Monasticon Praemonstratense

Id est Historia Circariarum atque Canoniarum Candidi et Canonici Ordinis Praemonstratensis

Tomus Primus / Volume I
Norbert Backmund, O. Praem. Auctore
Ecclesiae Windbergensis in Bavaria Canonico
Staubing, 1952

CIRCARIA WESTFALIA
[Siglum huic circariae: WES]

ELENCHUS MATERIAE:

Praefatio
Fontes
Litteratura
Domus:
Aftholderbach
Altenberg
Antonigartzem
Arnsberg
Arnstein
Bedburg
Berentrop
Beselich
Blankenberg
Bredelar
Brunnenburg
Cappenberg
Dorlar
Dortmund
Dünnwald
Ellen
Elsey
Engelport
Flaesheim
Füssenich
Hamborn
Heiligenberg
Heiligental
Heinsberg
Houthem
Kappel
Keppel
Klarholz
Knechtsteden
Köln, St. Norbertus
Köln, Weiher
Langwaden
Lette
Marienroth
Marienstern
Meer
Niederehe
Ölinghousen
Reichenstein
Rommersdorf
Rumbeck
Sayn
Scheda
Schillingskapellen
Stoppenberg
Varlar
Wenau
Wesel
Wulfersberg
Zyfflich
Dubia
Camp
Denighofen
Praetermissa
 
Assotum
Bedlingen
Berendorf
Bergisch Gladbach
Cithem
Bottenbroich
Erp
Furstenberg
Grefrath
Hammeln
Kottenforst
Leeden
Marienburg
Rellinghausen

PRAEFATIO:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Haec circaria fuit quoad numerum domuum maxima ordinis.  Quinquaginta monasteria eius erant dispersa super varia territoria saecularia inter diocesim Verdensem in aquilone et ripas Mosellae in austro complectebatur que ergo totam Westfaliam, maiorem partem Renaniae, et partes Nassoviae, id est dioceses praesertim Coloniensem, Trevirensem, et Monasteriensem.  Duo monasteria erant sita in actuali provincia Hannover, et unum in Hollandia.  De Altenberg disputabatur cum Vadegotia, de Hagenau cum Suevia.  Heinsberg primitus pertinuit ad circariam Brabantiae, ad quam Houthem postremo transit.  Reekhem, parthenon in Belgio, in antiquissimis elenchis circariae Westfaliae adscribitur.

Ex illis quinquaginta erant octo tantum abbatiae virorum, quarum primatum tenuit Steinfeldia, longe praestantissima domus totius ordinis in Germania.  Canoniae in Westfalia ipsa, praeter Arnsberg; erant ab anno circa 1200 exclusive nobilitati minori reservatae [WES-001], in maximum detrimentum desciplinae.  Quasi in symbolum huius exclusivitatis superiores earum anxie retinuerunt titulum praepositi, dum ubique in Germania, praeter Saxoniam, ceteri praelati abbatialem dignitatem adepti sint.  Circua annum 1200 iam omnes praesules Westfalici, qui generatim pontificalibus non erant insigniti, in abbates erant evecti, sed hae promotio paulo post iterum fuit revocata.  Inter has canonias nobiles in Westfalia eminet Cappenberg, prima fundatio ordinis in Germania anno 1122.

Longe praevalebant moniales hac in circaria, nulla nempe tot habuit parthenones quam illa.  Maior pars horum 35 asceteriorum aeque erat nobilitati reservata.  Canonissae hae nobiles semper studuerunt se jugo regularitatis detrahere et normam canonissarum saecularium assumere, quod illis successit in Bedburg, Flaesheim, Stoppenberg et Elsey.  Quidam parthenones fuerunt praelaturae sui juris, a praepositis infulatis gubernati (ut Houthem et Heinsberg), maior pars vero erat sub tutela patria abbatis, cuius vices gessit prior amovibilis.  Praepositi independentes studuerunt aliquamdiu etiam professors canonicos et conversos accipere - quod usque ad annum 1317 ceteroquin illis fuerat permissum - sed Capitulum Generale talia severe interdixit, sicut et conanima magistratum et priorissarum, titulum abbatissae sibi vindicandi.  Parthenones habuerunt etiam parochias incorporatas, quae generatim a canonicis matrum abbatiarum administrabantur.

Floruerunt litterae et studia, quibus destinatum fuit ut studium commune conspicuum Collegium Norbertinum Coloniae.  Inter Sanctos et Beatos ordinis in hac regione eminent Sanctus Hermannus Joseph, Canonicus Stinfeldensis, populo Rhenano dilectissimus.  Beatus Godefridus Comes et Fundator Cappenbergensis, et Beata Gertrudis Monialis Altenbergensis, filia Sanctae Elisabeth.   

Ante annum 1500 in hac circaria iam desierant 2 coenobia virorum et 10 virginum.  Saeculo XVI vero ordo hic amisit 3 domos virorum et 7 asceteria.  Novae acquisitiones recentioris temporis erant Antonigartzem et Marienstern, sicut et Collegium Coloniense.  Quattuor asceteria mutata sunt in domus virorum.  Saeculo XVII residua circariarum Vadegotianae et Ilfeldensis, a saecularisatione saeculi praecedentis fere consumptarum, Circariae Westfaliae unita sunt.  Annis 1802/3 tota circaria per saecularisationem deleta est.  

Ecclesiae 20 coenobiorum disparuerunt, tamen aedificiorum maior pars subsistit.  Praeter unam alteramve ecclesiam vero minoris sunt momenti quoad artem et pulchritudinem.  Ecclesia romanica de Knechtsteden est de pulcherimis totius Rhenaniae, sed et Steinfeldensis, Cappembergensis et Bedburgensis sunt spectabiles.  Arsteinensis ecclesia, speciose sita in monte, est pulcherrimum exemplum styli transitus romano-gotici.  Goticae ecclesiae alicuius valoris inveniuntur in Altenberg et Hamborn, quarum ultima tamen anno 1944 ex adjectis belli deleta est.  Aedificia claustralia hac in circaria generatim sunt exigua et modesta, nec ullo modo aequiparari possunt magnificentia et amplitudine illis, quas habent circariae Sueviae, Bavariae et Bohemiae.

In vanum ordo tentavit reverti in Rhenaniam, circa annum 1880 in canoniam Arsteinensem, et anno 1923 in Steinfeldensem.  Nuper canonici Teplenses exules refugium invenerunt in antiqua abbatia OSB Schönau in Nassovia.

VICARII GENERALES CIRCARIAE WESTFALIAE:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


FONTES:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Beyer Eltester Goerz, Urkundenbuch zur Geschichte der mittelrheinischen Territorien, 3 Bde., Koblenz 1860-74

A. Fahne, Chroniken- und Urkundenbuch hervorragender Geschlecter, Stifter und Klöster, 5 Bde. Köln 1862-80

J. Ficker, Die Münsterischen Chroniken des Mittelalters, Münster 1851

GQM

Die Geschichtsquellen des Bistums Münster, 8 Bde., Münster 1881 ff.
A. Goertz, Mittelrheinischen Regesten, 4 Bde., Koblenz 1876-88.
Guenther (O. Praem. de Rommersdorf) Codex Diplomaticus Rheno-Mosselanus, 5 partes in 6 voll., Koblenz 1822-26.
Hontheim, Historia Trevirensis diplomatica et pragmatica, 3 tomi, fol. Augsburg 1750.
R. Knipping, Die Regesten der Erzbischöfe von Köln, vol. 2-4, Bonn 1901 ff. (Publ. d. Ges. f. rhein. Geschichtskunde XXI)
Lacomblet, Urkundenbuch für die Geschichte des Niederrheins, 4 Bde. Düsseldorf 1840-50
J. Niesert, Münsterische Urkundensammlung, 7 Bde., Coesfeld 1826-37
Seibertz, Urkundenbuch zur Landes-und Rechtsgeschichte des Hzms. Westfalen, Arnsberg 1854

Westf. UB

Westfälisches Urkundenbuch: (7 voll):

  • v.1- et v.2-  H. A. Erhard, Regesta historiae Westfaliae, Münster 1847-51 accedit Cod. diplomaticus, Supplem. auct. Diekamp 1885

  • v.3-  Prosecutio (-1300) Dioc. Monasteriensis, auct. Wilmans 1871, Register 1876, additam 1877.  

  • v.4-  Dioec. Paderborn, auct. Wilmans et Finke, 1877-94

  • v.5-  H. Finke, Die Papsturkunden Westfalens bis zum Jahr 1878, Münster 1883

  • v.6-  Dioec. Minden, auct. Hoogeweg, 1898

  • v.7-  Th. H.Gen. F. Philippi et alii, Das Kölnische Hzm. Westfalen, 1901-08.

  • Wilmans, Die Kaiserurkunden der Prov. Westfalen, Münster 1867-81.

<<ELENCHUS MATERIAE>>


LITERATURA: <<ELENCHUS MATERIAE>>

Handb. Trier

Inv.


DOMI:

NOMEN:  Aftholderbach   <<ELENCHUS MATERIAE>>

BMV

ANTIQUITUS:

Afthulder-, Affolterbach

LOCUS:

Prope Miehlen in districtu St. Goarshausen, Dioc. Trier, nunc Limburg

HISTORIA:

Hic videtur extitisse parthenon ab Arnstein dependens, ad tempus saltem, circa annum 1200.  Occurrunt nempe in Necrologio Arnsteinensi una magistra et sex "sorores nostrae de Affolterbach".  De vicino parthenone Denighofen, quen ex eodem necrologio novimus, vide infra sub "Dubiis".  Anno 1222 Aftholderbach de novo est fundatum et dotatum a Ruperto comite Nassoviensi, et quidem pro monialibus Cisterciensibus.  Instrumentum originale huius fundationis non superest, opinamur tenorem eius tantum ex indice quodam archivi saeculi XVI.  Aliunde de origine huius asceterii nihil scimus, ergo putandum est has moniales Praemonstratenses, quas ibi, teste necrologio Arnsteinensi, initio degisse dubitare non licet, aut esse exstinctas ante annum 1222, aut, quod est probabilius, transiise ad Ordinem Cisterciensem.  Sub hac regula floruit usque at saeculum XVI.

ARCHIEVALIA:

Staatsarchive Wiesbaden

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


DOMI:

NOMEN:  Altenberg     <<ELENCHUS MATERIAE>>

BMV et Stus. Nicolaus, St. Michael

ANTIQUITUS:

Primitus Aldynburch, Altenburg, Cella in Monte Sti. Michaelis

LOCUS:

Prope Wetzlar, Dioc. Trier, nunc Limburg

HISTORIA:

Parthenon, praepositura.  Fundata est anno 1179 a sacerdote quodam Godefriedo et Engelberto abbate Rommersdorfiensi, a qua canonia semper dependebat.  Primae moniales venerunt ex Wulfersberg.  Initio videtur ad tempus pertinuisse ad Circariam Vadegotiae, teste catalogo Scheftlariensi.  Tertia magistra fuit Beata Gertrudis, filia Stae. Elisabeth (+1297, festum die 13a Augusti) Parthenon nobilis fuit, ad tempus etiam immediatus et imperialis.  Usque ad saeculum XVI habuit 4 ecclesias jure patronatus dependentes.  Annis 1643-46, moniales ab hoste expulsae, habitaverunt in Wetzlar.  Anno 1730: 13 canonissae et 4 conversae.  Anno 1802 suppressum est et comiti de Solms Braunfels addictum, qui bona et aedificia adhuc hodie possidet.  Reliquiae considerabiles Stae. Elizabeth (anulus maritalis, amphora, et rubra casula e veste nuptiali confecta) sicut maior pars archivi nunc sunt in castro Braunfels.  Monasterium inde a suppressione omnino fuit desolatum, in ecclesia tantum in die Stae. Gertrudis celebratur missa.  Hodie est ibi institutum caritativum protestanticum.  

ARCHIEVALIA:

Staatsarchiv Wiesbaden, Fürstl. Solmssches Archiv Braunfels.

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


DOMI:

NOMEN:  Antonigartzem     <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Antonius Abbas

ANTIQUITUS:

Gartzem, -en, Niedergartzem, Tönisgartzem

LOCUS:

In parochia Obertartzem, prope Satzvey in districtu Euskirchen, Rhenania Dioc. Köln.

HISTORIA:

Parthenon, Prio4ratus.  Emmerich von Gartzem toparcha fundavit juxta capellam Sti. Antonii tres cellas pro beginis anno 1352.  Quod monasteriolum iam anno 1370 ex inopia desierat.  Anno 1474 Hubertus von Gartzem, ex eadem familia restauravit coenobium, hac vice pro fratribus O. S. Francisci, qui etiam mox abierunt.  Anno 1520 Wirich von Gartzem canonisas O.S.A. ibi collocavit, quarum directionem Archiepiscopus Coloniensis commisit Abbati Steinfeldensi.  Iterum iterumque moniales petiverunt, ut in unionem ordinis Praemonstratensis acciperentur, sed frustra.  Tandem anno 1704 tentamina earum successerunt, et paupercula domus recepta est in ordinem, ut parthenon sub paternitate abbatiae Steinfeldensis.  Anno 1802 suppressa, aedificia praeter ecclesiam supersunt.  Nunc est praedium, inspector bonorum et nemorum, item servi habitant in eo.  

ARCHIEVALIA:

Staatsarch Düsseldorf

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


DOMI:

NOMEN:  Arnsberg     <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Laurentius

ANTIQUITUS:

B

LOCUS:

I

INCORPORATA:

V

HISTORIA:

E

ARCHIEVALIA:

p

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM 

<<ELENCHUS MATERIAE>>


DOMI:

NOMEN:  Arnstein     <<ELENCHUS MATERIAE>>

BMV et Stus. Nicolaus

ANTIQUITUS:

B

LOCUS:

I

INCORPORATA:

V

HISTORIA:

E

ARCHIEVALIA:

p

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM 

<<ELENCHUS MATERIAE>>


DOMI:

NOMEN:   Bedburg     <<ELENCHUS MATERIAE>>

BMV et St. Johannis Bapt.

ANTIQUITUS:

B

LOCUS:

I

INCORPORATA:

V

HISTORIA:

E

ARCHIEVALIA:

p

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM 

<<ELENCHUS MATERIAE>>


 DOMI:

NOMEN:  Berentrop    <<ELENCHUS MATERIAE>>

BMV

ANTIQUITUS:

Silva Stae. Mariae Virginis, Marienwald, Bertelinctorp, -lingtorp, -lindorf, Bertelndorf.  Vitetur confusio cum Berendorf, de quo infra sub Praetermissis.  

LOCUS:

Prope Neuenrade, Westfalia.  Dioc. Köln, nunc Paderborn.

HISTORIA:

Praepositura, dein prioratus.  Etsi authentice non ante annum 1220 occurrit, fundatio anno 1146, quam praetendit Hugo, veritati omnino concordare potest.  fundatores fuisse Equites de Ardey, ut ipse dicit Scheda.  Anno 1220 ibi degebant praeter praepositum 5 canonici, 4 clerici et "conversi quam plures".  Anno 1324 loco praepositi iam habuit priorem sed adhuc gaudebat proprio conventu.  Dein videtur haec parva canonia esse omnino collapsa, anno nempe 1356 canonia Scheda alienavit omnia bona monasterii de Berentrop praeter curiam ipsam, quod aequiparari potest suppresioni huius domus.  Deinceps fuit curia et parochia ecclesiae Scheidensi incorporata, absque proprio conventu; residente tamen ibi praeposito, parocho simul ac administratore.  Anno 1617 a fide defecit praepositus in Berentrop, secutus est eum adhuc unus catholicus, dein fuit derelictum et desolatum.  Anno 1669 ecclesia fuit lutherana, monasterium erat diversorium.  Nunc de aedificiis nil amplius superest.  

ARCHIEVALIA:

Staatsarchiv Münster.  Bestand Scheda. Perpauca tantum supersunt.

LITTERATURA:

PRAEPOSITI et PRIORES (Westf. UB.)

<<ELENCHUS MATERIAE>>


DOMI:

NOMEN:  Beselich     <<ELENCHUS MATERIAE>>

BMV et St. Aegidius

ANTIQUITUS:

Beslich, Bisselech, Besleych, Byeselich, Beseleg (Vitetur confusio cum Besselich, asceterio Ord. Sti. Francisci prope Koblenz)

LOCUS:

In parochia Obertiefenbach, prope Hadamar, Hessen Nassau, Dioc. Trier, nunc Limburg.  

HISTORIA:

Parthenon, prioratus.  Godefridus canonicus ecclesia collegiatae de Dietkirchen anno 1160 tradidit ecclesiam in B., quam ipse anno 1149 vel 50 construxerat, abbati Arnsteinensi ad fundandum ibi monasterium sororum.  Probabiliter pars sororum Arnsteinensium eo est translata.  Hoc iam ex facto apparet, quod moniales Beselicenses diu cum Arnstein quasi unam communitatem formaverunt, et in manus abbatis semper professae sunt.

Bona viguit ibi disciplina, cum toparchae Nassovienses sororibus ab anno 1580 praedicantes lutheranos obtruserunt.  Ultima soror catholica obiit anno 1598.  Anno 1620 est saecularisatum, et factum condominium dynastarum de Nassau-Diez et de Wied-Runkel.  Anno 1628 ordini restitutum est, sed anno 1637 "per sinistra narrata" Patres Societatis Jesu monasterium sibi arripuerunt.  Ordo noster statim litem initiavit, sed absque successu.  Anno 1656 princeps Nassovi3ensis redemit Beselich a Patribus Societatis pro 6000 florenis, et abhinc fuit praedium camerale.  Nunc gymnasium Hadamarense possidet redditus bonorum illius.  Hodie est praedium, superest modica ruina aedificii cuiusdam mediaevalis, quod non cum certitudine ut ecclesia recognosci potest.

ARCHIEVALIA:

Staatsarchiv Wiesbaden

LITERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


 DOMI:

NOMEN:  Blankenberg     <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Catharina

ANTIQUITUS:

Pax Dei.

LOCUS:

Prope Siegburg, in Rhenania, Dioc. Köln.  

HISTORIA:

Parthenon.  Mechthildis Comitissa de Sayn, exsequendo ultimam voluntatem defuncti sui mariti, debuisset fundare duo asceteria ordinis Cisterciensis in locis assignatis.  Atqui de facto unum ex illis fundavit anno 1246 loco inepto et quidem pro ordine Praemonstratensi, sub paternitate abbatis Steinfeldensis, ut apparet ex instrumento in archivo Düsseldorfensi asservato (Cf. Paas in AHVN XCV, 89).

Mechthildis, remorsu conscientiae vexata, quia tenorem verbalem testamenti viri sui geglexisset, anno sequenti Summam Pontificem adiit, rogans ut casum hunc decideret.  Ille vero per legatum suum imperavit abbati Heisterbacensi, ut hunc parthenonem in ordinem Cisterciensem reciperet.  Asceterium, quod paulo post translatum est in Zissendorf, sub regula Cisterciensi floruit usque ad annum 1803.  

ARCHIEVALIA:

Staatsarchiv. Düsseldorf.  

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


DOMI:

NOMEN:  Bredelar     <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Laurentius

LOCUS:  

Prope Brilon, Westfalia, Dioc. Köln, nunc Paderborn.  

HISTORIA:

Parthenon, fundatus a Philippo de Heinsberg, Archiepiscopo Coloniensi, anno 1170.  Propter vitam suam minus ordinatam hac moniales iam anno 1196 ab Adolpho Archiepiscopo translatae sunt in Rumbeck, ubi unitae sunt illis, quas canonici Arnsbergenses recedentes ibi dereliquerant.  Bredelar vero ab eodem Archiepiscopo datum est monachis O. Cist., qui bit abbatiam florentem habuerunt usque ad annum 1803.  Nunc est fabrica.

ARCHIEVALIA:

Staatsarchiv Münuster.

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


 DOMI:

NOMEN:  Brunnenburg     <<ELENCHUS MATERIAE>>

BMV et St. Alexander

ANTIQUITUS:

Braunbergk, Brunisbere, Brunburgk, Vitetur confusio, ut accidisse videtur apud Gudenum, cum Bronnbach (Brumbach), quod fuit abbatia O. Cist in Baden, et cum Bremberg (Brunnenbach), huic parthenoni vicinum, quod fuit tamen curia abbatiae Arnsteinensis, Designatio "Brumbach", sub qua invenitur in literatura ordinis, est omnino falsa.

LOCUS:

Non longe ab Arnsstein, de quo vide supra.  Dioc. Trier, nunc Limburg.

HISTORIA:

Parthenon, praepositura.  Fundata est ante annum 1197, quo primum authentice occurrit, a Giselhilde comitissa, una ex septem filiabus Ludovici Comitis et Fundatoris Arnsteinensis.  Primae moniales videntur venisse e Mariental.  Sub paternitate abbatis Arnsteinensis.  Videtur tamen in posterum ab ordine defecisse.  Deest enim in omnibus antiquis indicibus, in diplomatibus numquam indicatur ad quem ordinem pertinuerit, et anno 1535 seipsum designat ut "conventus ordinis Sti. Benedicti".  Hoc tempore suppressum est hoc asceterium, et dynastae de Hessen-Kassel et de Hessen-Darmstadt partiti sunt inter se bona eius considerabilia, quae postea addicta sunt hospitali Gronaughiensi.  Superest ruina ecclesiae, amoene sita in monte supra Lahn flumine.

ARCHIEVALIA:

Perierunt, tres tantum documenta asservantur in Archivo Wiesbadensi.

LITERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


DOMI:

NOMEN:  Cappenberg     <<ELENCHUS MATERIAE>>

BMV et S. Joannis Evangelistae

ANTIQUITUS:

B

LOCUS:

I

INCORPORATA:

V

HISTORIA:

E

ARCHIEVALIA:

p

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM 

<<ELENCHUS MATERIAE>>


 DOMI:

NOMEN:  Dorlar     <<ELENCHUS MATERIAE>>

BMV

ANTIQUITUS:

BDorlor, Dorla, Dorlach, Oberdorlar

LOCUS:

Inter Gießen et Wetzlar, ad flumen Lahn, Hessen Nassau, Dioc. Trier, nunc. Limburg.

INCORPORATA:

Atzbach, Dorlar et Waldgirmes.

HISTORIA:

Anno 1297 Eberhardus de Merenberg, canonicus Spirensis, ecclesiam parochialem in Dorlar, Quae iam anno 1220 extiterat, tradidit Gertrudi uxori fratris sui ad fundandum ibi parthenon.  Abbas Rommersdorfiensis, sub cuius tutela in posterum fuit, primas moniales ex Altenberg eo misit.  Anno 1437, propter collapsum totalem, mutatus est in prioratum dependentem a Rommersdorf.  Inter annos 1532 et 40, haec canonia coacte alienavit Dorlar pro 2300 forenis, id est pro quarto parte valoris sui, nobili cuidam Joanni de Buchseck.  Anno 1629 transitorie revertit in possessionem abbatis Rommersdorfiensis.  Ecclesia subsistit ut parochialis protestantium.

ARCHIEVALIA:

Staatsarch. Wiesbaden

LITERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


DOMI:

NOMEN:  Dortmund     <<ELENCHUS MATERIAE>>

Sta. Catharina (BMV et St. Joh. Bapt.)

ANTIQUITUS:

Tremonia Königskamp, Campus Regis

LOCUS:

Civitas in Westfalia, dioc. Köln, nunc Paderborn

INCORPORATA:

Kirchlinde.

HISTORIA:

Parthenon, praepositura, dein prioratus.  fundatus est anno 1193 ab Henrico VI Imperatore.  Nescitur, unde venerint moniales.  Monasterium vero mox desitum est construi, anno 1215 tandem fuit consecratum a Dietrico Episcopo Esthoniae.  Fuit sub paternitate de Knechtsteden.  Usque ad annum 1500 circiter exclusive nobilitati  feodali et patriciae patuit, postea etiam aliae virgines modestiore conditione natae receptae sunt.  Anno 1734 ibi fuerunt 24 moniales.  Anno 1803 est suppressum, et mox omnia solo sunt aequata praeter prioratum, qui fuit dein museum, sed anno 1944 deletus est.  

ARCHIEVALIA:

Staatsarchiv Münster; Stadtarchiv Dortmund; Archiv d. Altertumsvereins Paderborn; Archiv d. Altertumsvereins Münster MS 356a.

LITERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


 DOMI:

NOMEN:  Dünnwald     <<ELENCHUS MATERIAE>>

BMV et St. Nicolaus

ANTIQUITUS:

B

LOCUS:

I

INCORPORATA:

V

HISTORIA:

E

ARCHIEVALIA:

p

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM 

<<ELENCHUS MATERIAE>>


DOMI:

NOMEN:  Ellen     <<ELENCHUS MATERIAE>>

Sta. Crux

ANTIQUITUS:

B

LOCUS:

I

INCORPORATA:

V

HISTORIA:

E

ARCHIEVALIA:

p

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM 

<<ELENCHUS MATERIAE>>


 DOMI:

NOMEN:  Elsey     <<ELENCHUS MATERIAE>>

BMV et St. Sebastianus

ANTIQUITUS:

B

LOCUS:

I

INCORPORATA:

V

HISTORIA:

E

ARCHIEVALIA:

p

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM 

<<ELENCHUS MATERIAE>>


DOMI:

NOMEN:  Engelport     <<ELENCHUS MATERIAE>>

BMV, Ss. Nicolaus et Catharina

ANTIQUITUS:

B

LOCUS:

I

INCORPORATA:

V

HISTORIA:

E

ARCHIEVALIA:

p

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM 

<<ELENCHUS MATERIAE>>


 DOMI:

NOMEN:  Flaesheim     <<ELENCHUS MATERIAE>>

BMV et St. Magdalena

ANTIQUITUS:

B

LOCUS:

I

INCORPORATA:

V

HISTORIA:

E

ARCHIEVALIA:

p

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM 

<<ELENCHUS MATERIAE>>


DOMI:

NOMEN:  Füssenich     <<ELENCHUS MATERIAE>>

Ss. Nicolaus et Hubertus

ANTIQUITUS:

B

LOCUS:

I

INCORPORATA:

V

HISTORIA:

E

ARCHIEVALIA:

p

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM 

<<ELENCHUS MATERIAE>>


 DOMI:

NOMEN:  Hamborn     <<ELENCHUS MATERIAE>>

Ss. Johannes Bapt. et Evangelista

ANTIQUITUS:

Hammeren, Hamburna, -borna, -barme

LOCUS:

Tempore canoniae vicus, nunc vero magna urbs in Rhenania, in regione carbonaria vulgo Ruhrgebiet, Dioc. Köln, nunc Münster.

HISTORIA:

Praepositura, dein mox post fundationem abbatia.  Monasterium duplex usque ad annum 1147, dein moniales translatae sunt in Ramersdorf (vide Füssenich).  Fundata an. 1136 a Gerardo de Hochstaden juxta antiquam ecclesiam parochialem, quam dotavit et dedit ad dispositionem archiepiscopi Coloniensis, qui tradidit eam canoniae Scheda.  Hamborn, quod fuit semper nobile, omni tempore mala disciplina laborans, stetit sub paternitate praepositi Scheidensis, ad tempus vero abbatis Steinfeldensis.  Anno 1587 tantopere in bello est subversum, ut per decennia fuit inhabitabile.  Anno 1673 a Cap. Generali abbatibus comissa sunt titulus, mitra et iura abbatum de Soulseat (Circaria Angliae Borealis).  Communitas semper fuit exigua.  circa annum 1700 fuit in statu vere deplorabili.  In actu suppressionis anno 1806 habuit 5 canonicos et fortunam 379,000 talerorum Clivensium.  Ecclesia subsistit tamquam parochialis, monasterium cum pulchro claustro romanico factum est domus parochi.  In bello peracto vero aggresssione area omnia deleta sunt.  

ARCHIEVALIA:

Staatsarchiv Düsseldorf.

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM (Scheiermann, Lacomblet, Ramackers)

<<ELENCHUS MATERIAE>>


DOMI:

NOMEN:  Heiligenberg     <<ELENCHUS MATERIAE>>

BMV

ANTIQUITUS:

B

LOCUS:

I

INCORPORATA:

V

HISTORIA:

E

ARCHIEVALIA:

p

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM 

<<ELENCHUS MATERIAE>>


 DOMI:

NOMEN:  Heiligental     <<ELENCHUS MATERIAE>>

BMV, Ss. Laurentius et Andreas

ANTIQUITUS:

B

LOCUS:

I

INCORPORATA:

V

HISTORIA:

E

ARCHIEVALIA:

p

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM 

<<ELENCHUS MATERIAE>>


DOMI:

NOMEN:  Heinsberg     <<ELENCHUS MATERIAE>>

BMV et St. Johannes Evangelista

ANTIQUITUS:

B

LOCUS:

I

INCORPORATA:

V

HISTORIA:

E

ARCHIEVALIA:

p

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM 

<<ELENCHUS MATERIAE>>


 DOMI:

NOMEN:  Houthem     <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Gerlacus

ANTIQUITUS:

Sint Gerlach, Sanctus Cellatus

LOCUS:

Prope Maastricht, in Limburgo Neerlandiae, Dioc. Leodiensis (Liége/Luik), nunc Roermond.

INCORPORATA:

Habuit septem ecclesias incorporatas jure patronatus.  

HISTORIA:

Forsan initio monasterium duplex, dein parthenon nobilis sui juris sub praeposito infulato [WES-006]  Fundatum anno 1172 a Goswino II de Heinsberg eo loco quo Sanctus Gerlacus eremita in quercu cariosa, dein in cella vixerat, quam vero ad ordinem Praemonstratensem pertinuisse jure merito est dubitandum.  Primitus filia de Heinsberg.  Anno 1786 communitas translata est in carthusiam Ruremondanam, ubi anno 1797 dissoluta est.  Moniales donaverunt bona sua anno 1801 personis privatis, sed prosecutae sunt vitam communem in carthusia sua usque ad annum 1841.  Ecclesia in Houthem, ubi optime floret peregrinatio ad Stum Gerlacum, est hodie parochialis, monasterioum est castellum.

ARCHIEVALIA:

Rijksarchief Maastricht; Arch. Episcop. Roermond; Arch Parochiae Houthem.

LITERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


DOMI:

NOMEN:  Kappel     <<ELENCHUS MATERIAE>>

BMV et St. Andreas

ANTIQUITUS:

B

LOCUS:

I

INCORPORATA:

V

HISTORIA:

E

ARCHIEVALIA:

p

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM 

<<ELENCHUS MATERIAE>>


 DOMI:

NOMEN:  Keppel     <<ELENCHUS MATERIAE>>

BMV et St. Johannes Evangelista

ANTIQUITUS:

B

LOCUS:

I

INCORPORATA:

V

HISTORIA:

E

ARCHIEVALIA:

p

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM 

<<ELENCHUS MATERIAE>>


DOMI:

NOMEN:  Klarholz     <<ELENCHUS MATERIAE>>

(BMV et) St. Laurentius

ANTIQUITUS:

B

LOCUS:

I

INCORPORATA:

V

HISTORIA:

E

ARCHIEVALIA:

p

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM 

<<ELENCHUS MATERIAE>>


 DOMI:

NOMEN:  Knechtsteden     <<ELENCHUS MATERIAE>>

BMV, Ss. Andreas et Magdalena

ANTIQUITUS:

B

LOCUS:

I

INCORPORATA:

V

HISTORIA:

E

ARCHIEVALIA:

p

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM 

<<ELENCHUS MATERIAE>>


DOMI:

NOMEN:  Köln     <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Norbertus

ANTIQUITUS:

B

LOCUS:

I

INCORPORATA:

V

HISTORIA:

E

ARCHIEVALIA:

p

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM 

<<ELENCHUS MATERIAE>>


DOMI:

NOMEN:  Köln - Weiher    <<ELENCHUS MATERIAE>>

BMV, Ss. Johannes Evangelista et Catharina

ANTIQUITUS:

B

LOCUS:

I

INCORPORATA:

V

HISTORIA:

E

ARCHIEVALIA:

p

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM 

<<ELENCHUS MATERIAE>>


DOMI:

NOMEN:  Langwaden     <<ELENCHUS MATERIAE>>

BMV et St. Andreas

ANTIQUITUS:

B

LOCUS:

I

INCORPORATA:

V

HISTORIA:

E

ARCHIEVALIA:

p

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM 

<<ELENCHUS MATERIAE>>


 DOMI:

NOMEN:  Lette     <<ELENCHUS MATERIAE>>

(BMV et) St. Vitus

ANTIQUITUS:

B

LOCUS:

I

INCORPORATA:

V

HISTORIA:

E

ARCHIEVALIA:

p

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM 

<<ELENCHUS MATERIAE>>


DOMI:

NOMEN:  Marienroth    <<ELENCHUS MATERIAE>>

BMV

ANTIQUITUS:

B

LOCUS:

I

INCORPORATA:

V

HISTORIA:

E

ARCHIEVALIA:

p

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM 

<<ELENCHUS MATERIAE>>


 DOMI:

NOMEN:  Marienstern     <<ELENCHUS MATERIAE>>

BMV et St. Jacobus

ANTIQUITUS:

B

LOCUS:

I

INCORPORATA:

V

HISTORIA:

E

ARCHIEVALIA:

p

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM 

<<ELENCHUS MATERIAE>>


DOMI:

NOMEN:  Meer     <<ELENCHUS MATERIAE>>

(BMV et) St. Laurentius

ANTIQUITUS:

B

LOCUS:

I

INCORPORATA:

V

HISTORIA:

E

ARCHIEVALIA:

p

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM 

<<ELENCHUS MATERIAE>>


 DOMI:

NOMEN:  Niederehe     <<ELENCHUS MATERIAE>>

(BMV et) St. Leodegarius

ANTIQUITUS:

B

LOCUS:

I

INCORPORATA:

V

HISTORIA:

E

ARCHIEVALIA:

p

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM 

<<ELENCHUS MATERIAE>>


DOMI:

NOMEN:  Ölinghausen     <<ELENCHUS MATERIAE>>

BMV et St. Petrus

ANTIQUITUS:

Ulin-, Ulichusen, Uslynhusen, Eulinckusen, Hulinkehusen

LOCUS:

Prope Neheim-Hüsten in Westfalia, non longe ab Arnsberg, Dioc. Köln, nunc Paderborn.

INCORPORATA:

Ölinghausen, Altenrüthen

HISTORIA:

Monasterium duplex (prioratus), dein parthenon.  Fundatum anno 1174 a Siginando de Basthusen.  Filia de Scheda, ab anno 1179 sub paternitate abbatis Arnsbergensis.  Ab anno 1205 moniales tantum [WES-012], ab anno 1231 praepositura (Cat. Tongerloensis: "ecclesia sororum solempnis").  Advocatia iam circa annum 1200 transierat ad archiepiscopos Colonienses.  Primitus hoc opulens asceterium fuit nobile, dein partim et ignobiles acceptae sunt, sed aliis cum vestibus.  Ab anno 1480 tamen hac in re viguit acquitas.  Annis 1580-1617 misere elanguit, nihilominus tentaminibus archiepiscopi Coloniensis, Truchseß de Waldburg, moniales ad haeresim quam ipse amplexus erat detrahendi, illae heroice restiterunt.  Annis 1617-41 fuit abbatia canonissarum saecularium, dein ordini restituta per moniales de Rumbeck, vel potius denuo fundata est.  Deinceps non amplius fuit mala.  Anno 1804 suppressum est, ecclesia ab anno 1904 est parochialis, monasterium partim est demolitum.  Bona complectentia 3320 jugera et aliquas curias pertinent ad liberos barones de Fürstenberg.  

ARCHIEVALIA:

Staatsarch. Münster (ibi est etiam necrologium).

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


 DOMI:

NOMEN:  Reichenstein     <<ELENCHUS MATERIAE>>

(BMV)  Ss. Bartholomaeus et Laurentius

ANTIQUITUS:

B

LOCUS:

I

INCORPORATA:

V

HISTORIA:

E

ARCHIEVALIA:

p

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM 

<<ELENCHUS MATERIAE>>


DOMI:

NOMEN:  Rommersdorf     <<ELENCHUS MATERIAE>>

BMV et St. Johannes Evangelista

ANTIQUITUS:

B

LOCUS:

I

INCORPORATA:

V

HISTORIA:

E

ARCHIEVALIA:

p

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM 

<<ELENCHUS MATERIAE>>


DOMI:

NOMEN:  Rumbeck     <<ELENCHUS MATERIAE>>

BMV et St. Johannes Evangelista

ANTIQUITUS:

Rumbeke, -peka

LOCUS:

Prope Arnsberg in Westfalia, Dioc. Köln, nunc Paderborn

HISTORIA:

Parthenon, praepositura.  Anno 1188 Henricus comes de Arnsbert canoniae Wedinghausen donavit curiam suam Rumbeck, quo translatus est totus conventus anno 1193.  Paulo post, anno 1196, canonici reverterunt in Wedinghausen, relictis in Rumbeck sororibus, quarum grex auctus est hoc ipso anno illis, quae e Bredelar huc sunt translatae.  Semper hic parthenon, qui stetit sub paternitate abbatis Arnsbergensis, bonam habuit disciplinam, nec fuit restrictus ad nobilitatem.  Anno 1804 suppressus est.  Ecclesia superest tamquam parochialis, pars occidentalis monasterii anno 1832 demolita est, reliqua anno 1916 igne combusta.  

ARCHIEVALIA:

Staatsarchive Münster.

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


 DOMI:

NOMEN: Sayn     <<ELENCHUS MATERIAE>>

Assumptio BMV et St. Joannes Evangelista

ANTIQUITUS:

Seyna, Seine

LOCUS:

Non longe a Koblenz, Rhenania, Dioc. Trier.  Dimidia hora distans a Rommersdorf.

FUNDATIO:

Praepositura, dein (1207) abbatia, fundata ante annum 1202 ab Henrico II comite de Sayn, filia Steinfeldensis.  Parthenon dependens: Engelport.  

INCORPORATA:

Parochiae incorporatae:  Waldbreitbach, Nauert, Grenzau, Bendorf.  

HISTORIA:

In ecclesia abbatiali peregrinatio celebris ad brachium Sti Simonis Apostoli.  Sita erat canonia in territorio comitum Saynensium; qui cum lutheranismum essent amplexi saeculo XVI, abbatia fere extincta est.  Annis 1590-1630 ecclesia erat simultanea, anno 1630 abbas solus erat in monasterio.  Sed paulo post comitatus Saynensis territorio archiepiscopi Trevirensis est incorporatus, et canonia refloruit.  Abbas Engelbertus Colendal anno 1709 infulatus est.  Usque ad morten eius erat in Sayn novitiatus communis circariae.  Anno 1803 suppressa est.  Ecclesia est parochialis.  Id quod euperest de monasterio, continet scholam et domum parochialem.

ARCHIEVALIA:

Staatsarchiv Koblenz, Stadtbibliothek Trier.

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM 

<<ELENCHUS MATERIAE>>


DOMI:

NOMEN:  Scheda     <<ELENCHUS MATERIAE>>

BMV, Ss. Petrus et Severinus

ANTIQUITUS:

B

LOCUS:

I

INCORPORATA:

V

HISTORIA:

E

ARCHIEVALIA:

p

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM 

<<ELENCHUS MATERIAE>>


DOMI:

NOMEN:  Schillingskapellen     <<ELENCHUS MATERIAE>>

BMV

ANTIQUITUS:

Usque ad saeculum XV "Capella" tantum.  Capella silingi.  Vitetur confusio cum Kappel, Keppel, et spieskappel.  

LOCUS:

Juxta Heimerszheim, prope Bonn, Dioc. Köln, Rhenania.

INCORPORATA:

Wickrath et Esch.  

HISTORIA:

Parthenon, prioratus.  fundatus estr versus finem saeculi XII ab equite Wilhelm Schilling de Buschfeld-Bornheim pro "40 sororibus, uno priore, 2 canonicis et uno diacono".  Filia Floreffiae.  Approbatio archiepiscopi anno 1197.  Medio aevo peregrinatio celebris propter reliquias, a fundatore e Terra Sancta allatas, et propter imaginem insignem B.M.V.  Saeculo XIII ad tempus videtur habuisse abbatissas. Brevi ante annum 1450 Theodoricus de Moers, archiepiscopus Coloniensis "novam observantiam strictam et clausuram" ibi introduxit, et parthenonem ordini alienavit, mutando eum ini asceterium canonissarum O.S.A., frustra reclamante capitulo generali ordinis [WES-015] anno 1498.  Anno 1802 suppressum est, ruina ecclesiae et pars monasteriii, quod nunc est praedium, supersunt.  Imago B.M.V. nunc colitur in Buschhoven.

ARCHIEVALIA:

Staatsarchiv Düsseldorf, Pfarrarchive Buschhoven et Heimerzheim, Stadtarchiv Düren.

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


DOMI:

NOMEN:  Steinfeld     <<ELENCHUS MATERIAE>>

(BMV), Ss. Potentius, Felicius et Simplicianus

ANTIQUITUS:

B

LOCUS:

I

INCORPORATA:

V

HISTORIA:

E

ARCHIEVALIA:

p

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM 

<<ELENCHUS MATERIAE>>


DOMI:

NOMEN:  Stoppenberg     <<ELENCHUS MATERIAE>>

BMV et St. Nicolaus

ANTIQUITUS:

B

LOCUS:

I

INCORPORATA:

V

HISTORIA:

E

ARCHIEVALIA:

p

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM 

<<ELENCHUS MATERIAE>>


DOMI:

NOMEN:  Varlar     <<ELENCHUS MATERIAE>>

BMV et St. Odulphus

ANTIQUITUS:

B

LOCUS:

I

INCORPORATA:

V

HISTORIA:

E

ARCHIEVALIA:

p

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM 

<<ELENCHUS MATERIAE>>


DOMI:

NOMEN:  Wenau     <<ELENCHUS MATERIAE>>

Sta. Catharina

ANTIQUITUS:

Wenaugia, Wynnaugia, Wenouwe

LOCUS:

Prope Nothberg in districtu Düren, Rhenania, dioc. Köln.

INCORPORATA:

Langerwehe, Kottendorf, Gevenich, Nothberg, Laurenzberg. 

HISTORIA:

Parthenon nobilis, praepositura, dein (1490) prioratus.  fundatus, ut fertur, sed vix credi potest, anno 1121 a dominis de Heinsberg tamquam filia Floreffiae.  De historia pristina fere nihil scimus, quia omnia fere documenta antiquiora incendiis et negligentia perierunt.  Probabiliter vero primitus erat monasterium duplex usque adc saeculum XIII, dein moniales tantum [WES-029].  Anno 1490 abrogatur munus praepositi, cui prior ad nutum abbatis Floreffiensis substituitur.  Dein sub Knechtsteden, ad tempus etiam sub Steinfeld.  Anno 1559 prior erat ex Hamborn.  Anno 1561combustum est, et refersum sub paternitate abbatis Floreffiensis.  Dein iterum sub Steinfeld, ab anno 1665 vero definitive sub Floreffe.  Anno 1802 suppressum est.  Ecclesia nunc est parochialis.  Media pars monasterii demolita est, in altera sunt schola, domus parochi, et habitatio administratoris bonorum, quae sunt possessio privata.   

ARCHIEVALIA:

21 diplomata tantum supersunt in Staatsarch. Düsseldorf; Pfarrarchiv Wenau; Stadbibliothek Düren (ibi Necrologium saec. XVII); MSS saec. XIII in Musée archéol. de Namur.

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


DOMI:

NOMEN:  Wesel     <<ELENCHUS MATERIAE>>

BMV et St. Joannis Baptistae

ANTIQUITUS:

Wesalia, Wesalensis, Oberndorf, Aver-, Averndorp, Altum monasterium

LOCUS:

Civitas ad Rhenum inferiorem, non longe a Xanten, Dioc. Köln, nunc Münster.  

INCORPORATA:

Hulhusen, Brünen, Wesel St. Willibrord.

HISTORIA:

Parthenon nobilis, prioratus, ad breve tempus abbatia virorum.  Otto praepositus Cappenbergensis ante annum 1145 suum parthenonem Niederkloster, juxta Cappenberg situm, transtulit in curiam Averdorp prope Wesel.  Mansit sub paternitate praepositi Cappenbergensis, ad tempus tamen sub Knechtsteden.  De Historia interiore huius domus in qua postremo semper viguit mala disciplina, pauca scimus.  Anno 1542: 18 canonissae.  Anno 1585 maior pars earum iam fuit lutherana.  Biennio post monasterium destructum est a civibus, canonissae refugerunt in monasterium evacuatum O.S.A. in civitate ipsa, et ibi paulatim consuetudines ordinis dereliquerunt.  Anno 1626 ab abbate generali est suppressum et mutatum in canonicam virorum.  Sed abbas vix nominatus (Jean Fraisinne, natione Belga) iam anno 1629 expulsus est et parthenon ab Electore Brandenburgensi in favorem nobilitatis restauratus.  Post mortem ultimae magistrae catholicae anno 1637 legaliter - inconsulto tamen ordine - in abbatiam canonissarum saecularium est versus, et quidem simultaneam, praevalentibus protestantibus.  Quarta pars praebendarum fuit deinceps catholica, et tertiam quamque abbatissam luteranam secula est una catholica.  Vita communis fuit omnino derogata.  Anno 1802 suppressa est. Aedificia nulla supersunt.  

ARCHIEVALIA:

Staatsarch. Düsseldorf - Hagae Comitis, in "Archif des Hooghen Rades van Adel" est mortuarium ex anno 1526.

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


DOMI:

NOMEN:  Wulfersberg     <<ELENCHUS MATERIAE>>

BMV, Ss. Michael et Petrus

ANTIQUITUS:

Vlseberc, Ulfeberc, Cella in Monte Sti. Michaelis [WES-031]

LOCUS:

In distantia horae quadrantis a canonia Rommersdorf, Dioc. Trier.  

HISTORIA:

Parthenon, prioratus.  Sorores monasterio duplici Rommersdorf adnexae iam a primo illius abbate Dietrico (1135-45) inde translatae sunt in vicinum Wulfersberg, ubi arcte in posterum matri abbatiae manserunt ligatae.  Engelbertus abbas (+1180) nominavit proprium "coenobiarchum" in Wulfersberg, qui postea prior appellatus est.  Parthenon postremo fuit sui juris quoad bona sua spectabilia, et possedit ecclesiam Kurtscheid, de jure patronatus dependentem.  Anno 1521 vero propter collapsum suppressus est ab abbate Rommersdorfiensi, qui vertit eum in praedium et univit bona eius canoniae suae.  Anno 1626 Wulfersberg a Suecis destructum est, ecclesia tamen, ad quam viguit peregrinatio, paulo post est restaurata.  Hodie omnia disparuerunt, et loco monasterii est ager.  

ARCHIEVALIA:

Staatsarch. Koblenz.  Vide etiam Rommersdorf.

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


DOMI:

NOMEN:  Zyfflich     <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Martinus

ANTIQUITUS:

Siflick, Sephlich, Selecensis, Sevelica, Seffelingen, Seevelich

LOCUS:

Prope Kranenburg, Rhenania, in limitibus Hollandiae, Dioc. Köln

HISTORIA:

Fundatus est ut monasterium OSB a comite quodam Balderico inter annos 1002 et 21 (1010?), dein ecclesia collegiata.  Secundum epistolas Udalrici praepositi Steinfeldensis Eugenius PP. III inter annos 1150 et 53 canonicis saecularibus (valde quidem recalcitrantibus) Praemonstratenses substituit.  Fridericus I Imperator non obstante protestatione Hadriani PP. IV hanc mutationem iterum derogavit, restituens statum quo ante.  Anno 1179 Zyfflich denuo est ecclesia collegiata et manet usque ad suam suppressionem anno 1802.  In aliis documentis usquedum nihil est inventum de hac brevi adhaesione ad ordinem, nec occurrit in catalogis, apud Hugo vel in alio quocumque ordinis fonte.

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


DUBIA:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Camp

Prope Boppard, ad Rhenum, Dioc. Trier, nunc Limburg.  Parthenon, fundatus anno 1387, nulli ordini adscriptus, a magistra directus.  Anno 1607 jurisdictioni abbatis Rommsersdorfiensis subditur "parthenium in Camp sive Clusa, in quo sorores augustinianae quasi tertiae regulae habitant".  Tunc abbas misit "Statuta O. Praem. den austeren ins Kloster Camp".  Anno 1656 abbas mittit eo confessatium "ad sanctimoniales nostras ibidem habitantes".  Habemus ergo hic eandem relationem cum ordine, ac habuerunt asceteria Marienstern et Antonigartzem, de quibus supra, antequam in ordinem sunt recepta.  Camp nunquam de jure pertinuit ad ordinem, sed subfuit jurisdictioni eius, et saltem saeculo XVII videtur vixisse secundum eius statuta, ergo potest aliquo modo designari ut asceterium ordinis.  Saeculo XVIII vero usque ad suppressionem anno 1803 habetur ut asceterium tertiae regulae Sti. Francisci.  

Archievalia:  Staatsarch. Koblenz 3 VII 1 No. 125; Urkundenbuch Rommersdorf S. 577, 601, 616

Literatura:  Hugo II 694; Wegeler, vide Rommersdorf p. 61; Lotz Schneider 54-57; Backmund Neuere Forschungen 68-69.  

Denighofen

Deninchoven, prope Marien fels, Nassau, Dioc. Trier, nunc Limburg.  Sedes familiae nobilis huius nominis, quae in bellow XXX annorum disparuit.  Saeculo XIII videtur hic extitisse ad breve tempus parthenon sub directione abbatis Arnsteinensis.  Invenitur nempe in necrologio illius canoniae (ed. Becker) sub die 18a Nov.: Hatzke, Gertrudis sororum nostrarum in Denechoben.  Unica est haec mentio hac de re.  Ergo vix est probabile, hanc domum sororum vere fuisse formatam, vel plus fuisse quam stationem transitoriam in actione transferendi sorores Arnsteinenses in alia loca, a viris remotiora.  

Literatura:  Fontes ordinis nesciunt; Vogel 629; Sponheimer 229


PRAETERMISSA:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Assotum

Moniales, Dioc. Köln, filia de Steinfeld.  Sic Lairuelz p. 402, et Waefelghem 18.  Nunquam existebat.  Probabiliter idem est ac Marienstern, de quo vide supra.  Potest nempe esse adulteratum ex literali traductione pro Essig (acetum).  Tempore quidem Lairuelii (1606) hoc monasterium directioni ordinis iam fuit subiectum, sed nondum de jure ei fuit unitum.  Quod vero insertionem eius in aliquem catalogum non plane excludit.

Bedlingen

Sive Bedilinger.  dioc. Köln, prop Werden an der Ruhr.  Parthenon fundatus anno 1146 a comitibus de Mark, filia de Scheda.  Sic habent Hugo I 245 et Waefelghem 24.  Revera idem est ac Berentrop.  Bedilinger est falsa lectio pro Bertilingtor(pe), una ex formis, sub quibus Berentrop in diplomatibus occurrit.

Berendorf

Secundum Hugo 1325 et Fabricius 346 erat domus sui juris, fundata anno 1146 ab equitibus de Ardey, sita apud Werden a. d. Ruhr, Dioc. Köln.  Revera Berendorf erat vicus prope fluvium Ruhr et canoniam Scheidensem, quae possessiones et iura ibi habuit.  In diplomatibus saepe occurrit, propterea ob similitudinem nominis a multis confusum est cum Berentrop, alii vero, ut supra allati auctores, id habebant pro monasterio.  

CampBergisch Gladbach

Prope Coloniam, Secundum Fabricium V 1 318, et 2 216 fuit prioratus O. Praem.  De facto numquam extitit, et calamo velociter scribentis tantum est tribuendum, est nempe confusion cum Dünwald.  Cf. Backmund, Neuere Forschungen 76.

Cithem

Dioc. Osnabrück, moniales, filia de Klarholz.  Hugo I 517, Waefelghem 60, Brunner 770.  Revera est corruptela pro Lette.

Bottenbroich

Dioc. Köln prope illam metropolim.  Parthenon O. Cist. 1234-1448, dein usque ad annum 1802 prioratus monachorum eiusdem ordinis.  Secundum Fabricium I 25 erat O. Praem.  Unicus fons illius pro hac re est assertio prioris L. Axer O. Cist., qui in "Descriptione brevi originis monasterii B.M.V. in Bottenbroich" (1644, publ in AHVN XXVII, 1874 p. 380) praetendit: "Godefridus quondam praepositus in Münstereifel villam in bottenbroich dedit monialibus de Füssenich, anno 1230, et anno sequenti conventum monialium ibi collocavit, de quarum actis et vita parum scitur, nisi sub iis monasterium ad extrema redactum, ut necesse erat, iis amotis, monachos substituere anno 1448."  Ex his verbis fundatio pro monialibus O. Praem. nequaquam concludi potest Authentice notum est, hoc asceterium ab initio fuisse O. Cist. quod iam probant Schorn I 304 ff. et Knipping II 8

Erp

Prope Zülpich, Dioc. Köln.  (Vitetur confusio cum Erp in Brabantia, ubi erat curia abbatiae Bernensis.)  Secundum Dumont p. 5 et 37 hic erat parthenon O. Praem.  Fabricius II 636 et Grote p. 141 errorem ab illo transsumpserunt.  Revera numquam exstitit.  Cf. Backmund, Neue Forschungen p 76, et Waefelghem 381.  

Fürstenberg

Juxta oppidum Xanten, Dioc. Köln.  Antiqua proprietas  familiae de Gennep, ex qua ortus est ipse fundator Norbertus, qui ibi et post conversionem suam per aliquod tempus vacabat orationi et paenitentiae.  Postea frater eius, probabiliter de rogatu Norberti, eam dedit abbatiae Siegburgensi O.S.B., quae ibi cellam, circa annum vero 1190 asceterium sui ordinis erexit.  In posterum transiit ad ordinem Cisterciensem, sub quo floruit usque ad annum 1803, sed numquam nostro erat adscriptum, ut putat Hugo I 692.  Confer Waefelghem 92, qui ipse dubitat, Backmund in Anal. Praem. VII (1931) 175 et nuper Engleskirchen ibidem XXIV (1948) 158.  

Grefrath

Prope Kempen.  Dioc. Köln.  (Vitetur confusio cum Gräfrath prope Solingen, quod erat parthenon O.S.A.)  Secundum Fabricium I 279 ibi fuit praepositura O. Praem., fundata a Knectsteden.  De facto videtur fuisse fundatio quidem intenta, sed abortiva.  Ecclesia parochialis de Grefrath anno 1177 ab Adelheide comitissa de Molbach destinatur "ad substituendum in ea canonici ordinis (scil. Praem.) fratres," qui gauderent jure eligendi sibi "pastorem proprium" electione libera et canonica.  Ecclesia dein ad minus ab anno 1227 fuit possessio abbatiae Knechtstedensis, diploma huius anni nempe loquitur de "fratribus in Greverode".  Sed tamen videtur numquam ibi fuisse verus conventus sui juris, quia neque in documentis Knechtstedensibus nec alibi unus quidem prior vel praepositus de Grefrath occurrit.  Deinceps duo canonici de Knechsteden curam animarum in Frefrath exercuerunt.

Litteratura:  Backmund, Neuere Forschungen 76, Ehlen, Knechtsteden 7; Norrenberg, Geschichte der Herrlichkeit Grefrath (1875)

Hameln

(HIn prov. Hannover, Dioc. Minden.  "Prior Hamelensis, Ord. Praem." scripsit epistolam ad Sanctam Hildegardem, quae habetur apud Migne P.L. t. 197, c. 302.  Revera numquam erat ibi monasterium ordinis nostri.  Saeculo XII tamen existebat in Hameln prioratus monachorum O.S.B., Sto. Bonifacio dedicatus, et dependens ab abbatia Fuldensi.  (Cf. Hoogeweg, Niedersachsen, p. 50).  Falso ordini nostro attribuitur a Cottineau 1375.  Cf. Waefelghem XIV.  

Kottenforst

Prope Godesberg.  dioc. Köln Ab anno 14350 Marienforst nuncupatur.  A quibusdam auctoribus inter asceteria O. Praem. recensetur, praesertim ab A. Wiedemann in sua "Geschichte der Stadt Godesberg" (Godesberg 1920) p. 310-16.  Wiedemann adducit ad probandam suam thesim, Kottenforst a Füssenich fuisse fundatum, passum quendam apud Hugo I 694.   Revera ille passus contrarium probat.  Ceteroquin omnia documenta quae de hoc asceterio e tempore ante traditionem illius ad ordinem Stae. Birgittae (anno 1450) supersunt, loquuntur tantum de monialibus ord. Sti. Augustini, quae sub magistra ibi vivunt.  Hoc non quidem esset argumentum satis stringens, sed de relatione cum ordine nostro nullibi aliquid invenitur.

Literatura:  Clemen V 3 (Krs. Bonn) 3124-15; J. Hennes in AHVN XXXII 72-87; Backmund Neuere Forschungen 75; Lacomblet II 829

Leeden

Prope Tecklenburg, Dioc. Osnabrück.  Bärsch in AHVN I 152 autumat hunc parthenonem fuisse O. Praem., ac fundatum a canonia Clarholtensi.  Reapse vero est confusio cum Lette, Leeden semper erat parthenon O. Cist.  

Marienburg

Castrum St. Marie, Kreis Zell, Rhenania, Dioc. Trier.  Schorn II 135 praetendit hoc asceterium fuisse O. Praem.  Fontes et catalogi ordinis nesciunt, et ceteri auctores sicut et diplomata ipsius asceterii illud attribuunt Ordini Sancti Augustini.  Cr. D. Clausen, Die Marienburg bei Alf a. d. Mosel, Trier 1903.  

Rellinghausen

(HPrope Essen.  Lacomblet II 255 parthenonem O. Praem. "Capele", in diplomate illo anni 1241 occurentem erronee identificat cum Rellinghausen.  Quem secutus est Fabricius V I 10.  Revera Capele idem est ac Kappel prope Lippstadt, de quo vide supra.  Rellinghausen erat semper canonia saecularis.  Confer Stoppenberg.  Errorem Lacombleti iam demonstravit Ribbeck in "Geschichte der Stadt Essen" (1915) p. 32-33 - Cf. etiam Backmund, Neuere Forschungen 75-76.  

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOTAE:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

[WES-001] -- <<BACK TO TEXT>>

[WES-002] -- <<BACK TO TEXT>>

[WES-003] -- <<BACK TO TEXT>>

[WES-004] -- <<BACK TO TEXT>>

[WES-005] -- <<BACK TO TEXT>>

[WES-006] -- <<BACK TO TEXT>>

[WES-007] -- <<BACK TO TEXT>>

[WES-008] -- <<BACK TO TEXT>>

[WES-009] -- <<BACK TO TEXT>>

[WES-010] -- <<BACK TO TEXT>>

[WES-011] -- <<BACK TO TEXT>>

[WES-012] -- <<BACK TO TEXT>>

[WES-013] -- <<BACK TO TEXT>>

[WES-014] -- <<BACK TO TEXT>>

[WES-015] -- <<BACK TO TEXT>>

[WES-016] -- <<BACK TO TEXT>>

[WES-017] -- <<BACK TO TEXT>>

[WES-018] -- <<BACK TO TEXT>>

[WES-019] -- <<BACK TO TEXT>>

[WES-020] -- <<BACK TO TEXT>>

[WES-021] -- <<BACK TO TEXT>>

[WES-022] -- <<BACK TO TEXT>>

[WES-023] -- <<BACK TO TEXT>>

[WES-024] -- <<BACK TO TEXT>>

[WES-025] -- <<BACK TO TEXT>>

<<ELENCHUS MATERIAE>>


<<END OF THIS CIRCARY CHAPTER >>


Posted unconditionally on this website with the permission of both DeGruyter Publishing Company, Berlin, Germany and Abbot Thomas Handgraetinger, Windberg Abbey, 1999.  All rights reserved by both DeGruyter Publishing Company, Berlin, Germany and Windberg Abbey, Order of Canons Regular of Prémontré.