Monasticon Praemonstratense

Id est Historia Circariarum atque Canoniarum Candidi et Canonici Ordinis Praemonstratensis

Tomus Primus / Volume 2
Norbert Backmund, O. Praem. Auctore
Ecclesiae Windbergensis in Bavaria Canonico
Staubing, 1952

CIRCARIA HIBERNIA
[Siglum huic circariae: HIB]

ELENCHUS MATERIAE:

Praefatio
Fontes
Litteratura
Domi:
Ath Muige
Baile Mor
Cill Na Manach
Dieulacresse
Enach Duin
Loch Ce
Loch Uachtair
Tuam
Woodburn
Dubia
Praetermissa
Notae

PRAEFATIO:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

NOTA:  Omnia nomina propria damus in lingua gaelica, etsi communiter in anglica tantum sint nota.  Pronuntiatio gaelica est difficilis nimis, nec in gallicam commode transscribi potest phonetice.  Forma autem anglica nominum, recte prolata, generatim pronuntiationi gaelicae bene consonat.  Notetur etiam quod in gaelico idiomate ce et ci profertur tamquam ke et ki.

Nullibi forsan praeter Hungariam et Frisiam, furor antimonasticus tantopere saeviit, omnibus reliquiis tam in scriptis quam in monumentis nos destituens, quantum in Hibernia.  Rubricam "Archivalia" hac in Circaria omittimus, quia reapse supersunt nulla, praeter aliqua generalia in quibus monasteria nostra passim occurrunt, tria cerciter documenta, canoniam Woodburn respicientia, ac nonnulla circa reliquas e tempore suppressionis saeculi XVI [HIB-01].  Archiva monasteriorum proprie dicta perierunt omnia.  Celebres sunt in Hibernia varii Annales, de quibus vide infra apud Fontes.  SEd cum passim prostent de illis transcriptiones tantum mutilatae temporis recentioris, hi Annales, quamvis partim originis monasticae, historiam profanam potius illustrant quam ecclesiasticam.  Praeter elogium Clari Mac Mailin, de quo audiemus infra, pauca tantum de Ordine nostro continent.  Quod valet a fortiori de perpaucis reliques fontibus contemporaneis historiae meiaevalis huius insulae, qua supersunt.  Erog circa multas quaestiones redigimur ad coniecturas, et manent varia problemata quae solvere nequimus, nisi inopinate inveniantur fontes hactenus absconditi.

Saeculo XVII, Ware compilavit materiam satis tenuem de monasteriis Hiberniae ex fontibus, quae hodie pluries non iam subsistunt.  Hugo, Annalista noster, Waraeo est usus tamquam unico fonte, idem fecerunt, parum adaugentes materiam, anno 1722 Alloemand, 1762 Harris et anno 1786 Archdall.  Pauca praebent hi omnes, saepe dubia, et caute semper legenda, quae usque ad nostra tempora nec emendata sunt nec aucta, nisi per Grattan Flood (1913), nec ipsum quoad omnia fide dignum, et nullos fere fontes afferentem.

Indolentes gentis, et evolutio politica iam medio aevo effecerunt, ut fata Ordinum circa multa secus se evolverint ac in continente, immo ac in Anglia vicina.   Hiberni, a saeculo quinto ad fidem conversi, longe maturius plurimis nationibus Europae, habuerunt suam Ecclesiam formatam, suaque monasteria.  Religio christiana saeculis VI-VIII, cum reliqua pars occidentis recidisset in barbariem, optime floruit in "Insula Sanctorum et scholarium".  Nihilominus propter suam reclusionem in insula longinqua in margine mundi tunc noti, manserunt satis barbari et inordinati.   Rempublicam proprie dictam numquam habuerunt, sede regnaverunt ibi iure violentiae reguli innumeri, a regibus regionalisbus plus minusve coerciti, et semper inter se discordes Quae omnia versa sunt in peius per continuas invasiones gentium ex Candinavia saeculis IX-XI.  Unde regulus quidam advocavit Anglos in adiutorium anno 1170, qui exinde non cessaverunt, simul cum Scotis, Hiberniam invadere, et rebus eius se immiscere, tunc amicaliter, perfectiorem ordinem Ecclesiae Romanae et culturae continentis imponere studentes, tunc tamquam rudes vastatores.  Hiberni evidenter hos invasores habuerunt in odium, simulque omnia quae illi attulerant, et ideo novum ordinem ecclesiasticum, calendarium romanum, et novos ordines religiosos hostiliter oppugnaverunt.  Qui ex adverso talibus faverunt -- quod fecerunt non pauci, inter quos Clarus Mac Mailin-- habebantur tamquam anglophili.

Usque ad medium saeculum XII in Hibernia extiterunt tantum permulta monasteria secundum regulas Sanctorum indigenarum: Sti. Columbae, Comgalli, Columbani, Galli, et aliorum, quae omnia hoc tempore iam satis erant collapsa.  Brevi ante invasionem Anglorum, Stus Malachias initiaverat reformationem quandam ecclesiae, et introduxerat Cistercienses et Arroasienses [HIB-02]  Post invasionem autem, in diem magis hi "novi ordines" sunt propagati per nobiles anglonormannos, et per Hibernos cultura illorum faventes.   Monasteria regulas antiquas sequentia aut paulatim sunt exstincta, aut per ordines supradictos substituta.

Sic erant res, cum Ordo noster insulam incressus est circa annum 1200.   Humilem locum tantum obtinuit, comparatus aliis.  Omnes eius fundationes, e triplici radice ortae (Steinfeld, Dryburgh, Premontre) et in septentrionali parte insulae sitae, peractae sunt praeter Tuam per nobiles anglonormannos vel per asseclas eorum indigenas, scilicet familias de Courcy, de Burgo, de Lacy, Bisset, et praesertim per Clarum Mac Mailin. -- Incatalogis antiquioribus, inter annos 1270-1290 redactis, monasteria Hiberniae, una cum Fearn in Scotia, formant Circariam "Scocie".   Ab anno tamen 1200, dempta Fernia, Circaria iam vocatur "Hybernie".

Habemus impressionem, tres sectiones extitisse in Circaria nostra, valde distinctas quoad originem et evolutionem.  Prima est Tuam cum filiis suis.  Haec abbatia videtur esse prima fundatio Ordinis in Hibernia, peracta a regulo quondam indigena, inter annos 1170 et 76, e Steinfeldia matre genita.  Secunda est sectio Ultoniae.  Monasteria ibi sita, Carrickfergus et Dieulacresse, ab abbatia scotica Dryburgh annis circiter 1200-05 per nobiles anglonormannos fundata, et in posterum ut putamus,k in unam abbatiam Woodburn coadunata sunt.  Nullum habemus vestigium praeter indices, ea communicationem ullam cum reliquis monasteriis Circariae habuisse.   Tertia sectio est Loch Ce cum filiabus suis, circa annum 1220-24 fundata ex archicoenobio Praemonstratensi per Clarum Mac Mailin, de quo viro vere claro manet quid dicendum.  Clarus Mac Mailin O'Mulchonry, vir praestans et sanctus, fuit archidiaconus ecclesia cathedralis Elphinensis.  Videtur multum peregrinasse, et forte esse educatus in exteris regionibus.  Forte commoratus est in Gallia, ubi primum contactum habere potuit cum Ordine, tunc (1209-20) a Gervasio Anglo gubernato.   Eum fuisse anglophilum, ex multic indiciis liquet.  Ordinem nostrum, in patria redux, summo cum zelo propagavit.  Ad annum 1251, quo Clarus obiit, ALC habent sequentia: "Clarus Mac Mailin, archidiaconus Oilfinensis, vir providus et discretus, qui carnem suam jejuniis et orationibus macerabat, qui pauperes et orphanos defendebat, quo patientiam et coronam observabat, qui persecutionem a multis propter iustitiam patiebatur, venerabilis fundator monasteriorum Sanctae Trinitatis apud Loch Ce, ubi locum sibi sepulturae eligit, ibidem in Christo quievit sabbato Dominicae Pentecostes, cuius animae propitietur Deus . . . in cuius honore ecclesiam de Rinn Duin, et monasterium Ss. Trinitatis apud Loch Uactair, ecclesiam Ss. Trinitatis apud Ath Moighe, ecclesiam Ss. Trinitatis apud Cill Raiss aedificavit."  Causa cur persecutiones passus fuerit Clarus, qui specialem devotionem habuit erga Ss. Trinitatem, ex supra dictis elucet.  

Clarum coenobia aliorum Ordinum condidisse nobis ignotum est, eum fundasse "omnia monasteria Ssmae. Trinitatis in Hibernia" est exageratio.   Abbatia Tuamensis, eodem patrocinio insignita [HIB-03], ante eum ab aliis est fundata.  Tamen constat eum fuisse fundatorem abbatiae de Loch Cé et ecclesiarum ab illa dependentium.  Quaeritur, quo anno coeperit hanc suam actionem.  Secundum Archdall, fundatio de Loch Ce, quae est quasi "lapis angularis" in hac Circaria, peracta est anno 1215.  Annales annum fundationis reticent.  Terminum post quem habemus in Epistola Gervasii Angli, abbatis Generalis [HIB-04], quae secundum Cheney conscripta est inter annos 1216 et 19 [HIB-05].  Gervasius dicit in ea, canoniam Tuamensem esse unicam, et quidem languentem domum Ordinis in Hibernia.  Si Loch Ce tunc iam extitisset, profecto Gervasius, de statu Ordini satis instructus, non omisisset mentionem eius facere, et forte Clarum nostru, probabilius ei notum, laudibus exaltare.   Terminus ante quem existit in AConn, qui anno 1224 incipiunt, et qui pariter fundationem illius praeclarae canoniae, si post hoc datum accidisset, memorassent utique.

Suspicari licet, Clarum per reformationem abbatiae Tuamensis impulsum.   Praemonstratenses advocasse in Loch Ce, et quidem paulo postea.  Ergo Fundatio de Loch Ce videtur esse peracta inter annos 1217 et 24.  Zelus Clari Circariam egregie auxit, et novam vitam et spiritum gallopraemonstratensem ei insufflavit, quin tamen influxum eius ullum in duas canonias Ultonienses, et immo in Tuamensem filiisque eius invenire valeamus.

Quaeritur nunc, numquid fuerint asceteria monialium in hac Circaria.   Secundum Grattan Flood, ibi erant duo: Baile Mor, et Cill na Troide.  Primum a Waraco designatur tamquam parthenon Ordinis nostri, quod tamen neque ab Annalibus hibernicis, neque ab aliis documentis probatur.  Fieri autem potest, moniales Cistercienses, quae una cum canonicis (O. Praem vel O.S.A.) a saeculo XIV ibi occurrunt, primitus fuisse Praemonstratenses.  Si hoc admittimus, facile explicanda est earum origo.  Serte venit prima turma earum ab exteris, et quidem non ex Scotia, ubi nullus extitit parthenon Ordinis, multo minus autem e Praemonstrato, quod monialibus tunc temporis minime favebat, easque supprimere iussit in universo Ordine.  Nil restat nisi Steinfeld.  In circaria enim Westfaliae sorores magno erant in honore, canonicos longe superantes numero et Steinfeld omnibus suis fundationibus usque ad annum 1176 coetum earum solebat adiungere.  Forte hae moniales statim collocatae sunt in Baile Mor, forte initio degebant in vicinitate abbatiae Tuamensis, etsi illa vix fuerit monasterium vere duplex.  Quomodo hae moniales tunc venerint in Baile Mor, coniicere tantum possumus [HIB-06].  Alter Parthenon, Cill na Trinoide, videtur esse adinventio Grattan Flood, existentia enim eius nullo argumento potest probari.

Maximum problema, hucusque non elucidatum, constituunt prioratus et ecclesiae dependentes in hac Circaria. De pluribus enim non constat, utrum fuerint merae ecclesiae incorporatae, ab uno canonico rectore administratae, an domus vere formatae, scilicet cellae seu prioratus dependentes. Hinc etiam numerus domuum nostrae Circariae est incertus. 

Catalogi Ordinis nostri omnes sex tantum canonias ei attribuunt:  Ss. Trinitas (Tuam) ut domus primaria.  Grafergos, Diex la Croisse, Kelvemenach, Loke et Ballineval, de quarum igitur existentia tamquam domorum virorum sui juris nullum iam viget dubium.  Attamen indices omittunt Enach Duin et Loch Uachtair, quas certe fuisse domus formatas pariter dubium non est.  Registrum Tychfeldense [HIB-07], in fine saeculi XIII conscriptum, dicit: "monasteria habet Ordo noster in Regno Angliae 30, et 2 monialium, in Wallia nisi unum tantum, in Hibernia 13, in Scotia 6."   Numeri quos habet registrum pro Scotia, Anglia et Wallia, ad amussim traduntur, praeterquam respectu monialium in Anglia, quas hoc tempore tria asceteria habuisse constat.  Ergo, cum vix possimus dubitare de veracitate illius registri, quaenam sunt haec quinque monasteria supernumeraria quae affert? -- Archdall enumerat decem monasteria in circaria nostra.  Ignorat tamen Cill na Manach, Dieulacresse vero et Carrickfergus redigit in unum, sed habet cellas Ath Muige, Cill na Trinoide, Gallimh et Cill Raiss, quae erant usque modo ignotae.  Atqui constat ex Boyle, Athmuige fuisse verum monasterium dependens a Loch Ce.  In ALC et in Ann. Conn. quidem Cill Raiss et Ath Muige sunt inserta tamquam "ecclesiae" a Claro Mac Mailing extructae, de reliquis vero in nullis aliis fontibus Medii Aevi, ne quidem in Litteris Papalibus, verbum invenimus.   Sola Gaillimh occurrit ibidem bis saeculo XV, sed tantum ut nuda capella ab uno canonico administrato.  Cill Raiss pariter memoratur, sed absque ulla connectione cum Ordine.  In concessionibus reginae Elisabeth anni 1594 Ath Muige, et Cill na Trinoide designantur tamquam "cellae" ad abbatiam Loch Ce quondam spectantes.

Certum est, canonias Hiberniae habuisse ecclesias per religiosos administratas.   Ex Litteris enim Papalibus discimus, plures extitisse ecclesias, "a canonicis Ord. Praem. serviri solitas", sed simul apparet hunc modum administrandi fuisse sat irregularem [HIB-08].  Non videntur extitisse parochiae permanenter administratae, praesertim cum a saeculo XV Curia Romana, provisiones omnium beneficiorum sibi reservans, illa promiscue dederit sacerdotibus omnis generis. 

Ecclesias supradictas (Cill Raiss, Gaillimh, et Cill na Trinoide) revera saeculo XIII fuisse cellas vel prioratus, verisimilitudine non caret.  Haec species domus minutae sed formatae, pluries absque jure parochiali, invaluit apud Circarias nostras in Gallia et in Anglia saeculo XIII.  Sed probabiliter hoc systema iam saeculo sequenti erat derelictum, deficiente enim numero sacerdotum, canoniae in cellis istis iam non exposuerunt nisi unum sacerdotem tantum, administratorem bonorum, et titulo prioris insignitum.  Forsitan evolutio talis fuit etiam in Hibernia.

In Loch Ce, fundatione Clari, ab ipso probabiliter directa, et corona quatuor vel plurium filiarum circumdata, quae sicut mater ipsa, tempore Clari videntur fuisse prioratus tantum, tunc viguit systema sat insolitum in Ordine nostro, ut videmus ex Boyle ad annum 1232 "Hoc anno per Clarum Elfenensem arcediaconum inceptum est monasterium canonicorum regularium apud Ath Mugi, assumens secum canonicos de Insula Sancte Trinitatis, ita ut conventus Insole Trinitatis utrique serviret monasterio alternatim, ut qui uno anno servirent in uno, alio servirent in alio."  Ex quo apparet intentio Clari: ex canonia matre fratres alternatim mittuntur in varios prioratus, qui illi fere aequiparantur, sicut est de more, mutatis mutandis, in ordinibus mendicantium.  Quae consuetudine certe etiam in Loch Uachtair, ac probabilius etiam in aliis prioratibus adhibita, in decursu saeculi XIV paulatim erat desueta, ex penuria sacerdotum.   Tantum in Loch Uachtair forte adhuc saeculo XV erat parva communitas ad nutum abbatis de Loch Cé.

Tamen fieri potuit, hoc "novum systema" a Claro introductum, violento modo iam prius fuisse turbatum.  Ordinem nostrum fuisse oppugnatum tamquam extraneum, et Clarum subiisse persecutiones, iam supra audivimus.  Notabile est, hoc eodem tempore systema anglonormannicum, quod instituerant Cistercienses abbatiis suis in Hibernia occidentali, misere corruisse.  Maximae consecutae sunt perturbationes, abbates complures sunt necati, monasteria partim suppressa vel ad statum "grangiae" reducta, omnes filiationes hibernae ad abbates Angliae translatae [HIB-09].  Est possibile, minori tamen gradu, post mortem Clari etiam Ordini nostro talia accidisse.  Magna est probabilitas, monasteria Baile More, Cill na Manach, et Carrickfergus auctoritate Capituli Generalis a dignitate abbatiali ad statum prioratus fuisse reducta. 

Tamen vix credere possumus assertioni Registri Tychfeldensis, in Hibernia extitisse 13 domus Ordinis.  Si enim omnes "cellas" nobis notas ex Archdall et Grattan Flood admittimus, si recte inter Dieulacresse et Carrickfergus distinguimus, habemus 12 monasteria.  Ut tertium decimum attingamus, necesse esset admittere etiam aut Rinn Duin, aut Sligo, ecclesias quas secundum ALC et AConn Clarus noster exstruxit vel construere intendit.

Sed nihilominus manet difficultas: si Registrum cellas huiusmodi admittit tamquam monasteria, quare non idem facit quoad Angliam, ubi hoc tempore varii prioratus ut domus vere formatae extiterunt?  Ergo censemus rem ita se habere: Registrum, sicut catalogi Ordinis, non respicit nisi monasteria virorum sui juris, quorum tamen numerum dat accuratius illis.  Numerus xiij potest esse falsa lectio vel error copistae, recte deberet esse viij vel viiij, qui numeri, gothicis litteris scripti, facile confundi possunt cum xiij.  Septem autem monasteria sui juris saeculo XIII in nostra Circaria extitisse constat: Dieulacresse, Carrickfergus, Tuam, Loch Ce, Cill na Manach, Baile Mor et Enach Duin.  Quaenam habuerit redactor registri pro octavo vel nono, nescimus.   Forte Loch Uachtair et Ath Muige tunc temporis revera habebantur ut sui juris, sed in confusione continua in hac insula existenti, viguit probabiliter incertitudo hac de re vel apud ipsos religiosos, et res insuper saepius se mutaverunt [HIB-10]

De historia Circariae saeculis XIII et XIV, quae erant decisiva, praeter ea quae habemus in variis Annalibus, perpauca tantum scimus.  Sed aliunde notum est totam vitam ecclesiasticam in Hibernia, saeculo XIV iam ante schisma Avenionense ruisse in peius, usque ad collapsum fere totalem.  Influexux Anglorum, qui servaverant ordinem a se ibi introductum, propter bella continua cum Scotis et Gallis diminuit, invaluitque ubique confusio maxima.  Cohaesio familiarum (clan) radicitus Celtis innata, ex praelaturis fecit beneificia haereditaria nobilium, plus semel a patre in filium transeuntia, maximum in damnum disciplinae clericalis et regularis.  Res saeculi XV per Litteras Papales nobis melius innotescunt, et parum confert ad aedificationem, quod ibi legimus.  Curia Romana, ut iam diximus, sacerdotes tum saeculares, tum aliorum ordinum indiscriminatim abbatiis et prioratibus nostris providebat, simul iubens eos ad professionem Ordinis esse admittendos.  Praemonstratenses ita facti sunt abbates et commendatarii in monasteriis aliorum ordinum, et vice versa, quod saepius videtur esse factum per simoniam.  Finaliter omnis distinctio inter singulos ordines in praxi evanuit, ita ut saepe iam sit incertum, ad quem ordinem unum alterumve monasterium pertinuerit.  Transitus ad alium ordinem quemlibet, alibi generatim rarum et extraordinarium quid, videtur fuisse in Hibernia res communis et quotidiana, quod innuunt forte iam ALC ad annum 1250.  Annales ibi referunt, Clarum instituisse Praemonstratenses ex Loch Ce in Loch Uachtair, statimque subnectunt: "et idcirco Clarus hoc fecit in Domino, quia Praemonstratenses gaudeant consimili privilegio cum monachis, ita quod ad ullam aliam religionem postea transire possent."  Quid sit huius incisi nexus logicus cum secunda fundatione de Loch Uachtair, difficile est dictu [HIB-11]

Monsteria Hiberniae, quorum abbates numquam erant infulati, comparata cum Anglis et Scotis, generatim erant paupera.  A saeculo XIV nullam taxam videntur solvisse Praemonstrato.  Summa talliarum, quae accrate unicuique canoniae in catalogis post annum 1290 redactis est adscripta, apud Circariam Hiberniae ubique desideratur.   Tamen in copia saeculi XVII slicuius catalogi sirca annum 1300 redacti legimus: "Talliae non adnotantur ad singulas, sed in principio ponitur, quod in tota hac Circaria quaelibet solvit tres florenos Renenses." [HIB-12]

A saeculo XIV omne commercium Circariae Hiberniae cum Praemonstrato paulatim videtur cessavisse.  Haud mirum quidem.  Schisma enim Avenionense, separatio ab Ordine Circariarum Agnliae, a quo regno magna pars Hiberniae tunc iam dependebat, sicut et magna distantia sunt causae huius seiunctionis.  Praemonstratum, et ipsum saeculo XV satis declinans, non amplius curavit de partibus dissitis, et sic corruptio completa, quam vidimus vigere in hac nostra Circaria ex testimonio Litterarum Papalium, a nullo visitatore umquam fuit correpta.  Neque videtur attigisse Circariam Hiberniae reformatio illa, post medium saeculum XV in Circariis Angliae peracta.  Richardus Redman, Abbas Shappensis in Anglia, anno 1459 quidem nominatus est "Visitator Ordinis in Anglia, Wallia, Scotia, et Hibernia", sed activitas eius, ceteroquin vigorosa et efficax, videtur fines regni Anglici non excessisse.  Quiquid sit, certum est tamen, scandala supra allata nec in hac Circaria fuisse normam.  In abbatia Loc Ce, saeculo XV, abbas Magnus McDonnchayd, durante regno suo sexagenario fuit egregiius fautor artis et litterarum, ut ALC magna cum laude pronuntiant, quod non est signum corruptionis, sed potius vitalitatis.  Et Praemonstratenses hiberni habuerunt sua tempora fervoris et prosperitatis, ut a gente tam funditus christiana erat expectandum.  Maximae res gestae a monasteriis sunt illae, quas nescimus et quas nullus chronista notavit.

Initio saeculi XVI Circaria constituit adhuc tribus canoniis: Woodburn, Loch Ce, et Tuam.  Enach Duin iam antea interiit, et Loch Uachtair tunc vix adhuc erat domus formata.  Ab anno 1540, monasteria in parte ab Anglis occupata sita (The Pale), suppressa sunt, scilicet Woodburn et Baile Mor, quod ultimum tamen Ordinem nostrum tunc iam liquisse videtur.  Ab anno 1584 Elisabeth regina coepit monasteria etiam reliquae partis insulae supprimere et nobilibus sibi devotis tradere, addita conditione: "si contigit ei possessionem horum bonorum adipisci", quod eluctuante semper bellow, nequaquam erat securum.  Anno 1594, omnes domus residuae ita sunt alienatae, et paulo post exstinctae.

Grattan Flood dicit ultimum abbatem Tuamensem, Joannem Kieran, anno 1580 Dublini martyrio esse coronatum. O'Flanders idem habet et Eugenium O'Mulkeran, ultimum abbatem de Loch Ce, dat ei in socium.  Revera hi abbates numquam extiterunt, agitur insuper de uno eodemque, et utrum reapse fuerit Ordinis nostri ille martyr, adjuc manet valde dubium.   In indice officiali Martyrum Hibernorum elaborato a Commissione canonizationis [HIB-13], invenimus: "12. Joannes Kieran, canonicus O. Praem., aut Owny Mulcheran, monachus O. Cist, suspensus anno 1580".  Edwards [HIB-14] adducit in serie martyrum tantum: "Eoin (Mul)-cheran O. Cist", absque mentione alicuius martyris Ordinis nostri [HIB-15].

De tota Circaria hodie nihil superest praeter modicas ruinas ecclesiarum in Loch Cé, Loch Uachtair et in Cill na Manach, omni decore carentes.  Nostro tempore tamen ordo revixit in Hibernia.  Abbatia Tongerloensis in Belgio anno 1924 fundavit prioratum Killnacrott in Co. Cavan. non longe a Loch Uachtair.  Quae domus iam bene floret.

NOTA:  Omnia nomina propria damus in lingua gaelica, etsi communiter in anglica tantum sint nota.  Pronuntiatio gaelica est difficilis nimis, nec in gallicam commode transscribi potest phonetice.  Forma autem anglica nominum, recte prolata, generatim pronuntiationi gaelicae bene consonat.  Notetur etiam quod in gaelico idiomate ce et ci profertur tamquam ke et ki.

<<ELENCHUS MATERIAE>>


FONTES:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

ABoyle

Annales de Boyle.  Asservantur in Brit. Mus. Cotton MS Titus A XXV. Ed. A.M. FREEMAN in "Revue Celtique"  voll 41-44 (1924-27) separatim Parisiis 1929.  Nota introductoria a R. FLOWER, ibidem vol. 44 (1927) pp. 339-44 [HIB-16]

AConn.

Annales de Connacht, ed. A.M. FREEMAN, Dublin 1944

AFM

Anala Rioghachta Eireann (Annals of the Four Masters), 7 vols. ed. J. O'DONOVAN 1848-51

ALC

Annales de Loch Cé, rectius Liber familiae Mac Diarmada (1014-1590), ed. W.M. HENNESSY, 2 voll., London 1871, nova ed. Dublin 1939

Ann. Ul.

Anala Uladh (Annals of Ulster, sive "de Senat", Annales Ultionienses 431-1131, 1151-1541) ed. W.M. HENNESSY et B. McCARTHY, 4 voll.  Dublin 1887-1901

De Annatis

De Annatis Hiberniae 1400-1535, vol. I Ulster, ed. M.A. COSTELLO, Dublin 1912

CDI

Royal Letters, Calendar of Documents relating to Ireland, 5 voll.   1171-1307, London P.R.O. 1875-86

C. St. P. Eliz.

Calendar of State Papers relating to Ireland during the Reign of Elizabeth 1574-85, 11 voll. London 1867 sq.

Fiants Eliz.

Reports of the Deputy Keeper of the Public Records in Ireland, Appendices: Fiants of Elizabeth, Dublin 1870 sq.

W. King, Collectanea, Church History of Ireland (Vol. XIII of the Harris MSS in the National Library, Dublin)

Taxatio

Taxatio Ecclesiarum Hiberniae 1302-07, in CDI (ut supra), ed. H.S. SWEETMAN 1886, pp. 202-323, cf. Nr. 2207

A. THEINER, Vetera Monumenta Hibernorum et Scotorum historiam illustrantia, Romae 1864

<<ELENCHUS MATERIAE>>


LITTERATURA:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

L.A. ALLEMAND, Monasticon Hibernicum, ed. anglica translata a J. STEVENS, London 1722

M. ARCHDALL, Monasticon Hibernicum, Dublin 1786.  Secunda editio revisa, sed non terminata, auctore P.F. MORAN, 2 voll. Dublin 1873-76

E.C.R. ARMSTRONG Irish Seal Matrices and Seals, Dublin 1913

W. COBBETT, History of the Reformation in England and Ireland, London 1927

H. Irel.

D'ALTON, History of Ireland, 2 voll.  Dublin 1849

H.A.T.

E. D'ALTON, History of the Archdiocese of Tuam, 2 voll. Dublin 1928

W.H. GRATTAN FLOOD, The Premonstratensians in Ireland, in I.E.R., Dec 1913 pp. 624-31

J.F. KENNY, Sources for the Early History of Ireland, Columbia Univ. Press, 1929

H.T. KNOX, Notes on the Early History of the Dioceses of Tuam, Killale and Achrony, Dublin 1904

S. LEWIS, Topographical Dictionary of Ireland, 2a ed. 2 voll. London 1846

J. LYNCH, De Praesulibus Hiberniae, 2 voll. ed. J. O'DOHERTY, Dublin 1944

Ph. O'CONELL, The Diocese of Kilmore, its History and Antiquities, Clonskeagh 1937

A. O'FLANDERS O. Praem, Erin, Nieupoort 1922 (in lingua flandrica)

IDEM, The Annals of Lough Key, Anal. Praem.  VI 1930 pp. 410-14

J. WARE (Waraeus) De Monsateriis Hiberniae (cap. 26 operis eius "De Hibernia et de eius Antiquitatibus Disquisitiones".  London 1654)

Versio anglica in W. HARRIS, Complete works of Sir James Ware, Dublin 1739-64, II 262-84

I.E.R

Irish Ecclesiastical Records, Dublin 1903 sq.

Cf. apud Circarias Angliae: Brewer, Grose, Kirkfleet, et maiorem partem editionum P.R.O., praesertim Litteras Papales (P.L.)

<<ELENCHUS MATERIAE>>


DOMI:

 

NOMEN:

ATH MUIGE  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Ss. Trinitatis

ANTIQUITUS:

Ath Mugi. -Moigne, Athmoy, Attymas, Killamoy, Killeen

LOCUS:

Non longe ab oppido Boyle, in parochia Geevagh (quondam Kilmactranny) in comitatu Sligo, Dioc. Elphin.

FUNDATIO / HISTORIA:

Prioratus dependens a Loch Ce.  Ad annum 1232, Boyle dicunt de eius fundatione: "Hoc anno per Clarum Elfenensem arcediaconum inceptum est monasterium canonicorum regularium apud Ath Mugi, assumens secum canonicos de Insula Sancte Trinitatis, ita ut conventus Insole Trinitatis utrique serviret monasterio, ut qui in uno anno servirent in uno, alio servirent in alio" [HIB-17].  Ex quo liquet, ibi degisse medio saeculo XIII spectabilem communitatem canonicorum.  Postmodum vero hic prioratus non amplius memoratur.  Anno 1594 regina concessit Roberto Harrison "the ruined chapel or cell called Killamoye . . . parcel of the possessions of the monastery of Holy Trinity Loghkee".  Nihil de ea superest.

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

BAILE MOR  <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Owens (?, LEWIS 1. c)

ANTIQUITUS:

Anglice Bally-, Ballimore, - Lough Sewdy, Loch Semhdidhe, Lochseiudi.   Lochsewdy, Locsidi alias Villamagna (quod est versio latina nominis gaelici Baile Mor)

LOCUS:

Juxta lacum Loch Sewdy in toparchia Rathconrath, Prov. Westmeath, Dioc. Meath.

FUNDATIO / HISTORIA:

Problema sat intricatum praebet monasterium hoc. Catalogi nostri omnes norunt tantum:  "Ballineval, filia Tuamensis (LW), in provincia Almatana (LWT)", S et N 2 dant nomen absque additione; solet H habet: "dyocesis Armacensis, filia Praemonstrati".  In Obituario abbatiae anglicae de Beauchief [HIB-18] invenimus "Berasdum abbatem de Ballimore".  Ceteri fontes Ordinis tacent, et Hugo videtur materiam suam haussisse e Waraeo.  Atqui existunt loca varia nominis Ballimore, immo etiam Ballineval (White, o.c., cf. ind) in provincia Ultoniae (Ulster), ergo intra fines diocesis vel saltem ditionis metropolitanae de Armach, sed nullo vestigio suadetur ibi umquam fuisse monasterium. 

Ware omnium primus dicit, parthenon Baile Mor fuisse Ordinis nostri, quod vero ex nullo fonte medii aevi probatur.  Dioecesis Meath, in qua est situs, reapse pertinet ad "provinciam Almatanam", quod est certe corruptela pro Armacanam = Armagh.   Indicatio duorum catalogorum, Ballineval fuisse filiam abbatiae Tuamensis, longe minus distantis a Baile More quam Armagh, hanc sententiam Waraei reddit probabilem.   Ergo possumus supponere, parthenon Baile Mor esse idem ac Ballineval occurrens in nostris catalogis [HIB-19].  Archdall praetendit: Baile Mor fuit antiquitus abbatia celtica, dein opulentum monasterium duplex, cuius moniales Ordini Sancti Benedicti, canonici vero Ordini Praemonstratensi adhaeserunt.  Fundatum est (vel potius renovatum) anno 1218, a Walter de Lacy, e stirpe normannica in Hibernia occidentali notissima.  Swarbrick [HIB-20] dicit, Baile Mor fuisse filiam abbatiae Stae. Radegundis in Anglia, nullo fonte attamen allato.

Haec omnia, etsi videantur esse valde contradictoria, tamen partim vera esse possunt.  Variae coniecturae fieri possunt:  Aut Tuam iam in fundatione sua collocavit ibi moniales suas, quas una cum Steinfeldensibus e Germania fuisse advolatas videtur esse probabile.  Moniales autem post reformationem canoniae Tuamensis, circa annum 1218 a Praemonstrato peractam, zelo reformatorio factae sunt odiosae, et sibimetipsis derelictae, ad ordinem Cisterciensem transierunt, dum separatim ab illis ibi esset instituta abbatia virorum.  Aut Tuam moniales suas initio habuerat in vicinitate, anno 1218 vero misit eas in Baile Mor, simul cum illis instituens abbatiam virorum, quae primo Praemonstrati, dein Sanctae Radegundis paternitati subdita, mox tamen in prioratum videtur esse reducta.  Moniales, a reformatoribus, ut in Gallia de more, ad exstinctionem destinatae, se huic sorti subtraxerunt aggregatione ad Ordinem Cisterciensem, cui eas saeculis XIV et XV revera adhaesisse percrebrae citationes in Litteris Pabalibus probant [HIB-21].  Mansit simul cum monialibus, parvus prioratus canonicorum.  Utrum hi canonici fuerint O. Praem, an O.S.A., non est certum, probabiliter a primo ordine ad alterum paulatim transierunt.  Certe moniales cum illis numquam formaverunt monasterium vere duplex.  Tempore Praemonstratensium patres Circariae hoc non toleravissent, et tempore Cisterciensium priorissa agit tamquam sui juris, exercet jus patronatus in varias ecclesias incorporatas, et parochia loci iam anno 1289 spectat ad clerum saecularem [HIB-22].  Has moniales fuisse directas quoad spiritualia a religiosis alius ordinis, non est extraordinarium [HIB-23].  Opinio Mac Fall [HIB-24], et eum sequentis Grattan Flood, Baile Mor fuisse monasterium duplex Ordinis Sti. Gilberti, est suppositio omni argumento carens.  Secundum Grattan Flood, anno 1470 a monialibus derelictum, monasterium datur canonicis Ord. Sti. Augustini.  Quod quidem nullo probat fonte, tamen potest consonare veritati.  Revera in actu suppressionis, anno 1540, verbum fit, tacito quidem ordine, de "canonicis in Lough Sewdy" a priore directis.  Probabiliter prioratus canonicorum, de quo supra locuti sumus, iam fuerat exstinctus.

Anno 1536 solus prior erat domi.  Henricus VIII rex post suppressionem intendit ecclesiam huius canoniae, etsi ruinosam, evehi in cathedralem dioecesis.  Si umquam factum est, certe ad breve tempus tantum.  Attamen cognoscimus ex hoc tentamine, ecclesiam fuisse amplam et spectabilem.  Redditus annui in actu suppressionis erant Librarum 26-12.  Nihil de monasterio superest.

LITTERATURA:

ABBAS et PRIORES (P.L. et Beauchief Obituary): 

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

CILL NA MANACH  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.M.V.

ANTIQUITUS:

id est . . . "ecclesia monachorum'.  Extant varia loca, et plura monasteria huius nominis in Hibernia.  Anglice: Kilnamanagh.  In documentis: Kilinamanach, Kilnamanoch.  In catalogis corruptum est in Kelvemenach vel Schelmemenach.

LOCUS:

In parochia Downpatrick, in comitatu Galway, Dioc. Tuam.

FUNDATIO / HISTORIA:

Ex fontibus ordinis nil erui potest circa hanc domum, nisi certa eius existentia:   occurrit namque in omnibus catalogis, etiam in illis, qui abbatias tantum adducunt.   Ex quo licet concludi, eam sicuti Ballimore initio fuisse abbatiam.  Archdall et Ware eam ignorant, Hugo fatetur se nihil scire.  Secundum Grattan Flood fuit prioratus Ordinis nostri, fundatus in loco perantiqui monasterii celtici anno 1260, ab abbatia Enach Duin.  Dotatus est a Dominis de Hackett.  In taxatione anni 1302 valet 6'8 shillings tantum.  In Litteris Papalibus bis nominatur: anno 1399 data est indulgentia pro "Capella Stae. Mariae de Kilinamanach", quae dependet ab Enach Duin, pro reparatione [HIB-25].  Anno 1428 nova indulgentia conceditur, quia aedes in Cill na Manach "multiplicibus aerumnis sunt in ruinis, libri et suppellectilia ecclesiae non sufficiunt" [HIB-26].  Ex quibus apparet, hunc prioratum versus finem saeculi XIV iam adeo fuisse collapsum, ut nil aliud fuerit nisi capella incorporata abbatiae de Cella Parva, ab uno alterove canonico illius administrata.  Dubium est valde, quin post annum 1428 statum suum pristinum umquam recuperavit, eo magis, quod ipsa abbatia mater eodem saeculo videtur deiisse.  Circa annum 1590, bona alienata sunt sub Elisabeth regina.  Superest pars ecclesiae.

Vicarius generalis archiepiscopi Tuamensis anno 1650 subsignat tamquam "abbas de Kilnamanagh".  Nisi agatur de alio monasterio huius nominis, absque dubio est merus titulus.

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

DIEULACRESSE  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Stae. Crucis

ANTIQUITUS:

Drum cross, Dun le Cros, Druin la Croisse, Deuleucres, Deulacres.  In catalogis occurrit: A, N 2 Diex la Croisse, W: Duix Lacroisse, LHT nomen deturpant in Dinp, Dyex, Duix Lacroisse, Latisse, Lacroille.  S et V omittunt.  Omnes consentiunt, hanc domum fuisse filiam de Dryburgh et sitam in dioecesi Connor (prov. Ulsxter, in pago Antrim) -- Vitetur confusio cum abbatia O. Cist. Dieulacres in Anglia (Staffordshire)

LOCUS:

Probabiliter haec domus, cuius existentia est certa, et quidem distincta ab abbatia Carrickfergus-Woodburn, est eadem quae White Abbey (gaelice Mainister Thionn) inter Belfast et Carrickfergus, juxta mare, Dioc. Connor, Antrim.

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia, de qua pauca tantum novimus.  Ware, Archdall, Hugo, Grattan Flood et nuper Mac Keown contendunt, Diex la Croisse et Grafergos-Woodburn esse unum idemque.   Sed insertio amborum in tot catalogos saeculorum XIII et XIV, et notitia Libra B.M.V. de Dryburgh, duas fundationes hanc abbatiam fecisse in pago Antrim:   Carrickfergus et Drum la Croisse non longe distantem [HIB-27], omne dubium excludunt, quidquid dicant auctores supradicti.

Certum est, in White Abbey extitisse monasterium cuiusdam ordinis candidi.   Factum, quod in vicinia eius invenimus coenobia "Black Abbey" O.S.B, et Grey Abbey O. Cist, et quod nullus ordo albus ibi fuit nisi noster, iam innuit hoc monasterium fuisse Praemonstratense [HIB-28].  De historia eius ceteroquin nihil omnino scitur.  McConnor supponit anno 1645, has ruinas quondam pertinuisse ad equites Sti. Joannis [HIB-29], quod omni fundamento caret.  Ruinae ecclesiae, longitudinis 38 pedum, et tribus fenestris gothicis ornatae, videbantur in White Abbey ad annum usque 1926, quo ab unione dicta "Orange Field Club" solo sunt aequatae.

Diex la Croisse, quam ergo putamus esse eandem ac White Abbey [HIB-30], fundata est probabiliter tamquam prioratus ab abbatia Dryburghensi circa annum 1200.  Dotatum est hoc monasterium, sicut vicinium Carrickfergus, absque dubio a familia de Courcy, quod innuit nomen gallo-normannicum "Dieulacresse".  Carrickfergus circa annum 1220, etsi erectum interea in abbatiam, iam declinabat, et non amplius de eo fit mentio praeterquam in catalogis, dum in posterum Dieulacresse videatur fuisse aucta divitiis et dignitate.  Occurrit enim tamquam testis ante annum 1257 [HIB-31] in actu cuiusdam donationis ab Isaac episcopo Connorensi factae:  "Joannes Abbas de Deuleucres".  Anno 1276 "frater Joannes abbas de Deulacres" factus est thesaurarius Ultioniae [HIB-32]Anno 1279 Nicolaus episcopus de Down, et Joannes abbas de Deulacres insimul fuerant "receptores" eiusdem provinciae [HIB-33].   Apparet ex contextu, et ex origine aliorum testium in hisce documentis occurrentium, hic agi de rebus mere Ultonicis, non vero de confusione cum abbatia eiusdem nominis in Anglia, in cuius abbatum serie pro hoc nostro Joanne vix est locus [HIB-34].   Anno 1306, secunda in opulentia post episcopum, in tota dioecesi Connor, taxatur "Abbatissa de Dieulacresse" [HIB-35].  Deinceps non amplius memoratur haec canonia, sed eius loco vicina Woodburn tantum.  Probabiliter, ineunte saeculo XIV (inter annos 1306 et 15), cum Robertus Bruce, rex Scotiae, Ultoniam devastaret, Dieulacresse et Carrickfergus sunt deletae, et communitates amborum ante annum 1326 in unam novam abbatiam Woodburn redactae [HIB-36]

Vide etiam infra apud Woodburn, ubi et invenies Litteraturam.

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

ENACH DUIN  <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Joannes Baptista

ANTIQUITUS:

Enagh Dune, Anagh Dun, Cella Parva.  Anglice: Anna-, Annaghadown

LOCUS:

Oppidum, et antiquus sedes episcopalis in comitatu Galway, Connacht.  Mari adiacens.  Saeculo XV haec dioecesis unita est Tuamensi.

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia, plane ignota fontibus Ordinis, deest in omnibus catalogis.  Ware confundit eam cum canonia B.M.V. de Portu Patrum (O.S.A.) in eadem civitate sita, quem sequuntur Archdall et Hugo.  Fundata est haec domus exigua probabiliter tamquam prioratus abbatiae Tuamensis, regnante Muirchertach Ua Flaithbhertaigh, episcopo Enachduensi inter annos 1216 et 24.  Donatus canonicus Ordinis nostri, probabiliter huius canoniae, relinquit habitum et ordinem ad aplectendum archidiaconatum Enachduensem ante annum 1226 [HIB-37].  Primus vel secundus abbas Cellae Parvae erat Thomas O'Malley, filius episcopi et monialis cuiusdam, qui irregulariter adipiscitur episcopatum loci et probabiliter deponitur [HIB-38].  Quae scandala iam in initiis huius abbatiae demonstrant eam fuisse satis inordinatam ab ovo.  Forsitan fundatio eius est connexa cum reformatione abbatiae Tuamensis (cf. etiam Baile Mor).  Possumus ponere hypothesim sequentem: Pars minus sana canonicorum Turamensium, innovationes per extraneos illatas aegre ferens, fundavit Cellam Parvam, quam abbatia Sti. Martini Laudunensis deinde studuit reformareHoc licet concludi ex facto, quod duo canonici dictae abbatiae saeculo XIII fiunt episcopi Enachdunenses [HIB-39]

Cill na Manach est filia Cella Parvae, dein prioratus, et postremo una ex ecclesiis ab ea administratis.  Sed et alias ecclesias, ut Foranmore [HIB-40], et quasdam in ipso oppido Enach Duin sitas [HIB-41] administrare solebat.  Valor redituum annuorum a Litteris Papalibus designatur contradictorie: Ca. 1423: 3 Marcarum (VII 285), ca. 1434: 12 (VIII 620), et ca. 1444: 20 (IX 128, 513) Taxatio 1302: 10 shillings.  Saeculo XV abbatia est valde pauper et collapsa, ideo ut versus finem huius saeculi videatur desisse.  Circa annum 1480 adhuc citatur abbas.  Nihil de ea superest.

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM: 

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

LOCH CE  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Ssmae. Trinitatis

ANTIQUITUS:

(id est: Lacus viri dicti Ké, sacerdotis cuiusdam pagani) -- Insula Ssmae. Trinitatis de Loch Qyu, Loch-, Loc-, Lach-, Louchque, Locce.  Anglice: Lough Key, Lough-, Loghkee, -kie, -kea.  Holy Trinity Island.  In catalogis fere omnibus occurrit sub voce Loke.

LOCUS:

Amoene sita intra fines parochiae Kilbryan (Co. Roscommon, Dioec. Elphin) in insula in medio lacus eiusdem nominis.  In alia insula eiusdem lacus erat abbatia O.S.A. (Church Island, Inish MacNernin), Stae. Mariae dedicata, cum qua saepius ut v.g.b. Archdall, confunditur canonia nostra.

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia totius Circariae celeberrima.  Loco eius fuisse monasterium celticum iam tempore Sti. Columbkill, videtur esse certum.  Inter annos 1216 et 24 Ordini nostro traditum est ope Clari McMailin, de quo vide supra in praefatione.  Filia Praemonstrati, initio, ut videtur, prioratus.  Ditavit hanc canoniam potens familia Mac Diarmada (McDermot), in cuius dominio erat sita.  Clarus tradidit suae fundationi varias ecclesias incorporatas, inter quas Loch Uactair et Ath Muige certe, Cill Raiss vero, Cill na Trinoide et Rinnduin forsitan erant prioratus et domus vere formatae ("cellae").  In dioecesi Elphinensi ecclesiae parochiales a canonia administratae erant septem [HIB-42].  Incorporatae et ad tempus administratae erant Mynbrisg sive Sligo "Inter duos pontes" [HIB-43].  Geewagh et Kilvegond [HIB-44], et Killadoon [HIB-45].  Clarus fundator, qui anno 1251 in abbatia est sepultus, videtur eam direxisse quidem, sed probabilius non erat abbas, ut supponit O'Connel p. 253.  Taxatio anno 1302: 40 sh. ("Lochque canonicorum").   Valor monasterii anno 1427: 24 marcae.  Mensa abbatialis, quae erat separata, anno 1421 valebat 15 marcas [HIB-46].  De praeclaris Annalibus de Loch Cé vide supra inter Fontes.  In ecclesia abbatiali erat peregrinatio ad celebrem quandam imaginem B.M.V., quae adhuc saeculo XIX videre erat in ruinis, interea autem ablata est.   Secundum ALC, abbas Magnus McDonnchada (+1504) fautor erat egregius artis et litterarum.  Philippus O'Daly poeta, et canonicus Ordinis nostri, qui exeunte saeculo XV scripsit poema de Sancta Margareta [HIB-47], forsitan pertinuit ad hanc abbatiam.   Dum Rory McDermot, qui seipsum fecerat abbatem commendatarium, esset potestatem habens in regione (1548-68), canonia damna passa non est, sed circan annum 1585 videtur esse suppressa.  Anno 1594, cum bonis suis concessa est Roberto Harrison, pro Libris 26-12 annuatim reddendis.  Qui tamen videtur usumfructum quietum non esse adeptum, quia Hiberni, duce familia McDermot, et Angli multimodis de possessione huius pagi dimicaverunt.  Anno 1599, McDermot, dux Hibernorum, corpus cuiusdam proregis Angli, in pugna necati, misit "ad sepeliendum ad monacdhos Ssmae. Trinitatis de Loch Cé".  Anno 1608, canonia iterum, et quidem definitive a rege est alienata.   Hodie videntur ibi ruinae ecclesiae et monasterii, hedera coopertae omnino, et ad quas difficilis est accessus.

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

LOCH UACTAIR  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Ss. Trinitatis

ANTIQUITUS:

id est: Lacus Superior.  -- Insula Ssmae. Trinitatis in Lochuachdair. --wattair, -woctir, -eauchair, -uarchtair.  Loch Oghter in the Brenie, in the Breifne, Brefne, The Breiffne.  Anglice:  Lough Oughter, Holy Trinity Island.   Vitetur confusio cum praecedenti, ut accidit apud Waefelghem, et apud omnes qui dicunt eam fuisse abbatiam. 

LOCUS:

In insula lacus eiusdem nominis, in pago antiquitus dicto Breiffne.  Co. Cavan, Dioec. Kilmore, Ulster.

FUNDATIO / HISTORIA:

Prioratus dependens a canonia Loch Cé.  Secundum AConn, ALC et AFM "anno 1237 Clarus Mc Mailin coepit construere monasterium pro canonicis in Insula Ss. Trinitatis in Loch Uachtair, ex dono Cathal O'Raigillig nobilis viri et toparchae.   Nihil dicitur de ordine et de origine horum canonicorum, sed videtur esse possibile, eos iam fuisse Praemonstratenses ex Loch Cé.  Iidem Annales habent ad annum 1250: "Candidi canonici Ord. Praem. translati sunt brevi ante Nativitatem Dni. ab Insula Ss. Trinitatis de Loch Cé, in Insulam Ss. Trinitatis de Loch Uachtair in Brefne, et canonici Ordinis ibidem instituti sunt de consensu Cathal O'Ragaillig, qui donavit locum in possessionem." Adjungunt ALC verba satis obscura: ". . . et idcirco Clarus hoc fecit in Domino, quia Praemonstratenses gaudeant consimili privilegio cum monachis, ita quod ad ullam aliam religionem postea transire possent."  In praefatione de hac re iam sumus locuti.

Quidquid sit, hoc primum monasterium anno 1237 insufficienter videtur fuisse fundatum, vel fuisse intentum tamquam "cella" tantum, donec ipse donator anno 1249 eam munifice auxit, advocata nova turba canonicorum ex Loch Cé semper eminentem tenuisse locum.  In Annalibus enim saepius designatur expresse tamquam monasterium, etsi in nullo indiceOrdinis occurat.  Dum religui prioratus Lochcenses saeculo XIV, vel forte iam antea, iterissent seu in simplices cellas fuissent reducti, Loch Uachtair substitit usque in finem.  Saeculo XV quidem erat pauper, redditus annui Libras 5/4 non excedebant, ideo ut anno 1412 eius prior insimul obtinuerit parochiam de Tornregan, longe pinguiorem prioratui suo, in commendam ad vitam.  Hoc tempore, status iuridicus eius erat disputatus.  Eodem anno 1412, legimus in P.L. VI 231: "prioratus est absque cura parochiali, non est dignitas, non est prioratus conventualis, nec habet jus electionis, dependet a Loch Cé, et solet gubernari a canonicis illius ad nutum abbatis.   Valor non excedit 5 marcas."  Anno 1444 vero ut prioratus conventualis agnoscitur a Curia Romana, et provisio novi prioris ab abbate facta, ab illa pronuntiatur invalida, quia ipsa abhinc provisiones huiusmodi voluit sibi reservare [HIB-53].   Revera tamen hoc tempore certe a paucis tantum religiosis erat occupata.  Anno 1427, prior sibi procuravit indulgentiam ad ecclesiamsuam restaurandam.  Versus finem saeculi XVI, familia O'Raigillig (O'Reilly), quae in ecclesia eius suam habebat sepulturam, et sub cuius tutela semper steterat, in vanum omnia fecit ad salvandum monasterium.  Anno 1585 fuit suppressum, sed probabiliter, utin Loch Cé, hoc non statim fuit eius finis.  Annoo 1646 Mgr. Massai, secretarius Nuntii Apostolici, visitando canoniam, iam invenit eam in ruinis.  Modica rudera ecclesiae, amoenissime sita, hodie adeo cooperta sunt hedera, ut muri vix discerni possint.  Pulchra porta romanica ecclesiae nunc vestiario ecclesiae cathedralis Kilmorensis (nunc acatholicae) est apposita. 

LITTERATURA:

Supra apud Loch Cé notata fere integra etiam sese refert ad hunc prioratum.   Specialia:

SERIES PRIORUM: 

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

TUAM   <<ELENCHUS MATERIAE>>

Ss. Trinitatis

ANTIQUITUS:

Tuain, Tuaum, Thome, Thuam, Toam, Tome, Toome

LOCUS:

Oppidum cum sede archiepiscopali in Com. Galway, in pago Connacht.

FUNDATIO / HISTORIA:

Historia fundationis huius abbatiae, in Circaria primariae, satis est ambigua.   Videtur esse fundata a Domnaldo quodam rege [HIB-55], inter annos 1170 et 75 tamquam filia abbatiae Steinfeldensis in Rhenania [HIB-56].  A plerisque confunditur cum Capitulo Cathedrali Tuamensi, quod tamen spectabat ad Arroasienses.  Ex epistola Gervasii scimus, hanc canoniam iam existentem, e Praemonstrato fuisse reformatam [HIB-57].   Waraeus dicit fundatores fuisse nobiles de Burgo, Grattan Flood putat, Whilhelmum de Burgo, qui obiit anno 1205, anno praeterito fundasse canoniam nostram.  Quod veritati concordare nequit.

Primo decennio saeculi XIII, Connacht maxima versabatur in confusione, belloque civili continuo erat lacerata.  Anno 1203 oppidum Tuam est dirutum, et ideo fundatio Domnaldi, canonicis rhenanis paulatim mortuis, videtur fuisse collapsa.  Richardus de Burgo, filius Wilhelmi supradicti, ab anno 1215 haereditatem patris adiit, et bona extensa in Connact adeptus est.  Ille probabiliter canoniam collapsam restauravit, reformationem eius insinuavit, dotationem eius adauxit, et ideo iure merito tamquam secundus eius fundator potest designari.

Filiae eius erant Enach Duin, quo forte secessit pars minus sana conventus post reformationem, et Baile More, ubi videntur degisse moniales, quae cum Steinfeldensibus e Germania probabiliter advenerant.  Vide de hisce coniecturis supra in praefatione, et suo loco sub coenobiis supradictis.  Clarum McMailin partem aliquam habuisse in secunda fundatione, probari nequit, sed est possibile, eum fuisse impulsum per eam ad propagationem Ordinis.  Tuam habuit ecclesiam incorporatam et administratam, quae forte initio erat prioratus:  Gaillimh sive Galway, de qua vide infra sub dubiis.   Anno 1244 canonia combusta est.  De putativo abbate Joanne Kieran, martyre, vide supra in praefatione.  Anno 1578 bona canoniae ab Elisabeth regina data sunt civitati de Athenry.  Anno 1791, ruinae superstites sunt subversae, nihil igitur de ea superest.

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

WOODBURN  <<ELENCHUS MATERIAE>>

postremo Ss. Trinitatis

ANTIQUITUS:

Wt-, Wod-, Utburne, Gutburyn, Goodborn, -burn, Woddeborne, Uytburn, St. Mary's Abbey.  Anglicum est nomen hoc, designatio gaelica ignoratu.  In catalogis Ordinis nostri, occurrit tantum sub voce Grafergos (Gracfergos, Gratfexgos, Gratfex), id est Carrickfergus, gaelice pro: petra Fergi.  In documentis Cracfergus, Krakfergush.

LOCUS:

In dextera ripa rivi Woodburn, non longe a mari et ab oppido Carrickfergus, in pago Antrim, Dioc. Connor, Ulster.

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia fundata ut videtur, ut modicus prioratus ab abbatia de Dryburghensi et Joanne de Courcy equite, circa annum 1200 vel ante, apud ecclesiam BMV in Carrickfergus.   Wilhelmus quidam prior de Cracfergus iam occurrit anno 1180.  Forte fundatio Dryburgensisiam ad illum annum ascendit, sed probabilius, utelucet e Registro de Furness [HIB-59] domus haec fundata est tamquam abbatia Cisterciensium "de Carricke", peracta hoc anno 1180 a Magnello Makenlefe.  De Courcy deinceps, circa annum 1200, transtulit Cistercienses in Iniscourcy, in Carrickfergus illis substituens Praemonstratenses ex Dryburgh, eodem enim tempore, quo videtur initium posuisse vicini monasterii de Dieulacresse, cum quo Carrickfergus-Woodburn erronee pluries identificatur.   Certum est, post expulsionem Joannis de Courcy ex Ultonia, anno 1205, monasteria ab illo Dryburgenses in Antrim videntur elanguisse, saltem tribus primis lustris saeculi XIII. Secus enim non potuisset fieri, ut Abbas Generalis Gervasius Anglus, ceteroquin de statu Ordinis in exteris optime instructus, existentiam harum domuum circa annum 1215 adhuc plane ignoraverit [HIB-60].  Carrickfergus quidem anno 1212, ut dicit Grattan Flood nullo allato fonte, ampliorem dotationem receperat ab Alano de Galloway, et in abbatiam erat evecta.  Nihilominus pauper facta, elanguit.  Circa annum 1220, Reginaldus, episcopus Connorensis, scribit ad regem Angliae, proventus monasterii adeo esse reductos, ut vix tres canonicos posset alere; provideat rex intendens in auxilium "abbati et canonicis" [HIB-61].  Dein nil amplius audimus de monasterio Carrickfergus.  De existentia tamen eius usque ad finem saeculi XIII non licet dubitari, quia insertum est in omnes catalogos Ordinis, inter annos 1240-1300 redactos.   Forte paulatim desiit, vel ad statum prioratus est reductum, vel incorporatum abbatiae Dieulacresse, quae sola occurrit, et quidem ut domus opulenta, in taxatione dioecesos anni 1306.  Dein et illa disparet, et anno 1326 prima vice occurrit canonia "Wtburne".  Probabiliter irruente Scotorum rege Roberto Bruce, initio saeculi XIV, uttot alia, etiam monasteria nostra Dieulacresse et Carrickfergus sunt eversa, et quidem tam funditus, ut non in eodem loco fuerint reaedificata in posterum.   Auxiliante probabiliter familia scotica de Bisset, coadunata sunt deinceps in alio loco, medio sito inter ambo, in unam novam abbatiam Woodburn bona et jura amborum complectentem.

Woodburn de qua sola in posterum fit mentio, administravit varias ecclesias incorporatas: St. Nicolaus in Carrickfergus, Loughans-Kildollagh, Antrim, Coole in Carmoney, Ballylinny, Ballyprior.  Saeculo XV, videtur fuisse iterum aliquando destructa, quia legimus in Litteris Papalibus anno 1474: "monasterium B.M.V. de Wtburn, reconstructum sub invocatione SS. Trinitatis" [HIB-62].  Disciplina tamen erat satis collapsa, quia, hoc eodem anno, abbas, expulsus ab intrusore iam a quinquennio, fit prior commendatarius de Ardullaid O.S.B., cum jure retinendi hanc commendam etiam postquam potestatem in canoniam suam recuperaverit [HIB-63].  Anno 1542, abbas et canonici monasterium suum regi Angliae committunt ad supprimendum, ipsis permisso recessu in Ballyprior Island Magee, ubi ultimus abbas, anno 1565, adhuc erat in vivis.  Anno 1556, aedificia adhuc erant intacta, sed paulo post annum 1558, et praesertim circa annum 1600, omnia subvertuntur.  Anno 1604, bona, quae adhuc constabant 15 agris cum decimis, concessa sunt Arthuro de Chichester.  Nihil omnino superest.  Dum nuper in loco eius magna fabrica esset erecta, inventa sunt ossa, lapides sculpti et columnae, quae partim nunc asservantur in ecclesia Sti. Nicolai in Carrickfergus, nunc acatholica. 

FONTES et LITTERATURA:

SERIES ABBATES et PRIORES (ex fontibus, nisi specialiter indicantur, supra allatis)

CARRICKFERGUS:

DIEULACRESSE:

WOODBURN (abbates):

<<ELENCHUS MATERIAE>>


DUBIA: <<ELENCHUS MATERIAE>>

CILL NA TRINOIDE -- Ss. Trinitatis

(d est: capella Ss. Trinitatis) -- Kileena-, Killenaghtrinody

In parochia Kilbride, "in Killeen townland" in Triwley, Dioc. Killala, Prov. Mayo.

Anno 1594, regina concessit Roberto Harrison "cellam in Killetrynode, fundatam per et pertinentem ad canonicos SS. Trinitatis de Loch Cé".  Archdall scribit: Invenimus cellam vel capellam vulgo Kileenatrynody in hob pago, quae dotata est "with a quarter of land adjoining".  Postea unita fuit abbatiae SS. Trin. de Loch Cé.  Knox absque probatione autumat, hanc ecclesiam antiquitus fuisse appellatam "Teampull na gCailleach Dubh", id est: Ecclesia Monialium Nigrarum.   Grattan Flood ex hoc iam concludit, Coll na Trinoide fuisse asceterium Praemonstratense sub paternitate abbatiae de Loch Cé.  Iam vidimus, hoc argumentum esse nimis debile.  Si assertio Knoxii est vera, ex ea possumus concludere tantum, juxta ecclesiam nostram antiquitus extitisse asceterium quoddam celticum, quod a monialibus derelictum, "in posterum (ut dicit Archdall) traditum est abbatiae Loch Cé".  Illa autem certe numquam moniales sui Ordinis ibi collocavit, quia, a Praemonstrato fundata, tales vix toleravit, et multo minus de novo fundavit.  Sed fieri omnino potuit, eam in Cill na Trinoide habuisse cellam, vel ecclesiam a canonicis administratam.  Neque in Annalibus, neque in Litteris Papalibus haec domus certe exigua occurrit, etsi patrocinium aliquomodo innuat, eam esse aedificatam a Claro McMailin.  Nihil de ea superest.

Litteratura:  Fontes Ordinis nesciunt, item WARE:

CILL RAISS -- Ss. Trinitatis 

Cell Rass, Kilross, Kilruisse, Kilrasse

Prope Ballintogher in Com. Sligo, iuxta insulam Innisheskilleghan, Dioc. Elphin.

Ecclesia dependens ab abbatia Loch Cé, fundata simul cum Athmuige a Claro McMailin circa annum 1235.  forsitan erat domus vere formata sicut Athmuige, sed authentice nihil constat.  In P.L., saeculis XIV et XV, saepius occurrit, sed absque connexione cum Loch Cé vel cum Ordine nostro.  Archdall dicit eam fuisse cellam, quod concludit forte ex Fiants Elizabeth, ubi legimus: conceditur anno 1594 Roberto Harrison "the ruined church called Kilrasse, with the island Innisheskilleghan, with lands belonging . . . parcel of the possessions of the monastery . . . of the Holy Trinity of Loghkee."  Nil superest.

Litteratura:  Fontes Ordinis, sicut et WARE ignorant:

GAILLYMH -- B.M.V.

Bun Gaillmhe, Bongal, Capella B.M.V. extra Muros -- Anglice Galway, St. Mary's on the Hill.

Civitas in pago eiusdem nominis, mari adiacens, Dioc. Enach Duin, dein Tuam.

In hoc loco fuisse antiquum asceterium celticum, a Grattan Flood negatur; et Knox dicens hic fuisse moniales Praemonstratenses, aperte errat.  Ecclesia haec ditata fuisse fertur anno 1235 a familia O'Halleran, et tradita abbatiae Tuamensi, quae initio aliquos canonicos ibi exponere solebat.  Anno 1727 quidam Doctor Hibernus sequentia retulit abbatia Hugo annalistae nostro [HIB-64]: "S. Maria Galviensis, coenobium olim Ord. Praem, nunc Ord. Sti. Dominici, filia Thuamae.  Ad Dominicanos abiit postulante D. Bermingham, barne de Athenry.  Hospitium primitus fuit Thuamensibus Norbertinis, Galwayensem civitatem potentibus.  Deinde prioratus titulo gaudens, divino servitio mancipatos hospites habuit, utique Praemonstratenses, quorum memoriam perennat hodie vulgus prioratum istum patrio idiomate non aliter vocitans quam "Stam. Mariam Assumptionis Praemonstratensium".

Ex Litteris Papalibus quidem elucet, saeculo XV ibi commoratum fuisse unum tantum vel nullum religiosum.  Ita P.L. X 557: David abbas in Tuam O. Praem. anno 1451 rectorem capellae B.M.V de Bongal prope Galway removerat.  Curia Romana iubet, sacerdotem quendam saecularem esse recipiendum in Tuam tamquam canonicum Ordinis, et illum huic capellae, quae ceteroquin omni valore caret, providere.  Et P.L. XIII 93-94: Anno 1480 capella B.M.V. extra muros, quae valet 6 marcas, et quae solebat administrari a canonicis de Tuam O. Praem., tamdiu vacaverat, ut plane nesciatur quare et quam diu, ita ut provisio eius exinde spectraverit as Stam. Sedem.  Data est ab illa canonico cuidam alieno Ordini nostro. -- Knox dicit eam fuisse traditam anno 1488 FF. Praedicatoribus de Athenry, a quibus (quod vix est probabile) iam anno 1494 concessa est FF. Minoribus de Galway.  Anno 1652 a civibus oppidi est destructa, ne obsessores Angli ea uterentur (Burke). 

Litteratura:

RINN DUIN -- Ss. Trinitatis

Id est: peninsula munitionis.  --  Randown, Randoon, Randon.   Deryndoyne.

In parochia Sti. Joannis prope Athlone, ad ripam lacus Loch Ree, in pago Roscommon.

Ecclesia aedificata in honorem SS. Trinitatis a Claro McMailin, secundum Annales Hibernicos.  Si assertionem "Registri Tichfeldensis", in Hibernia fuisse 13 domus ordinis nostri, admittamus ut veram, forte haec ecclesia non secus ac Ath Muige et Cill Raiss, cum quibus simul enumeratur in Annalibus sub anno 1251, tamquam tertia decima domus erat cella de Loch Cé.  Archdall quidem et alii auctores pluries citati nil referunt huiusmodi.  Saeculo XV, ibidem erat domus Hospitalarum Ord. Sti. Augustini, in honorem Sti. Joannis Baptistae, quae saepius in Litteris Papalibus occurrit.   Adjuc hodie videntur in hac peninsula variae ruinae.

SLIGO

Oppidum in pago eiusdem nominis, mari adiacens, in Connacht.

ALC enarrant sub anno 1245 "Castrum Sligo constructum est a Mac Muiris Fitz Gerald, Justiciario Hiberniae . . . quia Fedlim O'Connor iussus est, ut castrum construeret propriis suis expensis, et sumeret lapides et calcem de domo hospitali SS. Trinitatis pro constructione, etiamsi Justiciarius antea hunc locum donaverat Claro Mac Mailin in honorem Ssmae. Trinitatis." -- Secus nil scitur hac de re (cf. Ann. Conn. ad ann. 1242, et Lynch II 302).

Suspicari licet, Clarum intentionem habuisse, secundum suum morem apud hoc hospitale domum vel saltem ecclesiam Ordinis erigendi.  Sed videtur frustratus fuisse in hoc tentamine ab inimicis, probabiliter propter suam anglophiliam.  Anno 1442, Loch Cé possidebat ecclesiam incorporatam jure patronatus, quam probabilius interdum canonicis suis administravit:  Mynbrisg, sive Sligo "inter duos pontes" (P.L. IX saepius, cf. ind.).  Numquid aliquid commune habeat hoc templum cum narratione supra allata, cum certitudine asseri nequit.

<<ELENCHUS MATERIAE>>


PRAETERMISSA: <<ELENCHUS MATERIAE>>

CLONDRUMALIS

Prope Larne, Co. Antrim, in monte Drumalis.  Secundum Can. J.O. Hanlon, Lives of Irish Saints (Dublin 1863) II 437 ibi fuerunt Praemonstratenses usque ad annum 1542.  Censemus hoc esse errorem vel confusionem cum Woodburn, vel cum aliqua domo alius ordinis.

DUNBROTHY

Co. Wexford, mari adiacens.  Falso a GOOVAERTS IV 58, et a WAEFELGHEM 261 (qui insuper confundit eam cum Enach Duin) Ordini nostro attribuitur.  Revera erat abbatia Cisterciensium praeclarissima, cuius ruinae adhuc extant.

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOTAE: <<ELENCHUS MATERIAE>>

 

[HIB-01] <<RETURN TO TEXT>>

Maior pars eorum asservatur in P.R.O. et in aliis Archivis Guberniorum in London et in Dublin

[HIB-02] <<RETURN TO TEXT>>

Congregatio Canonicorum Ord. Sti. Augustini de Arrouaise habuit in Hibernia 26 capitula cathedralia et permultas alias domus.  Cf. P. J. DUNNING, The Arroasian Order in Medieval Ireland, in: Irish Historical Studies IV (1945) 297-316, et D. LAWLOR, St. Bernard's Life of St. Malachy, London 1920 (Soc. Prom. Christ. Knowl.)

[HIB-03] <<RETURN TO TEXT>>

Nisi forte -- quod est possibile -- patrocinium, primitus sub invocatione alius cuiusdam sancti, ab ipso Claro sit mutatum.  Notandum est tamen perplures domus religiosas omnis generis in Hibernia fuisse dedicatas SS. Trinitati.

[HIB-04] <<RETURN TO TEXT>>

HUGO SAM Ep. Nr. 73, cf. KIRKFLEET p. 261.  Gervasius abbas scribit ad abbatem Viconiensem: . . . Lator praesentium Isaac canonicus ecclesiae sancte Trinitatis in suburbio metropolis Tuamensis, quae sola nostrum Ordinem in Hibernia profitetur, venit nuper ab extremis illis terrae finibus Praemonstratum ab abbate suo missus in Franciam, causa gallici idiomatis addiscendi, et videndi disciplinam Ordinis et rigorem, quem in ecclesiae sua forte propter raritatem fratrum et gentis illius barbariem non videret.   Placuit autem nobis satis haec illius intentio, quae tamen multo amplius placuisset, si competenter vestitus nobis oneri non venisset.  Anno siquidem praeterito, circa adventum Domini, quando hiems erat asperior, venerunt ab eadem ecclesia Praemonstratum tres fratres, singuli singulas tunicas habentes, et illas quidem vetustate tenues, textura subtiles.  Venerunt autem, ut libros Ordinis et ecclesiasticos et secundum usum nostrum conscriptos, ad propria reportarent.  Oportuit igitur, ut curaremus eorum succurrere nuditati, et multiplici eorundem idigentiae subvenire.   Cum igitur hoc anno fuerimus gravitati et illis, et aliis septem hospitibus, quibus omnibus provideri oportuit in vestitu, nec sufficiant nobis vellera ad omnes, qui veniunt vestiendos, non valentes soli onus Ordinis sustinere, dictum Isaac ad vos mittimus, rogantes et mandicantes vobis, quatenus illum detineatis ad tempus supplentes ex religuiis fratrum vestrorum suorum vestium paucitatem, et solantess eum nihilominus tamquam hominem in claustri arctitudine vel Ordinis rigore non nutritum."

[HIB-05] <<RETURN TO TEXT>>

CHENEY, Gervase, Abbot of Prémontré (Bulletin John Rylands Libr. Manchester 1950 XXXIII) p. 34.  Quoad silentium Gervasii de duabus canoniis in Ulster vide infra notam sub Woodburn.

[HIB-06] <<RETURN TO TEXT>>

Cf. hypothesim nostram hac de re infra apud Baile Mor et Tuam.

[HIB-07] <<RETURN TO TEXT>>

A. GASQUET, CAP (cf. supra apud Circ. Angliae), I 251

[HIB-08] <<RETURN TO TEXT>>

P.L. X 222" . . . a certain vicarage or chaplaincy in the church of Annadown wont to be assigned to secular clerks, and sometimes wont to be governed by Praemonstratenian canons . . . " Anno 1615 tamen dicitur, septem parochias spectasse quondam ad abbatiam de Loch Ce (Royal Visit Book, v. infra)

[HIB-09] <<RETURN TO TEXT>>

B. GRIESSER, Registrum Epistolarum Stephani de Lexington, in Anal. S.O. Cist. II 1946, pp. 1-118

[HIB-10] <<RETURN TO TEXT>>

Confer infra apud Loch Uactair, quae dicunt contradictoria Litterae Papales de statu iuridico huius domus.

[HIB-11] <<RETURN TO TEXT>>

Notandum est, Statuta annorum 1236-38 transitum huiusmodi nullo modo prohibere, sed tantum providere "si postea redierint, non recipiantur nisi per . . . Capitulum Generale" (LEFEVRE, Les Statuts, p. 123).  Qui passus et in redactiones posteriores Statutorum fuit transsumptus.

[HIB-12] <<RETURN TO TEXT>>

MS Ducrocq. Bibl. Mun. de Laon 538 I 10

[HIB-13] <<RETURN TO TEXT>>

I.E.R. 5th Ser. XI (1918) p. 313

[HIB-14] <<RETURN TO TEXT>>

R.D. Edwards, Church and State in Tudor Ireland, London 1935

[HIB-15] <<RETURN TO TEXT>>

Confer tamen quod supra diximus de incertitudine et negligentia, tunc temporis circa attributionem ordini cuidam vigentes!  Notandum est, Chrysostomum Vandersterre iam anno 1625, id est 45 annis post factum, martyrium Joannis Kierani abbatis in opere suo "Natales SS. O. Praem" exaltare laudibus.  Dicit eum fuisse Ordinis nostri, et ex stirpe clarissimo Tyrconnell.

[HIB-16] <<RETURN TO TEXT>>

Fons iste praecipuus primo continet Annales abbatiae de Boyle (O. Cist., non longe a Loch Ce distantis) ad annum usque 1228, in quibus vix est insertio de Praemonstratensibus, sed permulta et magni ponderis de Boyle et de ordine Cisterciensi.   Ab anno 1228, ab alia manu prosequuntur, et exinde est vice versa.  Reliqua nempe usque ad finem (1257) videntur esse archetypus, mutilatus quidem, Annalium de Loch Cé, et in hac abbatia redactus.  Textus est, ut asserit Flower, antiquior et fide dignior aliis annalibus infra allatis, qui Annalibus his nitentes, partim eadem ad amussim proferunt.  Quod sic tantum explicare possumus: in Capitulo Generali, Cistercii anno 1227 celebrato, abbas de Boyle tamquam rebellis deponitur, anno sequenti per visitatorem anglum Boyle submittitur paternitati abbatiae Claraevallensis in Gallia (GRIESSER, art. supra citat).  Nescimus, quid, hoc nuntio allato in Boyle acciderit.  Sed fieri omnino potuit, partem communitatis, de hisce indignatam, emigrasse in Loch Cé.   Facti sunt deinde ex monachis canonici Ordinis nostri, et Annales sui monasterii, quos secum attulerant, prosecuti sunt tamquam Praemonstratenses (P.A. Gwynn, S.J.)

[HIB-17] <<RETURN TO TEXT>>

Cf. quod diximus hac de re supra in praefatione.

[HIB-18] <<RETURN TO TEXT>>

Hoc negrologium saec. XIII asservatur in Brit. Mus. Cotton MS, Caligula A VIII.   Vide de eo supra suo loco apud Circ. Angliae.

[HIB-19] <<RETURN TO TEXT>>

WARE o.c. econtra putat Ballineval, quam novit ex Lepaige, idem esse ac Loch Uachtair, quod in catalogis nostris, prioratus dependentes ex principio ommittentibus, desideratur.  Quae opinio est vix probabilis.

[HIB-20] <<RETURN TO TEXT>>

Vide supra apud Cockersand (Circ. Angliae)

[HIB-21] <<RETURN TO TEXT>>

Cf. quod diximus de hisce omnibus in praefatione.  Moniales Praemonstratenses ob Ordine suo derelictae, transisse ad alium, nequaquam est rarum, sed permultis casibus analogis confirmatum.

[HIB-22] <<RETURN TO TEXT>>

Cf. P.L. locis infra citatis.

[HIB-23] <<RETURN TO TEXT>>

Parthenon Cisterciense Swine in Anglia saec. XII stetit sub directione canonicorum O. Praem. de Croxton (vide infra suo loco ap. Circ. Angliae), et asceterium Ischtershausen O. Cist. prope Weimar, vigore instrumenti confirmationis, dirigendum erat non per monachum Cisterciensem, sed per canonicum regularem Ord. Sti. Augustini (HERMANN, Kirchengeschichte Thüringens, p. 113).

[HIB-24] <<RETURN TO TEXT>>

In articulo suo, parum scientifico, citato infra apud Woodburn.

[HIB-25] <<RETURN TO TEXT>>

P.L. V 268

[HIB-26] <<RETURN TO TEXT>>

ibidem VIII 27

[HIB-27] <<RETURN TO TEXT>>

Libr B.M.V. de Dryburgh, edd. Bannatyne Club 1847, ad annum 1262, abbas Oliverius p. LXXXVII.

[HIB-28] <<RETURN TO TEXT>>

Notandum est autem, in Hibernia sicut in Anglia Dominicanos fuisse vocatos "Blackfriars", Carmelitas autem "Whitefriars".  Monasteria mendicantium insuper per abusum ibi saepius vocabantur abbatiae.  Sed de existentia Carmelitarum in hac regione nihil scimus, ergo theoria a nobis allata maiorem habet probabilitatem.

[HIB-29] <<RETURN TO TEXT>>

O'LAVERTY III 7

[HIB-30] <<RETURN TO TEXT>>

Idem putant Mc Fall, O'Flanders, Reves II. cc., et alii.

[HIB-31] <<RETURN TO TEXT>>

Excerpta Waraei ex Registris de Muckamore, Brit. Mus. Add. MSS 4787 fol 93.

[HIB-32] <<RETURN TO TEXT>>

Cod. Clarendon ibidem, vol. XLII fol 17.

[HIB-33] <<RETURN TO TEXT>>

ibidem fol. 22

[HIB-34] <<RETURN TO TEXT>>

In Cartulario istius abbatiae anglicae invenimus pro hac nostra epocha: William 1251, Walter de Morton 1272 (The Cartulary of Dieulacres Abbey, ed. J. WROTTESLEY, Staffordshire Collections vol. IX, N.S. 1906, cf. ind.)

[HIB-35] <<RETURN TO TEXT>>

Taxatur enim Librarum 41, paulo minus quam episcopus Connorensis.  Certe hic erronee stat "abbatisse" pro "abbatis", ut iam probat REEVES, p. 91.

[HIB-36] <<RETURN TO TEXT>>

Anno 1311 duo abbates Praemonstratenses, scilicet Welbecensis et abbas de "Belacres", licentiamregis Angliae obtinuerunt itineris instituendi ad Capitulum Generale (Cal. Close Rolls 1307-13, pp. 351, 430).   Probabilius hoc est nil aliud nisi Dieulacresse (Delacres), cuius abbas forte Praemonstrati licentiam voluit petere ad translationemabbatiae suae dirutae in locum Woodburn.  Notandum est.   Ultoniam tunc spectasse ad regem Angliae.

[HIB-37] <<RETURN TO TEXT>>

De qua re Summus Pontifex ordinat inquisitionem (PRESSUTTI I, c.).  Talia scandala, sicut et alterum Thomae abbatis, hoc maturo tempore immo in Circaria Hiberniae omnino erant insolita.

[HIB-38] <<RETURN TO TEXT>>

THEINER, p. 27, et 47.

[HIB-39] <<RETURN TO TEXT>>

Concors (Connor), probabiliter natione Hibernus, occurrit sub die 22a martii in Necrologio Sti. Joannis Ambianensis (MS 995-III Bibl. Publ. Nancy p. 248).  Episcopus factus est anno 1251 (Anal. Praem. IV 182, et LIENHARDT, Ephem. p. 177 citant eum sub die 21a Junii tamquam Beatum!).  Alter est Arnoldus, qui obiit secundum idem necrologium (MS 992-XVII 153, ibidem) tamquam "episcopus creatus Evectuensis" anno 1172.   Hoc certe est error pro 1272.  Anno 1172 enim episcopatus Enachduensis nondum extitit, nec Ordo in Hibernia, et circa annum 1271 nullus alius episcopus in hac dioecesi est notus.  Videntur utrique fuisse installati per familiam anglicam de Burgo, qui hoc tempore omnia fecit ad subvertendam potestatem familiae O'Connor, tunc regnantis in Connacht.  Sed gens O'Connor post bella diuturna praevaluit.  Thomas O'Connor, eiusdem stirpis, archiepiscopus Tuamensis, annis 1250-79 omni modo dioecesim Enachdunensem studui supprimere, nec ullum episcoporum ibi toleravit.  Ideo probabiliter nostri episcopi erant meri "candidati" Anglorum, nec umquam sedem suam occupaverunt, et in Gallia exsules ocubuerunt, quod insertionem eorum in varia necrologia ibidem explicat.

[HIB-40] <<RETURN TO TEXT>>

P.L. IV 414

[HIB-41] <<RETURN TO TEXT>>

ibid. XI 222

[HIB-42] <<RETURN TO TEXT>>

Royal Visitation Book, Trinity College Dublin (de anno 1615)

[HIB-43] <<RETURN TO TEXT>>

P.L. IX 133.  Vide infra sub Dubiis "Sligo".

[HIB-44] <<RETURN TO TEXT>>

Fiants Eliz. 5877

[HIB-45] <<RETURN TO TEXT>>

AFM ad an. 1504, item ALC

[HIB-46] <<RETURN TO TEXT>>

P.L. VII 193

[HIB-47] <<RETURN TO TEXT>>

R. FLOWER, Ireland and Medieval Europe (London 1927) p. 21. Poema istud habetur inter Egerton MS 1781, f. 49b (Brit. Mus.).  Cf. Catalogue of Irish MSS in the British Museum II, p. 531.

[HIB-48] <<RETURN TO TEXT>>

In ALC ad annum 1291 tantum dicitur eum fuisse abbatem in Loch Cé, sed non dicitur de quanam canonia.  Probabiliter tamen erat abbas SS. Trinitatis.

[HIB-49] <<RETURN TO TEXT>>

Abbas iste conatus est anno 1307 adipiscendi episcopatum Elphinensem per electionem, ut videtur, subreptitiam.  Quae elecdtioanno1310 a Curia Romana declarata est invalida, et Carolus reversus est ad sua.  Res ista tunc temporis multum fecit rumorem, cf. praeter fontes allatas AFM, P.L. II 70, Annals of Cloumacnoise, Cal. Pat. Rolls Edw. II 1307-13, pp. 213, 295 et Cal. Fine Rolls ibidem 77-78.

[HIB-50] <<RETURN TO TEXT>>

Ille, praetendens se esse "professum Sti. Angeli de castellis, Praem. Ordinis Policastrensis dioecesis in Italia", fit abbas in Loch Cé post mortem Roderici O'Carraid.  Atqui tale monasterium Ordinis in Italia numquam exstitit, canonia autem, quam refera habebat in dicta dioecesi, vocabatur Sti. Petri de Camerota (vide in vol I, p. 383, et articulum N. BACKMUND in Anal. Praem. XXVII, 1951, pp. 149-55).  Mauritius obtinuit confirmationem, quae vero anno 1444 propter falsas indicationes, tamquam subreptitia annulatur.  Thady McDiarmada, qui iam diu resignaverat, videtur tetendisse Romam, probabiliter ad accusandum intrusorem.  Ibidem de novo nominatur abbas sedc paulo post Romae moritur.  Confer cum casu praesenti casum abbatis Andreae Lauderdale de Dryburgh (Circ. Scotiae)

[HIB-51] <<RETURN TO TEXT>>

Non fuit membrum Ordinis ante electionem.  Anno 1484 ipse fit insuper abbas commendatarius de Ballysadare O.S.A. (P.L. XIII 179)

[HIB-52] <<RETURN TO TEXT>>

Secundum auctorem illum, Bernardus archidiaconus Elphinensis et abbas de Loch Cé, interfuit synodo Tuamensi anno 1660.  Anno 1668 se praesentat Visitatori Apostolico (Documentum apud Rev. D. Connellan, Kilglass).  Probabiliter Bernardus iste erat abbas mere titularis, sicut John Dooley, abbas de Cill na Manach anno 1650, de quo vide supra.  Attamen hinc inde constat in Hibernia, saeculo XVII in ruinis monasteriorum adhuc vixisse religiosos. 

[HIB-53] <<RETURN TO TEXT>>

P.L. VII 429 et saepius.  Haec tamen subreptitie videtur fuisse obtenta a familia O'Sheridan, quae prioratum voluit sibi reservare in haereditatem.  Quae gens revera per integrum fere saeculum hoc munus occupavit, et nominationes aliorum, per abbates annis 1421 et 1444 factas, cum successu per machinationes suas apud Curiam Romanam ad irritum fecit.

[HIB-54] <<RETURN TO TEXT>>

In P.L. VII 193 dicitur eum per abbatem Congallum anno 1421 munus suum simoniace obtinuisse, inde est depositus.

[HIB-55] <<RETURN TO TEXT>>

Quod constat ex Necrologiis Praemonstrati et Floreffiae (v. infra).   Probabiloiter hic Domnaldus est idem ac Domnall, filius Toirdhebach Ua Onchobhair, regis Hiberniae.  Domnall ille, qui obiit anno 1176, numquam erat vere nominis rex, sed habuit titulum "Domini de Connacht septentrionali" (AFM), et omnino fieri potest, eum, ut filium regis, lato sensu titulo regis a quibusdam fuisse insignatum.  

[HIB-56] <<RETURN TO TEXT>>

Quod scimus ex traditione illius abbatiae praeclarae, quae ceteroquin varias fundationes fecit in exteris regionibus.  Terminus post quem pro fundatione sunt Epistolae Praepositi Udalrici (1152-70, ed. F.W. ROTH vide in Vol. I 194).   Praepositus iste Steinfeldensis commercium habuit in illis cum omnibus filiis canoniae suae, praesertim cum longinquis.  De Hibernia ne verbum quidem dicit.   Terminus ante quem est annus 1176, quo obiit Domnaldus.  Insuper Steinfeldia ante hoc annum semper, postea vero non amplius fundationibus suis turbam monialium adiunxit.

[HIB-57] <<RETURN TO TEXT>>

cf. tenorem huius epistolae supra in praefatione.  Qua reformatione, petente ipso conventu peracta, canonia submissa est paternitati ipsius archicoenobii.

[HIB-58] <<RETURN TO TEXT>>

P.L. XII 328: Petrus Birmingham successor abbatis David.  Eodem fere tampore nominatur Wilhelmus Bermecham commendatarius ad vitam.  Probabilius est idem, nisi forte prior renuntiaverit in favorem cuiusdam liaci propinqui.

[HIB-59] <<RETURN TO TEXT>>

REEVES 232-33

[HIB-60] <<RETURN TO TEXT>>

Fieri tamen potest, Gervasium eas quaesivisse in Scotia ipsa.  Monasteia Hiberniae enim in pluribus Catalogis designantur tamquam "Circaria Scocie".   Hibernia adhuc saeculo XIII in continente pluries appellabatur "Scotia" haud parva erat exinde confusio.

[HIB-61] <<RETURN TO TEXT>>

REEVES p. 274 epistolam hanc, nunc in P.R.O. Londini asservatam (Royal Letters), in extenso refert.

[HIB-62] <<RETURN TO TEXT>>

P.L. XIII 419.  Forsan autem haec "reconstructio" non supponit destructionem praeviam, sed tantum erectionem novorum aedificiorum.  De iterata translatione in alium locum, retento nomine, certe non agitur.  Mutatio patrocinii B.M.V. in SS. Trinitatis tamen innuit, relationes cum reliquis canoniis circariae tunc iam fuisse arctiores.

[HIB-63] <<RETURN TO TEXT>>

ibidem

[HIB-64] <<RETURN TO TEXT>>

Doctor ille Nicolaus Anthony O'Kenny, protonotarius apostolicus, Doctor Sorbonicus, abbas tit. Enaghduensis (O.S.A.), Lovanii degens, duas paginas cum notis de monasteriis Hiberniae abbati Hugo transmisit, quae habentur nunc in B.P. Nancy MS 992-XI fol. 187.  Sed Hugo illis non est usus.  Multa certe continent erronea, sed supra dicta de prioratu Gallway (1727) videntur esse aliqua fide digna, etsi "vulgus memoriam prioratus perennare" non potuerit amplius, erat enim destructurs anno 1652.

<<ELENCHUS MATERIAE>>


<<LIMES CIRCARIA HIBERNIA  ||  END OF CIRCARY OF HIBERNIA>>


Posted unconditionally on this website with the permission of both DeGruyter Publishing Company, Berlin, Germany and Abbot Thomas Handgraetinger, Windberg Abbey, 1999.  All rights reserved by both DeGruyter Publishing Company, Berlin, Germany and Windberg Abbey, Order of Canons Regular of Prémontré.