. II 1 et 2 operis P. KEHR, Germania Pontifica)
FRerBern
(E. BLOESCH et alii) Fontes Rerum Bernensium. Berns Geschichtsquellen, 9 Bände, Bern 1883-1908
J. TROUILLAT, Monumens de l'ancien évêché de Bâle, 5 voll. (-1500), Porrentruy 1852-67
K. ZEERLEDER, Urkunden für die Geschichte der Stadt Bern und ihres frühesten Gebietes, 2 Bde., (-1300), Bern 1853-54
LITTERATURA: <<ELENCHUS MATERIAE>>
DORMIER, Répertoire des fonds monastiques des Archives D
J.D. GALBREATH, Inventaire des Sceaux Vaudois, (in MDSRom) 1937
J. GREMAUD, Mémorial de Fribourg, 4 voll., Fribourg 1854-57
H.J. HOLZHALB, Supplement zu dem allgemeinen helvetischen Lexikon von Leu, 6 Teile, Zürich 1788 ff
H. HUEFFER, Die Abteien und Priorate Wälachburgunds unter den Zähringen, in: Zschr.Sch.KG XV (1921)
C.F. LOHNER, Die reformierten Kirchen und ihre Vorsteher im eidgenöss. Freistaat Bern, Thun 1864
A. LOYE, Histoire de l'Eglise de Besançon, 6 vol. Bes. 1902
E. MOTTAZ, Dictionnaire historique du canton de Vaud, 2 voll. Lausanne 1914-21
A. RICHARD, Histoire des diocèses de Besançon et de St. Claude, 2 vol., Bes. 1851
J. de TREVILLERS, Sequannia Monastica, Vesoul 1950
Ann.Frib.
Annales Fribourgeoises (Revue Fribourgeoise d'Histoire ed d'Archéologie) Fribourg 1913 sv.
Arch.Soc.
Archives de la Société d'Histoire du canton de Fribourg (Fribourg 1850-1941)
CTravEmJur
Coup d'oeil sur les Travaux de la Société jurassienne d'Emulation (Porrentruy 1849 sv.) ab anno 1857 vocatur:
ActSEMJur
Actes de la Société Jurassienne d'Emulation, ibidem
Dict.Geogr.Suisse
Dictionnaire géographique de la Suisse, edd. KNAPP, BOREL, et ATTINGER, 6 voll., Neuchatel 1902. Item aequalis omnino editio germanica:
Geogr.Lex.Schw.
Geographisches Lexikon der Schweiz
MSEMontb
Mémoires de la Société d'Emulation de Montbéliard, 1872 sv.
MDSRom
Mémoires et documents publiés par la Société d'histoire de la Suisse Romande, Lausanne 1845 sv.
RVH
Revue Historique Vaudoise, Lausanne 1893 sv.
Sol.Woch.
Solothurner Wochenblatt 1810-34, Neueres So. Woch. 1845-47
Zschr.Sch.KG
Zeitschrift für Schweizer Kirchengeschichte, Fribourg
Cf. apud circariam Sueviae: Gaudy, Leu, Mülinen, HGLSchweiz (quod existit etiam in lingua gallica). Apud Galliam vide: Du Tems; apud Germaniam (p. 33) Wichner, Bünger.
DOMI:
NOMEN:
BELCHAMPS <<ELENCHUS MATERIAE>>
B.M.V.
ANTIQUITUS:
Bellus Campus, Belchamp
LOCUS:
Non longe ab origine fluminis Doubs, Commune de Voujeaucourt, Dép. du Doubs. Dioc. Besançon, Gallia. Usque ad an. 1801 sita erat in comitatu Montbéliard, qui, quondam sui juris, anno 1407 per hereditatem addictus est duci Württemburgensi. Vitetur confusio cum Belchamp prope Luneville, qui fuit canonia O.S.A.
FUNDATIO / HISTORIA:
Abbatia, fundata inter annos 1142 et 45 a Theodorico III comite de Montbéliard, filia Corneoli. Anno 1183 dedicatio ecclesiae. Authentice probari nequit, Bellum Campum umquam fuisse monasterium duples, nec moniales deinde fuisse translatas in Vaux-le-Vernoy, de quo vide infra (Eccl. de Vallibus). Aliae ecclesiae, incorporatae et administratae: Exincourt, Chevremont, Voujeaucourt, Hérimoncourt, Vaneloncourt, Valentigney et Brévilliers. Abbates ineunte saeculo XIV (1311) iam videntur fuisse infulati. Anno 1536 comes de Montbéliard, qui protestantismum erat amplexus, suppressit canoniam. Conventus secessit in Corneolum, ubi anno 1584 adhuc abbatem elegit. Bona extra comitatum Montis Biligardi sita abbatiae Corneolensi postremo sunt addicta. Belchamps facta est praedium, dein anno 1615 fabrica. Anno 1631 per editum restitutionis de jure ordini est restituta, sed illa jura sua de facto recuperare non potuit. Anno 1725 omnia sunt combusta, et anno 1768 alienata. Pauca tantum rudera de canonia supersunt.
ARCHIVALIA:
Arch Dép. du Doubs, Besançon
Item de la Haut Saône, Vésoul
Arch. de Montbéliard (36 fasc. 1162-1639)
Biblioth. de Besançon
LITTERATURA:
HUGO I 297
WAEFELGHEM 26
Gall. Christ. XV 142
DHGE Art. Belchamps
JAFFE LOEWENFELD Nr. 14533
DORMIER 296
COTTINEAU 325
TREVILLERS 213
TROUILLAT I-V cf. indices
LOYE II 130-31
RICHARD I 402, 415, II 27, 163, 204, 206, 291
BOUCHEZ, Mémoire historique sur l'abbaye de Belchamps, Belfort 1865
DUNOD, Histoire de l'Eglise, Ville et Diocèse de Besançon, 1750, II 482
P. DUVERNOY, Ephemerides du Comté de Montbéliard, Besançon, 1750, II 482
IDEM, Notice sur l'ancienne seigneurie de Héricourt
IDEM, Notices sur les villages détruites de l'ancien comté de Montbéliard
L. VIELLARD, Documents et mémoires pour servier a l'histoire du territoire de Belfort, Besançon 1884, p. 337
L.F. GOGUEL, These d'histoire ecclésiastique sur l'introduction de la réforme dans le pays de Montbéliard, Strasbourg 1825
C. TOURNIER, Le catholicisme et le protestantisme dans le pays de Montbéliard, Besançon 1894, p. 60
IDEM, La Protestantisme dans le pays de Montbéliard, Besançon 1889, p. 29
J. VIENOT, Histoire de la réforme dans le pays de Montbéliard 1524-73, in MSEMontb. 27 (1900) XX 1-356, 28 (1900) 1-358.
SERIES ABBATUM
Firmin 1142 vel 45
Petrus I 1147
Conradus 1162
Nicolaus 1173
Richardus 1180
Balduinus 1181
Humbertus I 1187
Humbertus II 1189
Cuno 1229
Werner 1255
Joannes I de Tremoins 1277-1306
Petrus II 1311
Joannes II 1311
Fromundus 1325
Reginaldus I de la Chapelle 1335
Benedictus 1344
Petrus III de Faucogney 1355
Reginaldus II 1367
Reginaldus III de Champey 1403
Joannes III Vaulchier 1415-25
Joannes IV Bernard 1437-44
Joannes V Blanchon 1444-57
Gulielmus Fallet 1457-1511
Joannes VI Vaucher 1511
Joannes VII Laichot 1517
Hugo Saiguin 1525
Petrus IV Vouvron 1546
Nicolaus II Avesne 1548-54
Reginaldus IV Mailly 1554
Hugo II Mauldinet 1586
(ultimi quattuor abbates electi sunt Corneoli in exilio)
NOMEN:
BELLELAY <<ELENCHUS MATERIAE>>
Stus. Himerius, postea B.M.V. et Stus. Petrus
ANTIQUITUS:
Bele-, Bell-, Bellilagia, -lai, -laye, -lae, -le, Bellale, Bella Lagia, Balelaia, Belleläen.
LOCUS:
Prope Tavannes, in Jura Bernensi, Dioc. Basel, Kant. Bern, Helvetia. Usque ad annum 1793-97 sita erat in territorio saeculari principis episcopi Basiliensis.
FUNDATIO / HISTORIA:
Abbatia insignis, una de praeclarissimis omnium ordinum in Helvetia occidentali. Fundata est a Siginando praeposito ecclesiae collegiatae de Moutier Grandval, et quidem secundum traditionem anno 1136, revera autem potius inter annos 1140 et 42 [BUR-01]. Filia Lacus Jurensis. Filiae eius erant Grandgourt et Gottstatt. Parochiae incorporatae et administratae eius erant numerosae; usque ad saeculum XVI tantum sequentes: Tavanes, Neuveville, Longeau, Perles, Bévilard, Chindon (in quas vero jus praesentationis etiam in posterum exercuit), usque ad suppressionem vero: Boécourt, Bassecourt, les Genevez, Montignez. Parochus in Bassecourt titulo prioris erat insignitus, sed abbatia habuit insuper duo prioratus maiores, quondam abbatias: Grandgourt, de quo vide infra, et Himmelpforten in Baden (Circ. Sueviae). Anno 1415 abbates, qui usque ad annum 1743 praesidebant synodo cantonali Basiliensi, infulati sunt. Annis 1417, 1499 et 1556 igne combusta est canonia, quae anno 1672 se adiunxit circariae Sueviae. Saeculo XVIII optime floruit, et habuit generatim 40 canonicos. Anno 1772 instituit collegium celebre cum gymnasio pro juventute nobili. Anno 1782 ei commissum est insuper collegium in Porrentruy, antea a Societate Jesu directum. Abbatia quae usque in finem semper enituit bona disciplina, in culmine splendoris et prosperitatis suppressa est a Gallis invasoribus anno 1797. Communitas tunc erat 35 canonicorum, quorum maior pars dein cum abbate aufugit in prioratum Portae Coeli (Himmelpforten), usque ad suppressionem et illius anno 1807. Vastae aedes canoniae successive profanatae sunt in fabricas horologiorum, vitreorum et cerevisiae, ab anno 1899 vero usque hodie inserviunt tamquam manicomium. Ecclesia perpulchra et ampla, annis 1706-19 constructa, nunc spoliata et evacuata, pessumdata est in horreum.
ARCHIVALIA:
Staatsarchiv Bern, ubi nunc sunt etiam archivalia antiqui episcop. Basiliensis, quondam Prontruti, cum Cartulario Bellelagiensi annorum 1142-1414.
LITTERATURA:
HUGO I 269 sq, prob. 210-28
WAEFELGHEM 27
BRACKMANN Helv. Pont. 248-51
BRUNNER 724
BÜNGER 153
COTTINEAU 331
Dict. géogr. Suisse I 177, ed. germ. I 182
DHGE art. Bellelay
FRBern I-VI cf. indices
Gall. Christ. Ed. Hauréau XV 592-600
GOOVAERTS I 9, 34, 35-36, 49, 153, 241, 276, 280, 337, 370, 395, 600, 619, II 10, 28, 165, 174, 350-52, III 35, 171, 204, IV 176, 195, 207
HIRSCHING I 326-28
HBLSchweiz II 84-85
LEU III 35-40
HOLZHALB I 187
LTK II 130
LIENHARDT Eph. Hag. 97, 113, 357
LOHNER 659-61
MÜLINEN I 205-08
SIEBMACHER 11 (18)
TREVILLERS 57
TROUILLAT I-V cf. indices
G. AMWEG, Bibliographie du Jura Bernois, ancien éveché de Bâle (Porrentruy 1928) p. 128-31 (bibliographia completa)
P. BARBIER, L'abbaye de B. en 1797, in ActSEmJur 1904 pp. 229-32, 241-45, 257-61, 274-76 et in Anal. Praem VIII (1932) pp. 218-42
D. FRANK, Bellelay und seine Geschichte, in: "Vom Jura zum Schwarzwald" V (Aarau 1888) pp. 295-311
F. JABAS, Monuments historiques du Jura Bernois, Neuchatel 1929, pp. 161-72
G. MADELAINE, Le Graduel de Bellelay, in BN VI (1904) pp. 117 sv., cf. AOP X (1914) mars
P. MANDELERT, Bellelay; traditions, monuments, histoire. In: ActSEmJur IX, 1857, pp. 112-70
J. NUNLIST / A. MEMBREZ, Katholische Kirchen des Bistums Basel, Kanton Bern (Französischer Teil des Berner Jura), Olten 1938, pp. 683-87
PETITJEAN, Conquête par la France en 1797 de l'abbaye Suisse de Bellelay, in: Société d'Emul. du Doubs 1906, pp. 113-26
A. QUIQUEREZ Notice historique sur l'abbaye de B., in: ActSEmJur IX (1857) pp. 84-111
C. REVEL Bellelay et Neuveville, ibidem pp. 170-75
P. SAUCY, Histoire de l'ancienne abbaye de Bellelay, Porrentruy 1869
S. SCHWAB, Das Kloster B., in: Berner Taschenbuch 1892, p. 1-30
C. SUDANUS, Basilea Sacra, Bruntrutii 1658, pp. 280-84
I. VAUTREY, Histoire des évéques de Bâle (Einsiedeln 1884) I 157 et passim
IDEM, Une visite au college de Bellelay en 1784, in: "Monatrosen des Schweizerischen Studentenvereins" XIII, Luzern 1869, pp. 279084, 387-93
Chr. WURSTISEN, Basler Chronick (Basel 1580) I 9
Catalogi canonicorum impressi sunt Pruntruti ab anno 1775
Necrologium (saec. XVIII, recentiora continens tantum) ed. C. NICOLET in CTravEmJur 1852 pp. 78-96. Alterum necrologium, nuper detectum, (an. 1570-90) habetur in bibliotheca abbatiae Bernensis in Hollandia.
SERIES ABBATUM:
Geroldus 1142-80
Ludovicus 1187, res., mortuus 1202
Adam 1195
Richardus 1202-37
Henricus I de Soulce 1237-56
Jacobus I 1256-58
Conradus 1258-70
Abbas ignotus obiit 1276?
Petrus I de Varres 1289, obiit 1296
Burchardus de Boécourt 1298-1316
Lambertus 1316-26
Petrus II de Sancey 1326-36
Henricus II de Bassecourt 1337-50
Petrus III de Vannes 1350-54
Jacobus II de Séprais 1365-74
Joannes III de Pontenet 1374-98
Joannes IV Donzelat 1398-1401
Henricus III Nerr 1401-18
Heinzmann (Henricus IV) Girardin 1418-26
Joannes V de Chatelat 1426-34
Petrus IV Martini 1434-38
Heinzmann (Henricus V) 1438-48
Joannes VI Rier 1448-56 res.
Joannes VII Gruel seu Grier 1456-83
Joannes VIII Barth 1483-90
Joannes IX Brullard 1490-1508
Nicolaus I Schnell 1508-30
Joannes X Gogniat 1530-53
Servatius Fridez 1553-61
Antonius Fottel 1561-74
Joannes XI Simon 1574-79
Werner Spießbrecher (Brieselance) 1579-1612
David Juillerat 1612-37
Joannes XII Petrus Cuénat 1637-66
Joanns XIII Georgius Schwaller 1666-91
Norbertus Périat 1691-92
Fridericus de Staal 1692-1706
Joannes XIV Georgius Voirol 1706-19
Joannes XV Sémon 1719-43
Gregorius Joliat 1743-71
Nicolaus II Deluce 1771-84
Ambrosius Monnin 1784-1807
NOMEN:
B.M.V.
ANTIQUITUS:
Corneolum, -neuil, -nul, -nulium, -neyolum, -niolum, -nuel, Courneux, -nuel, -neuf, -neul.
LOCUS:
Commune de St. Broing-Corneux, canton de Gray, arr. de Vesoul, Dép. de la Haut Saône, Dioc. Besançon, Gallia. (Antiquitus Franche Comté)
FUNDATIO / HISTORIA:
Abbatia. Anno1131 Rainbaldus canonicus regularis Ord. Sti. Augustini, abbatiae Sti. Pauli Bisuntinensis, fundaverat prioratum ordinis sui in Corneolo, quem anno 1134 Ansericus archiepiscopus Bisuntinensis, consentiente fundatore, tradidit Praemonstratensibus e Sto. Martino Laudunensi [BUR-02], qui ibi erexerunt abbatiam. Dotatio facta est per Reginaldum III comitem, fratremque eius Gulielmum, per nobiles de Pesmes et alios. Confirmatio pontificia anno 1141. Filia: Belchamps, Ecclesiae incorporatae jure patronatus: Gy, Bucey les Gy, Champtonnay, Cresancey, Motey sur Saone, Pesmes, Sauvigney les Pesmes, Vadans les Planches, Vénerè. Incorporatae simul et administratae: Gray, Saint Broing, Battrans (prioratus simplex, probabiliter vero numquam domus formata), Velesmes, Sornay. Ex amplo archivo superstite nullo modo patet Corneolum initio fuisse monasterium duplex, attamen hoc hobis videtur esse probabile. Vide infra sub voce: Ecclesia de vallibus. Abbatia, quae videtur medio aevo primum locum habuisse in circaria, erat potens et spectabilis, magna habuit merita pro cultura terrae hac in regione et per saecula direxit insigne collegium cum gymnasio in Gray, quod tradidit tamen Societati Jesu anno 1653. Habuit abbates regulares usque in finem. Anno 1622 aggregata est circariae Campaniae. 1663: 8; 1768: 12 canonicos habuit. Redditus annui 8349 librarum. Anno 1708 in locum vicinum salubriorem est translata, anno 1753 novae aedes fuerunt perfectae. Anno 1790 suppressa est. Ecclesia mox est subversa, cetera subsistunt tamquam castellum et praedium.
ARCHIVALIA:
Arch. Dép. de la Haute Saône, Vesoul
Arch Dép. du Doubs, Besançon, Série H
Bibl. Nationale, Paris, Fonds Moreau
Bibl. de Besançon, collection Droz
Annales MS in Bibl. Seminarii Bisantinensis
LITTERATURA:
HUGO I 549, prob. 454-60
WAEFELGHEM 67-68
COTTINEAU 879
DHGE Art. Corneux
DU TEMS II 139-41
DORMIER 296
Gall. Christ. Ed. Hauréau XV 311
GOOVAERTS I 49, 168, 288, 495, IV 33, 39, 315
POTTHAST RPR Honorius III 25885, Reg. Urbani IV nr. 2938, 2940-42
TREVILLERS 75, 216
D. CHOMEL, Corneux - St. Broing, in: "Le Pays Comtois", Besancon, Juillet 1936, pp. 433-34
GATIN, BESSON, et GODARD, Histoire de la Ville de Gray et de ses monuments, Paris, Nouv. éd. 1892, passim
J. GAUTHIER, L'église et les inscriptions de l'abbaye de Corneux, in: Bulletin Société agric. lettres, sciences, arts de la Hte. Saône, 1889, pp. 229-49
GROSSARD, Histoire de l'abbaye de Corneux, in: "La Presse Grayloise" 1904, 1905
IDEM, Le Petit Corneux, ibidem 1905, 1906
LOYE II 130
MOREY, Une colonie agricole au XIIe siècle, in: "Academie de Besançon" 18766-77, pp. 49 sv.
IDEM, Histoire de l'abbaye de Corneux, 1899
RICHARD I 353, 550, II 28
SUCHAUX, Dictionnaire historique, topographique et statistique des communes du département de la Haute Saône, Vésoul 1866, I 90-91
E. VALVEKENS, Autour d'une élection abbatiale a Corneux, in Anal. Praem. XI (1935) 17-26.
SERIES ABBATUM:
Wachelmus 1134-43
Martinus 1146-47
Ticelinus 1153-69
Petrus I
Gervasius 1185-1210
Radulfus 1225
Gulielmus I 1232
Pontius I 1253-61
Hugo 1263-67
Guido I le Pélerin 1270-82
Joannes I 1282
Reginaldus I 1283-1308
Gulielmus II d'Echevannes 1314-17
Guido II de Faverney 1319-24
Joannes I de Fondremand 1328-52
Odo 1352-53
Reginaldus II de Mathay 1355-60
Guido III de Fraisans 1364-85
Pontius II de Pierrejus 1392-1413
Girardus I d'Arc 1415-26
Jacobus I de Beaujeu 1437
Girardus II Lanternier 1438-60
Joannes III Jouffroy 1460-79
Joannes IV Prévost 1488-89, depos.
Joannes V Marmier 1490-1517
Joannes VI Mathieu 1530-47
Antoine Perchet 1547-76
Sulpitius Hébert 1576-84, res.
Arnulphus Jeannet 1584-1604
Franciscus I. Boulle 1604-07
Nicolaus Vernerey 1608-26
Franciscus II Oudeau 1626-27
Claudius I Barberot 1627-28
Hieronymus Leblanc 1628-39
Franciscus III de la Fosse 1641-60, res.
Claudius II Mitaine 1660-62
Fridericus de Biseaux 1664-79, res.
Gulielmus III Laurent de Visemal 1680-1717
Claudius III Fonfroide du Sauzet 1718-25
Henricus Joseph de la Bruyère 1725-56
Jacobus II Tranquille de Belloy 1756-73
Antonius II Querenet 1773-90
Inseri nequit: Bartholomaeus, abbas (15 XII obit. Prém, ed. Waefelghem)
NOMEN:
FONTAINE-ANDRE <<ELENCHUS MATERIAE>>
SS. Michael et Andreas
ANTIQUITUS:
Fons-, Fontana-, Funtana Andree, St. Andreasbrunnin, Gotzhaus zu sant Andreas, Fontanandré, Fontanne-, Fontainne Andrez, -Andrey.
LOCUS:
Amoenissime sita in colle supra lacum Novocastrensem, prope vicum La Coudre, hodie suburbium civitatis Neuchatel. Usque ad annum 1848 in principatu Neuchâtel-Valangin, helvetico ab anno 1814. Dioc. Lausanne.
FUNDATIO / HISTORIA:
Abbatia fundata anno 1143 a Manegaldo et Rudolpho comitibus de Neuchatel. Filia Lacus Jurensis. Non videtur fuisse monasterium duplex, de putatitio parthenone dependente in Neuchatel vide infra sub praetermissis. Abbates erant infulati. Parochiae incorporatae et administratae: Cressier et Meyriez. Aedificia medio saeculo XIV amplius et venustius sunt de novo erecta, dedicatio ecclesiae anno 1358, sed anno 1375 ab irruentibus Anglis duce Ingelramo de Coucy omnia sunt devastata et combusta. Conventus ad tempus alibi refugium quaerere coactus est (in Val de Ruz?). Anno demum 1450 reconstructio aedium erat perfecta. Anno 1518 ad intus reformata est canonia, et anno 1530 a gubernio Novocastrensi suppressa. Maior pars communitatis novatoribus restit. Anno 1538 bona et aedes sunt alienata, canonia paulatim concidit in ruinam. Saeculo XVIII adhuc existebat pulchra ruina ecclesiae. Medio saeculo XIX turris tamquam ultimum eius residuum est destructa. Hodie Fons Andreae est praedium privatum, in specioso horto situm, subsistunt adhuc dua alae, domus abbatis (1526), stabulum (saec. XIV) et puteus quidam gothice exornatus, vulgo "Fons Andreae", qui canoniae nomen dederat et qui medio aevo tamquam miraculosus habebatur.
ARCHIVALIA:
Arch. d'Etat, Neuchâtel
Bibliotheca Pastorum, ibidem
LITTERATURA:
HUGO I 681
WAEFELGHEM 90
COTTINEAU 1171
HBL Schweiz III 191
Dict. Géogr. Suisse II 119
MÜLINEN I 214-15
BRACKMANN Helv. Pont. 201-03
FRerBern I-V cf. indices
Gall. Christ. XV Ed. Hauréau 409-12
GOOVAERTS II 80
WICHNER
ZEERLEDER cf. indicem
J. BOYVE, Annales historiques du comté de Neuchâtel et Valangin (Berne et Neuchâtel 1854-55) I 137-39, 207, 335, 389, 397, 479, II 3, 13, 41, 73, 153, 155, 158, 192, 312, 385
F. BROILLET, Restauration de l'Eglise de Meyriez près de Morat, in: Ann. Frib. III (1915) 1-14, 199-223
E.L. BURNET, Essai sur la sorte d'année employée a la chancellerie episcopale de Lausanne, au XXIe siècle, in RHV XIII (1905) 207-17, 225-34, 257-62
F. de CHAMBRIER, Histoire de Neuchâtel et Valangin, Neuchâtel 1840, passim
JEUNET, Essai historique sur l'abbaye de F.A. in: Etiennes Neuchâteloises IV (1865)
G. MATILE, Monuments de l'histoire de Neuchâtel 3 vol., Neuchâtel 1844-48, cf. indices
IDEM, Fontaine André, son ordre, sa règle, ses nécrologes, in Musée historique de Neuchâtel et Valangin II (Neuchâtel 1843) pp. 211-73
R. MERZ, L'ossuaire de Morat, in Ann. Frib. XVI (1928) 1-17
F. de PERREGAUX, Abbaye de F.A., in: Musée Neuchâtelois XXXVII (1900) 77-79
E. QUARTIER LA TENTE, Le Canton de Neuchâtel (Neuchâtel 1897-1903) I Serie 3
M. SCHMITT, Fontaine André, im "Pilger von Einsiedeln" 1849, p. 266-68
IDEM gallice apud GREMAUD II 230-35
Necrologium ed. MATILE v. supra.
MS: Monographia de F.A. in Bibl. Seminarii (nunc municipii) de Nancy.
SERIES ABBATUM (Jeunet)
Guido 1143-50
Gulielmus I 1173-94
Otho 1214 -- ante 1220
Torumbert 1225-31
Petrus I 1239
Nanthelmus 1241-46
Stephanus I 1255
A . . . 1268
Stephanus II 1268-78
Joannes I 1279
Richardus 1287
Joannes II de Cossonay? 1308?
Petrus II de Lonay 1309-26
Joannes III de Lonay 1244-62
Gulielmus II de Vauxtravers 1372-86
Martinus Bovet 1396
Henricus Chalagrin 1418, obiit an. 1428
NOMEN:
GOTTSTATT <<ELENCHUS MATERIAE>>
B.M.V.
ANTIQUITUS:
Gotstat, Locus Dei
LOCUS:
Prope Biel, versus orientem, ad flumen Zihl, juxta vicum Orpund. Kanton Bern, Dioc. Lausanne, Helvetia.
FUNDATIO / HISTORIA:
Abbatia fundata in "loco antiquitus dicto Stadowe" a Rudolfo I comite de Neuenburg-Nidau. Primum tentamen fundationis anno 1247, quod abbatiae Weißenau fuerat commissum, non successit, post annum 1255 cuctanter tamen est coepta et quinquennio post circiter terminata. Filia Bellelagiae, in posterum vero videtur fuisse sub paternitate Lacus Jurensis. Non erat ibi parthenon ordinis, ut falso autumat verbi gratia Leu in opere suo infra citato. Ecclesiae incorporatae simul et administratae: Nidau, Mett, Arch, Täuffelen, Selzach, Büttenberg, Dotzingen et Sutz., quae omnes sitae erant in diocesi Constantiensi. Anno 1375, quo fuit devastatum in bello ab Anglis, ultimus comes de Nidau multa ei legavit bona ea sub conditione, ut praeter abbatem continuo 12 canonici ibi residerent. Saeculo XV disciplina erat valde collapsa. Advocatia primo erat apud familiam fundatorum, ab illius exstinctione canonia habuit comburgensiam cum vicinis civitatibus Biel, Nidau et Solothurn. Anno 1528 a gubernio Bernensi est suppressa. Aedificia fere omnia supersunt. Modesta ecclesia gothica nunc est parochialis protestantium, in canonia sunt variae habitationes privatae. Subsistit in ea pulchrum capitulum gothicum. Abbates huius canoniae non videntur fuisse infulati.
ARCHIVALIA:
Staatsarchiv Bern, Fach Nidau
Stadtarchiv Biel
LITTERATURA:
HUGO I 745
WAEFELGHEM 99
COTTINEAU 1307
HBLSchweiz III 615-17
BRUNNER 729
MÜLINEN I 215-217
GALBREATH 299
Gall. Chr. Nova, Ed. Hauréau XV 412-14
LEU IX 71-72
FRerBern II-VI cf. indices (in vol. II sub "Locus Dei")
GREMAUD II 285-88
LOHNER pp. 488-91
TROUILLAT I-V cf. indices
WICHNER, BÜNGER 158
ZEERLEDER cf. indices
Sol. Woch. 1825: 401-402, 403, 536
Geogr. Lex. Schweiz II 380
P. AESCHBACHER, Das Kloster Gottstatt, eine kulturhistorische Studie, Biel 1928
IDEM, Die Grafen von Nidau und ihre Erben, Biel 1924
EF. und WF. v. MÜLINEN, Beiträge zur Heimatkunde des Kantons Bern alten Theils, Bern 1857, S. 401-03
Apud BRACKMANN Helv. Pont. haec canonia desideratur. Necrologium non superest.
SERIES ABBATUM:
Wilhelm 1255
Martinus? 1258
Jacobus 1290, res.
Volmarus an. 1297 "quondam abbas"
N. de Sarbachen 1297
Cuno 1300
Nicolaus I 1315-17
Richardus 1324-39
Joannes I 1343
Nicolaus II 1350-52
Joannes II Schöbinhut 1354-81
Bernardus 1384-94
Petrus 1398
Joannes III Mecking 1411-42
Rudolphus I 1445
Nicolaus III Mecking 1450-52
Joannes IV Schläfli 1461-70
Joannes V Hebdenstreit 1475
Rudolphus II 1476
Nicolaus IV Krebs 1478-92
Contradus I Meyer 1504-14
Christiianus Affolter 1520-23
Conradus II Schilling 1524-28
NOMEN:
GRANDGOURD <<ELENCHUS MATERIAE>>
B.M.V.
ANTIQUITUS:
Grandigurgis, Grantgours, Grandgourt.
LOCUS:
Commune de Courtemaiche, juxta flumen Allaine, prope Porrentruy, Helvetia. Usque ad annum 1780 dioecesis Bisuntinensis, abhinc Basileensis. Vitetur confusio cum prioratu Grandecourt prope Gray in Gallia, qui fuit Cluniacensium (cf. Trévillers p. 119 et Cottineau 1326)
FUNDATIO / HISTORIA:
Abbatia, dein prioratus. Origines sunt incertae. Referunt quidam (Mülinen, Gall. Christ) hoc coenobium primo pertinuisse ad Cluniacenses, alii canonicos ord. Sti. Augustini ex canonia vicina Lanthenans [BUR-03] fundatores laudant (Hugo, Vautrey), quae secunda opinio nobis videtur esse probabilior. Huch prioratum acquisivit abbatia Bellelagiensis anno 1180. Annis 1182-89 authentice occurrit Grandigurgis tamquam abbatia, sub unico abbate Ranulfo seu Rudolfo. Deinde usurpata est a Cluniacensibus monachis de Altkirch, qui tamen anno 1208 eam Bellelagiensibus restituerunt. Abhinc apparet ut prioratus ab abbatia illa dependens, et semper ibi erant expositi aliqui canonici. Parochias vel ecclesias incorporatas nullas habuit hic prioratus. Annis 1595-1629 iterum ab alio ordine erat usurpatus, hac vice a Collegio S.J. Bruntrutensi. Suppressa est Grandigurgis anno 1793. Ecclesia profanata est et demolita circa annum 1860. Superest domus prioratus valde pulchra, saeculo XVIII de novo erecta, quae hodie est proprietas privata.
ARCHIVALIA:
Vide Bellelay, Idem dic de.
LITTERATURA:
Speciatim vero:
HUGO I 761
WAEFELGHEM 101
Gall. Christ Nova ed. Hauréau XV 530
COTTINEAU 1326
MÜLINEN I 217-19
BRACKMANN Helv. Pont. 249
Dict. Géogre. Suisse II 358
TROUILLAT I-V cf. indices
A. DAUCOURT Dictionnaire historique des paroisses de l'ancien évêché de Bâle (Porrentruy 1897-1915) II 139-45
U. ROBERT Les testaments de l'officialité de Besançon (Collection des documents inédits pour servir a l'histoire de France
L. VAUTREY, Le Jura Bernois. Notices historiques sur les villes et les villages du Jura Bernois, Porrentruy 1863-68, II pp. 57-71
Haec domus invenitur in nullo antiquo indice.
NOMEN:
HUMILIMONT <<ELENCHUS MATERIAE>>
SS. Petrus, Paulus et Martinus
ANTIQUITUS:
Humilis Mons, Humblemont, Niederberg, Marsens, Marcens en la fosse d'Ogo, Marsans, Marsing, -en, Machin.
LOCUS:
Ad pedem montis Gibloux in valle fluminis Gerignoz, prope Friburgum Helvetiorum versus aquilonem, Dioc. Lausanne, Helvetia.
FUNDATIO / HISTORIA:
Abbatia, initio monasterium duplex, fundatum anno 1136. Fundatores non fuerunt, ut communiter usquedum fuerat admissum, nobiles "Anselmus, Guido et Burchardus de Everdes-Vuippens, domini de Marsens", sed, ut probat Courtray in articulo suo citato, nobiles de Corbières, quorum progenies saeculo sequenti nuncupata est Everdes-Vuippens. Filia Lacus Jurensis. Moniales anno 1140 translatae sunt in curiam Posat. Status personalis huius canoniae exiguae numquam numerum 12 canonicorum excessit. Anno 1580: 6 religiosi. Ecclesiae incorporatae et administratae: Vuippens et Villarsvollard. Anno 1442 abbates sunt infulati. A saeculo XV disciplina est collapsa.
S. Petrus Canisius, Superior Collegii S.J. Friburgi, a Sancta Sede impetravit anno 1580 suppressionem canoniae et unionem illius cum collegio suo in dotationem. Post suppressionem ordinis Jesuitarum anno 1780 ecclesia, et postea etiam cetera aedificia demolita sunt. Hodie nihil de ea superest.
ARCHIVALIA:
Arch. d'Etat, Fribourg (ibi etiam necrologium)
LITTERATURA:
HUGO I 845
WAEFELGHEM 110
COTTINEAU 1437
BRACKMANN Helv. Pont. 182-83
GREMAUD II 55-57, 94, 121, 160, 228-30, 236-42, LTK V 198
O. BRAUNSBERGER, Beati Petri Canisii S.J. Epistolae et Acta, vol, VIII (1581-97), Freiburg 1923, pp. 4, 27, 528, 885 (rec. Anal. Praem. I 314-17)
HBLSchweiz V 32
HÜFFER 266-70
MÜLINEN I 219
GALBREATH 299-300
IDEM Les sceaux de l'abbaye de Humilimont, in: Ann. Frib. XVIII (1930) pp. 11-18
KUENLIN Dictionnaire géographique, statistique et historique du canton de Fribourg (Fribourg 1832)
A.M. COURTRAY, Qui a fondé l'abbaye d'Humilimont? in: Ann. Frib. XXI (1933) pp. 194-210, 242-52 et XXII (1934) pp. 37-43, 59-65
A. DAGUET, Histoire de la Ville et de la seigneurie de Fribourg, Frib. 1889, p. 9 sv.
J. JORDAN, L'abbaye prémontrée de H., in: Arch. Soc. Hist. Frib. XII (1926) pp. 361-693. Cf. recensionem in Anal. Praem. III 90 sq.
IDEM Le journal de Claude Fracheboud, avant-dernier abbé d'Humilimont, in: Ann. Frib. XIII (1925) pp. 215-31, XIV (1926) 244-57
IDEM, Les vignobles de l'ancienne abbaye d'H. a Lavaux, in RHV XXX (1922) pp. 285-87
LALIVE D'EPINAY in "Etrennes Fribourgeoises" 1808 pp. 127-33 et 1809 pp. 111-13
F. REICHLEN, Notice sur l'abbaye de H., in: Revue de la Suisse catholique XXIX (1898) pp. 157-67, 291-309
Lettre des religieux de Humilimont a l'abbé de Bellelay le 20 aout 1580, in: Musée Neuchâtelois IV (1867) pp. 278-79. Idem ac Hugo I 845
Necrologium ed. JORDAN in Arch. Soc. Hist. Frib. XII (1926).
SERIES ABBATUM: (Jordan)
Aldricus sive Ulricus I 1145 res. (?)
Haimo I 1149-80
Martinus 1162-80
Otho 1193
Burkardus I 1210-12
Ulricus II 1215
Wilhelmus I 1217-26, res.
Jacobus I 1226, res.
Nanthelmus 1232-39
Wilhelmus II 1242-44
Burkardus II de Vuippens 1247-60
Amalricus 1262, res.
Jacobus II de Corbières 1266-76
Burkardus III 1281-97
Petrus de Geneveis 1303
Albinus 1314
Girardus I de Vuippens 1315-31
Wilhelmus III de Riaz 1335, res.
Johannes I 1340-47
Rudolphus de Morat 1351
Joannes II Girard 1358-86
Joannes III Darvinier 1388-1403
Haimo II d'ARney 1404
Joannes IV Mayor 1406-14
Ulricus III d'Everdes 1416
Wilhelmus IV de Rive 1429-55
Petrus II Olivier 1455-77
Girardus II Tabusset Io 1477-90
Perrinus de Geuto 1490-91
Girardus II de Tabusset 2o 1491-92
Joannes V Münch 1492-93
Petrus III Gaudillon 1493-1516, res.
Nicodemus Vincent O. Cist, ex abbatia Hauteret 1516-37
Petrus IV Chaumuffens 1537-53
Girardus III Duding 1553-65
Claudius Fracheboud 1565-72
Joannes VI Chollet 1572-80
Inseri nequeunt (ex necrologio. Probabiliter vixerunt ante annum 1350):
Stephanus 25 Oct.
Hubertus 22 Febr.
Hubertus 26 Maii
Nicolaus 3. Januarii.
NOMEN:
LAC DE JOUX <<ELENCHUS MATERIAE>>
B.M.V et Sta. Maria Magdalena
ANTIQUITUS:
Leona, Domus Dei, Cuernens, Lacus Jurensis, -Jovis, Cuarnensis, Abbatia de Lacu. Hodie dicitur simpliciter: l'Abbaye.
LOCUS:
Juxta lacum eiusdem nominis, Canton de Vaud, non longe a limitibus Galliae. Dioc. Lausanne, in comitatu Sabaudiae, ab anno 1536 Helvetia. Aliquando confunditur erronee cum Interlaken, quod tamen erat canonia O.S.A. in ditione Bernensi.
FUNDATIO / HISTORIA:
Abbatia insignis, prima fundatio ordinis in Helvetia. Initio monasterium duplex. Fundata et amplissime dotata est anno circiter 1126 ab Ebalo II de Sarraz et de Grandson, mediante probabiliter fratre eius Bartholomaeo episcopo Laudunensi, amico et fautore Sancti Norberti fundatoris. Moniales circa annum 1140 translatae sunt in curiam Rueyres, de qua infra. Filias genuit sequentes: Bellelay, Fontaine André, et Humilimont. Postremo etiam Gottstatt paternitati Lacus videtur fuisse subditum. Parochiae incorporatae et administratae: Cuernens près de l'Isle, Saint Didier, Orny, Saint Saphorin sur Morges, Ependes. Per saecula abbatia contendit cum illa Sancti Eugendi in Gallia (O.S.B., vulgo Saint Oyen de Joux), quae possederat iam antiquitus multa bona et prioratum in altera ripa Lacus Jurensis, nomine Lieu Poncet [BUR-04], et quae dominium totius vallis et lacus sibi vindicavit. Anno 1480 monachus quidam O.S.B. abbatiam nostram a Sixto IV Papa obtinuit in commendam, sed jubente duce sabaudiae iterum debuit renuntiare. Anno 1521 prioratus Cluniacensis Romainmotier cum abbatia de Lacu est unitus. Iam saeculo XIV ineunte disciplina erat valde collapsa. Anno 1536 ultimus abbas uxorem duxit, reliqui canonici, praeter unum, paternae fidei fideles, emigrarunt. Anno 1542 gubernium Bernense bona sequestravit, et canonia suppressa est. Nihil de ea superest nisi turris quadrata.
ARCHIVALIA:
Archieves d'Etat Lausanne (pauca tantum supersunt)
LITTERATURA:
HUGO II 13, prob. 3-4
WAEFELGHEM 139
COTTINEAU 1535
Gall. Chr. Ed. Hauréau XV 399-407
BRACKMANN Helv. Pont. 196-98
HBLSchweiz I 44-45
FRer Bern II, III cf. indices
Geogr. Lex Schweiz I 16
GALBREATH 300-02
HEUFFER 13-18
GOOVAERTS II 249, III 142
JAFFE LOEWENFELD Nr. 12943
MÜLINEN I 222-25
MOTTAZ I 1-6, II 138-43
D. BENOIT, Histoire de l'Abbaye et de la terre de St. Claude (Montreuil s. Mer 1890) I 502-06, II 62-64
L. de CHARRIERE, Les dynastes de Grandson jusqu'au XIIIe siécle (Lausanne 1866) passim
N. DROZ, Histoire de Pontarlier (Besançon 1760) pp. 124-27, 256
F. de GINGINS DE LA SARRAZ, Mémoire sur le rectorat de Bourgogne, Pièces justificatives, in: MDSRom Ia (1838) pp. 172-96
J. NICOLE Recueil historique sur l'origine de la Vallée du Lac de Joux, in MDSRom Ia (1840) pp. 275-497
P.M. SCHMITT, Lac de Joux, in: "Der Pilger von Einsiedeln" VIII (1849) 258 ff, item gallice apud GREMAUD II 223-28
Précis historique sur la Vallée du Lac de Joux de 1140 a 1780, in: "Le Conservateur Suisse" VI (1814) pp. 79-116
Annales Lacus Jurensis ed. F. GINGINS DE LA SARRAZ in MDSRom I-3 (1842) pp. 1-140
SERIES ABBATUM: (Mottaz, HBL Schweiz)
Gosbertus (Prior) 1126
Petrus I de Ponte? 1135?
Theodoricus 1141
Richardus 1143-44
Stephanus 1149-57
Gualterus 1160-7
M . . . 1180
Nanthelmus? 1190
Nicolaus I 1193
Ludovicus I? 1210-11?
Gaymarus 1215-17
Humbertus I 1219-47
Gulielmus 1249-61
Guido 1263-65
Joannes I de Bretigny 1273-78
Radulphus de Monnaz 1283-89
Joannes II 1294
Nicolaus II? 1301
Petrus II de Vennes 1302-18
Gulielmus II Boniz 1314?
Raymundus 1319
Joannes III de Lutry 1322-24
Jacobus I Bonet 1327-33
Humbertus II Belvas 1334-36
Ludovicus II de Senarclens 1336-69, res., +1370
Petrus III Majeur de Romainmotier 1370-83
Joannes IV de Jougne 1419-23
Gulielmus III de Bettens 1424-57
Nicolaus II de Gruffy 1458 -- ca. 80
Joannes V Pollens 1480-84
Joannes VI de Tornafoll 1o 1484-1509 res
Aymon Jacquot 1509
Joannes VI de Tornafall 2o 1509-11
Jacobus II Varnier 1513-19
Claudius I d'Estavayer 1519-34
Claudius II Pollens 1534-36
NOMEN:
B.M.V.
ANTIQUITUS:
Poja. Saeculo XII vocabatur "Villar Aldiert".
LOCUS:
Prope Farvagny (Favernach) non longe a Friburgo Helvetiorum. Dioc. Lausanne, Helvetia.
FUNDATIO / HISTORIA:
Parthenon, ortus per translationem monialium monasterii duplicis de Humilimont, in cuius necrologio occurrunt 58 sorores. Translatio perfecta est certe circa annum 1140. Secus nihil scitur de hoc parthenone, quiprobabiliter mox cessavit. Fuit in posterum, quod iam fuerat ante, curia enim abbatiae Humilismontis, sub titulo prioratus. Societas Jesu eum acquisivit anno 1580 una cum bonis illius abbatiae. Superest capella, ad quam floret peregrinatio.
ARCHIVALIA:
Vide Lac de Joux. Idem dic de:
LITTERATURA:
Fontes ordinis nesciunt. Speciatim:
WAEFELGHEM 197
GREMAUD II 289
MÜLINEN II 164
Dict. Geogr. Suisse III 740
HBLSchweiz, ed. gallica V 327, ubi invenies variam literaturam minoris momenti.
NOMEN:
ANTIQUITUS:
Rueria, Ruveri, Riuori, Ravoire
LOCUS:
Duo sunt loca huius nominis, non longe inter se distantia, in pago Valdensi (canton de Vaud, Dioc. Lausanne, Helvetia). In utroque abbatia Lacus Jurensis habuit domum dependentem.
FUNDATIO / HISTORIA:
1--
Rueyres inter Chardonne et Corsier, prope Vevey. Parthenon, ortus per translationem sororum de Lacu, circa annum 1140. Occurrit in diplomatibus annis 1141, 1168, 1193 et ineunte saeculo XIII, deinceps de eo non amplius fit mentio. Probabiliter saeculo XIII exstinctus est, et bona eius sunt unita sequenti, cum quo saepius confunditur:
2--
Rueyres sive Rueret, commune de Puidoux, in ripa lacus de Bret. Primitus etiam appellabatur "Bellavuarda du Jorat". Anno 1140 Guido Episcopus Lausannensis abbatiae de Lacu multa bona dedit hoc in loco, ad aedificandam ibi domum ordinis. forsitan initio fuit domus formata (prioratus). Anno 1249 nempe Sancta Sedes voluit requirere taxas de hoc prioratu. Abbas Lacus tunc prtestatus est, pretendens hanc domum esse nil aliud nisi curiam ruralem cum capella, ab uno sacerdote et uno converso administratam. Exinde sacerdos ille non amplius "prior", sed "magister" vocatus est. Ultimis saeculis bona ibi sita ab abbatia laicis locata sunt. De parthenone Bellevaux vide infra sub praetermissis.
ARCHIVALIA:
Vide Lac de Joux. Idem dic de.
LITTERATURA:
Fontes ordinis hanc domum nesciunt.
WAEFELGHEM 214
MÜLINEN II 164
Dict. Géogr. Suisse IV 222
HBLSchweiz, ed. gallica V 594
GREMAUD II 288, 289
MOTTAZ II 571-72
GINGINS DE LA SARRAZ Annales (cf. Lac de Joux) p. 11, 12, 13, 33, 113, 171
J.J. HISELY Cartulaire de l'abbaye de Hautcret, in: MDSRom XII 2, de part. pp. 58, 254
NOMEN:
ECCLESIA DE VALLIBUS <<ELENCHUS MATERIAE>>
FUNDATIO / HISTORIA:
Hugo annalista noster praetendit, abbatias Belli Campi et Corneolensem initio fuisse monasteria duplicia. Moniales Belli Campi, secundum eundem auctorem, mox translatae sunt in "ecclesiam de Vallibus", illae autem Corneoli, eodem tempore in "Vallem monialium" non longe a canoniis virorum distantes.
In cunctis fere antiquis catalogis, etiam recentioribus, revera invenimus illam "ecclesiam de Vallibus" [BUR-05], immo in catalogo Ninivensi primo qui ceteroquin asceteria omittit. Atqui in archivis, quae apud Corneolum sunt satis ampla, ne vestigium quidem invenitur, quod probet haec monsteria umquam extitisse. Quid ergo censendum, si pondus insertionis in sex indicibus, simul ac traditionis ordinis, vix praeterire possimus? Eam fuisse canoniam virorum, est parum probabile, quia secus certe in archivis vestigia reliquisset.
Bellum Campum numquam fuisse monasterium duplex, iam eo ex facto patet, quod post annum 1140 est fundatum, quo rigorose hac in nostra circaria omnes moniales esse remotas iam in praefatione exposuimus. Scimus canonias Bellelagiensem et Fontem Andreae, eodem fere tempore esse fundatas, aequaliter absque monialibus. Vaux-les-Vernoy prope Montbéliard, prioratus Belli Campi, revera in instrumento quodam anni 1278 occurrit sub voce "Ecclesia de Vallibus", et ideo a plerisque auctoribus cum nostra "ecclesia" aequiparatur. Sed aperte nil aliud fuit nisi mera curia, quae medio saeculo XV a relaxato abbate fraudulenter est erecta in prioratum titularem propris e bonis provisum.
Aliter res se habet apud Cornelolum. Illud est fundatum anno 1134, et quidem probabilius, ut tunc generatim de more, tamquam monasterium duplex. Supponere ergo licet, has moniales alioquin esse translatas anno 1140, et quidem in ecclesiam quandam "de Vallibus", seu de "Valle monialium". Quaenam ecclesia haec fuerit, et ubi sita, nescimus. Probabiliter vero fuit curia abbatiae, in vicinitate illius sita. Morey et Trevillers putant hunc parthenonem fuisse in Vaux-le-Moncelot, non longe distantem a Corneolo. Sed haec hypothesis caret probatione. Constat ibi numquam fuisse "ecclesiam", vel parochiam. Fertur tamen ibi fuisse eremitorium in honorem Sti. Joannis Baptistae, cum capella. Saeculo XVII ibi erant adhuc rudera aedium antiquarum. Forsan parthenon ibi erectus mox interiit, et postea prioratus virorum ei est substitutus, quem indicibus saeculi XIII insertum invenimus.
Quidquid sit, res manet dubia. Certum videtur esse tantum, monasterium quoddam "de Vallibus" hac in circaria saeculo XIII extitisse. Probabile videtur esse insuper factum, hanc domum non esse eandem ac Vaux-les-Vernoy prope Montbéliard. Eam esse aequiparandumparthenoni cuidamin vicinitate Corneoli sito -- forte Vaux-le-Moncelot -- est autem hypothesis, quae maiorem probabilitatem prae se fert.
LITTERATURA:
1 - Vaux-le-Moncelot:
HUGO II 1029
WAEFELGHEM 171
MOREY (vide Corneux) p. 19
TREVILLERS 205
2 - Vaux-les-Vernoy:
HUGO I 553
LOYE II 131
TREVILLERS 207
TOURNIER (vide Belchamps) pp. 32, 33
Ch. MATHIOT Un village affranchi: Le Vernoy-les-Montbéliard et l'ancien "prieure" de Vaux, in MSE-Montb 1936
PRAETERMISSA: <<ELENCHUS MATERIAE>>
BELLEVAUX
Prope Lausanne, Helvetia. Mülinen II 163, et post eum Waefelghem 28 eronee identificat Bellum Vuardam cum Bellevaux. Atqui Bella Vuarda idem est ac Rueyres, de quo vide supra, et Bellevaux semper fuit parthenon ordinis Cisterciensis.
MÜNCHENWYLER
(Villars les Moines). Prope Biel, Dioc. Lausanne. Revera fuit monasterium Cluniacensium, non vero ordinis nostri, ut autumat J. F. Engelhard in articulo suo "Die Prämonstratenser-Propstei Münchenwyler" in Berner Taschenbuch 1857 pp. 195-208. Cf. de hoc monasterio apud Brackmann Helv. Pont. 205-06.
NEUCHATEL
Civitas in provincia et juxta lacum eiusdem nominis in Helvetia. Dioc. Lausanne.
Samuel de Chambrier in suo opere "Description topographique et économique de la mairie de Neuchatel avecd des notes historiques" (Neuchatel 1840) p. 49 praetendit praeteritis temporibus iuxta vetus castrum et juxta ecclesiam collegiatam in illa civitate extitisse monasterium "monachorum alborum", contiguum parthenoni cuidam "Ursulinarum" (sic!) ambo fundata ab Ulrico comite de Neuchatel, sed propter scandala ab ipso fundatore anno 1206 suppressa. Mera traditio est haec, nullo modo authentice probata. Quoad parthenonem est apparenter falsa, quoad "monachos albos" forsan fundamentum quoddam habet in refugio, quod possedit abbatia Fontis Andreae hac in civitate. Mülinen II 164 putat, etiam moniales illas "Ursulinas" fuisse ordinis nostri, sub paternitate abbatis Fontis Andreae. Ideo etiam invenitur apud Waefelghem p. 176.
Cum ergo nullum aliud argumentum pro existentia huius parthenonis habeamus nisi vagam illam traditionem, et hypothesim Mülinen non magis fundatam, jure merito est rejicienda, eo magis quod abbatia Fontis Andreae post annum 1140 est fundata, et circaria nostra, ut in praefatione diximus, ad amussim et statim decretum capituli Generalis anni 1140 de derogatione monialium videtur esse exsecuta. Quo accedit factum, in necrologio Fontis Andreae sorores omnino desiderari.
Optime est exarata historia civitatis Neocastrensis, ampla exsistit de ea historiographia, sed nullibi invenitur aliquid de putatitio parthenone ordinis nostri.
Prope Lausanne, Helvetia. Mülinen II 163, et post eum Waefelghem 28 eronee identificat Bellum Vuardam cum Bellevaux. Atqui Bella Vuarda idem est ac Rueyres, de quo vide supra, et Bellevaux semper fuit parthenon ordinis Cisterciensis.
Confirmatio papalis anni 1142 prima est mentioauthentica canoniae Bellelagiensis. Neque in illa, neque in aliis documentis invenimus vestigium ullum de sororibus, vel de translatione earum in alium locum. Atqui si esset fundata revera anno 1136, certe fuisset initio monasterium duplex, ut Lac de Joux et Humilimont. In regione Basiliensi generatim confirmationes pontificiae mox fundationem ipsam sunt secutae (exempli gratia apud ecclesiam collegiatum de Moutier Grandval, cf. Trouillat), ergo possumus concludere fundationem Bellelagiae ope Siginandi Praepositi e minimis initiis anno 1136 fuisse coeptam, sed de facto annis 1141-42 per Ortliebum de Froburg, episcopum Basiliensem, quem antiquius necrologium nuncupat fundatorem, esse perfectam.
Lairuelius scribit p. 394: Corneolum filia Sti. Martini, vel ut alii volunt, Ecclesiae Vitis. Certe occurrit hic quaedam confusio, quia Vitis, id est La Vid in Hispania, decennio post Corneolum, anno nempe 1144 est fundata. Cf. etiam infra notam sub voce Grandgourt.
Non autem Lantenac, ut habet Brackmann 1. d. Lantenac enim fuit abbatia O.S.B. in Gallia septentrionali (cf. Cottineau 1558), Lanthenans autem dependebat ab abbatia Sti. Pauli Bisuntinensis, e qua processit Corneolum. Saeculo XII in Gallia orientali arctus fuit nexus inter Praemonstratenses et canonicos ord. Sti. Augustini. Vide in vol. II praefationem ad circariam Lotharingiae.
Cf. Trévillers p. 136
Deest in H et T tantum. Lairuelz p. 395 habet: "Ecclesia de Vallibus, filia Sti. Martini, coenobium". Probabiliter hic, ut facit saepius, fabulatur.
<<LIMES CIRCARIA BURGUNDIA || END OF CIRCARY OF BURGUNDIA>>
Posted unconditionally on this website with the permission of both DeGruyter Publishing Company, Berlin, Germany and Abbot Thomas Handgraetinger, Windberg Abbey, 1999. All rights reserved by both DeGruyter Publishing Company, Berlin, Germany and Windberg Abbey, Order of Canons Regular of Prémontré.