Monasticon Praemonstratense

Id est Historia Circariarum atque Canoniarum Candidi et Canonici Ordinis Praemonstratensis
Tomus Primus / Volume III
Norbert Backmund, O. Praem. Auctore
Ecclesiae Windbergensis in Bavaria Canonico
Staubing, 1952

CIRCARIA ARVERNIAE
[Siglum huic circariae: ARV]

ELENCHUS MATERIAE:

Praefatio
Visitatores et Vicarii Circariae
Domi:
Aubeterre
Bellevaux
Clermont
Doue
Neuffontaines
Dubia / Praetermissa (nihil / none)
Notae

PRAEFATIO:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Minima omnium erat haec circaria in Gallia. Quatuor eius abbatiis se extendit in regiones Bourbonnais, Auvergne et Velais, et in dioceses Clermont, Le Puy et Nevers. Creata est in fine saeculi XIII tantum ex partibus circariarum vicinarum: Neuffontaines, Clermont et Doue spectaverant ad Normanniam, Vellavallis ad Franciam. Praeter Doam, commenda rapax omnes canonias huius circariae invasit citius reliquis in Gallia, iam quidem secundo dimidio saeculi XV. Quod praeter paucitatem monasteriorum, et distantia illorum a reliquis circariis causa fuit collapsus et dissolutionis completae, ita ut Capitulum Generale anni 1622 declaravit, Circarias Arverniae et Gasconiae versari in statu miserrimo. Ex canoniis eius sola Claromontana erat insignis atque praestans. Abbatia Novemfontium celebris evasit per unicum sanctum quam dedit Gallia Ordini. Monialium parthenones extiterunt in Doue et in Bellavaux, praeter Albamterram, cuius fata vere fuerunt extraordinaria. Le Perray-Neuf (Circ. Normanniae Borealis) iam medio saeculo XIII, et iterum saec. XV et XVI pertinuit ad Circ. Arverniae [ARV-01], quae saeculo XVII est suppressa. Monasteria eius adiudicata sunt Circariis Gasconiae et Campaniae. Tamen invenimus an. 1742 abbatero Fontiscalidi tamquam 'Vicarium Generalem Circ. Arverniae". Doam suppressa est iam an. 1770. Ecclesia eius et monasterium fere integrum, ut in Bellavale, subsistunt. Monasterium superest in Novemfontibus, et capella romanica in Albaterra.  

<<ELENCHUS MATERIAE>>


VISITATORES ET VICARII CIRCARIAE:  (nisi aliter notetur, sec. ACG)

<<ELENCHUS MATERIAE>>

<<ELENCHUS MATERIAE>>


DOMI:

 

NOMEN:

AUBETERRE  <<ELENCHUS MATERIAE>>

SS. Gervasii, (Protasii . . .) et Petronillae

ANTIQUITUS: :

Albaterra, Albapetra, Aubepierre, Ste. Petronelle d'Aulbeterre -- de Schola, Escolette. (Vitetur confusio cum variis aliis coenobiis huius nominis, vide COTTINEAU 188).

LOCUS:

Com. Brout-Vernet, Dep. de l'Allier, dioc. Clermont, nunc Moulins.

FUNDATIO / HISTORIA:

Asceterium, cuius origo est in tenebris, cuiusque historia vix est clarior. Annis 965-70 occurrit tamquam parthenon OSB, capella "de Schola" depended postea a prioratu Souvigny, Ordinis Cluniacensium. Quod monasterium videtur ruisse, anno 1150 autem esse relevatum a Sancto Gilberto, qui uxorem Ponciam et filiam Petronillam ibi collocavit cum lectissimo grege virginum, sub regula Praemonstratensium. Stetit parthenon abhinc sub paternitate abbatiae Novemfontium, octo millibus distantis, cuius tamen non videtur fuisse mera sectio feminea. Poncia et Petronilla, non secus ac Gilbertus ipse, mortuae in odore sanctitatis, successive ibi factae fuerant magistrae. Anno 1217 verbum fit de monialibus in "Escolette.". Ex interitu totali archivorum non tantum suiipsius, sed etiam abbatiae matris nil scitur omnino de eius inveniuntur ibi sorores sub paternitate abbatum Novemfontium, quarum priorissae erant ad nutum illorum. Non est tamen certum, an fuerint adjuc Ord. Praem. Priorissa Magdalena de Seymiers (+ 1603) erat professa parthenonis de Marcigny-les-Nonnains OSB [ARV-03]. Priorissa sequens nominata est adjuc ab abbate Novemfontium [ARV-04]. Bona prioratus tunc erant distincta a parthenone, qui videtur esse supressus initio saec. XVII. Bona eius data sunt hospitali de Gannat [ARV-05], ecclesia in Aubeterre mansit prioratus simplex, spectans ad abbatiam de Neuffontaines. Priores erant de gremio illius, tamen non residebant in loco. Capella romanica saec. XII superest, in horreum profanata. Inveniuntur in ea picturae murales saec. XIII/XIV.

ARCHIEVALIA:

Subsistunt nulla. -- Cf. Arch. Dep. de l'Allier, Ser. Q distr. de Gannat.

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

BELLEVAUX  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.V.M. et St. Paulus [ARV-06]

ANTIQUITUS: :

Bella Vallis, de Bellis Vallibus, Bellae Valles, eccl. Bellevalensis.

Bele-, Belle-, Bel-, Bellavaux, -Vox, -vaux, -vault, -veau, -veaulx. (Vitetur confusio cum Belval Circ Lotharingiae, et cum variis aliis coenobiis huius nominis (v. COTTINEAU).

LOCUS:

Com Limanton, versus aquilonem istius vici, in valle solitaria, cant. Chatillon-en-Bazois, dep. Nievre, dioc. Nevers.

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia fundata, secundum Hugo, anno 1152 in loco qui antea vocabatur Gaudiacus (Jouet), a Gulielmo III comite de Nevers, filia Novemfontium. Secundum D. Martene, fundata est anno 1188 a Rocelino de Marmagne et uxore sua Damerone, qui ambo ibi intraverunt. Confirmatur partim haec sententia ab Obituario Floreffiensi [ARV-07]. Concludi inde potest, Bellamvallem initio fuisse monasterium duplex, quod anno demum 1188 fuisse ortum vix credi potest. Duas proponimus solutiones problematis: Aut Bellavallis fundata est circa annum 1150 a dicto comite Nivernensi, cum asceterio adiuncto, sed pro alio forsan ordina (OSA?), vel insufficienter dotata, et Rocelinus an. 1188 monasterium languens de novo fundavit, dotationem auxit, aggregationemque ad Ordinem Praem. impetravit; aut Bellavallis numquam fuit monasterium duplex, et Damerone -- alias Damcrone -- intravit in quodlibet aliud asceterium alius ordinis, vel in asceterium quoddam Bellaevalli subditum, satis distans ab ea ut Albaterra a Novemfontibus, brevi tempore tantum existens, et propter interitum archivorum nobis hodie penitus latens. Cui sententiae favent archiva subsistentia, in quibus Bellavallis anno 1193 designatur ut ecclesia pauper, et ubi verbum fit tantum de "fratribus ibi servientibus" [ARV-08]. Saec. XIV igne combustum est monasterium, qua occasione bibliotheca et pars archivi perierunt [ARV-09]. A calvinistis funditus eversum est anno 1562. Misere abhinc elanguit. Circum annum 1598 facta est sub commenda. Primitus pertinuerat ad Circ. Franciae, ab anno 1622 spectabat ad Circ. Campaniae. In secundo dimidio saec. XVII aedificia sunt reconstructa. Reditus an. 1766: 3578 Libr., reditus puri an. 1790: 2565. Status personalis: 1548: 4DD, 1583: 2, item 1618, 1710: 5, 1708: 4, 1790: 3. Commmissio Regularium an. 1768 eam destinavit ad suppressionem, quod decretum tamen non est exsecuta. Anno 1790 suppressa est. Aedificia subsistunt integra, tamquam praedium. Ecclesia modica saec XIII, nunc in horreum depravata, ecclesiae Loci Dei in Genetouze est simillima [ARV-10]. Medio saec. XIX adhuc erat altior, habuit magnam fenestram gothicam in fronte occidentali et parvam turrem in choro[ARV-11]. In monasterio immo conservata est bibliotheca cum armariis vacuis.

INCORPORATA:

Ecclesia incorporata: Crecy-sur-Canne (1223), patronatus: Chateau-Chinon (1317)

ARCHIEVALIA:

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

CLERMONT  <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Andreas

ANTIQUITUS: :

Sti. Andreae in suburbuio Claromontensi, -prope et extra muros civitatis Claromontanae, -- Sainct Andrey les Clermont, -Andrieu-, -Clairmont.

LOCUS:

Juxta, nunc intra civitatem Clermont-Ferrand, sede episcopali, dep. Puy-de-Dome.

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia insignis, primaria in circaria. Juxta antiquam ecclesiam, saec. VI Sto. Andreae dedicatam, Petrus de Chamalieres praepositus ecclesiae Cathedralis Claromontanae [ARV-25] circa annum 1169 instituit Praemonstratenses ex abbatia Novemfontium. Instrumentum fundationis anni 1149, communiter traditum, certe est falsum [ARV-26], et Guilelmus VII comes de Clermont, quem canonia semper vindivacit fundatorem, fuit auctor dotationis et benefactor tantum. Anno 1174, in confirmatione pontificia, prima vice authentice occurrit monasterium, et quidem tamquam prioratus. Anno 1181 memoratur primus abbas. Prioratus habuit in Sayat, Monteleon, et Pont-du-Breuil; ecclesias incorporatas: St. Bonnet-pres-Orcival, Merdogne (1201), Clermont Ste. Catherine [ARV-27], Jussat 1588, Saulzet-le-Froid, Villars. Curiae (praeter Sayat): La Vedrine, Merdogne (hodie Gergovie). Abbatia possedit etiam multas "capellanias" seu "vicarias", altaribus ecclesiae abbatialis et aliarum ecclesiarum adnexas [ARV-28], propriisque reditibus provisas, quae committi solebant canonicis eius. Saec. XV/XVI, munera sacristae et informarii fuerunt propriae fundationes cum praebendis, more collegiatarum, quibus beneficiis sollemniter abbas providit canonicos suos. Abbatia Sti. Andreae, quorum praelati non erant infulati, erat necropolis Delphinorum Arverniae. Ab anno 1374 mensae iam fuerant separatae. Reditus annui: 7000 Libr. Ab anno 1485 habuit abbates commendatarios, et quidem pessimos, qui iterum iterumque movebant lites et processus contra conventum [ARV-29]. Abbatia, quae primitus pertinuerat ad Circ. Normanniae, ab an. 1622 spectabat ad Circ. Campaniae. Anno 1668, aedes fuerunt in statu pessimo, religiosi aderant pauci. 1615: 11 DD, 3 nov.; 1766: 10 DD residentes, 1 novitius, 1 conversus, 7 DD ad extra, 1790: 8 rel. residentes, qui omnes juraverunt in actu suppresionis. Ecclesia destruitur anno 1793, monasterium mox factum est orphanotrophium a FF. Doctrinae Christianae directum. Per leges separationis an. 1904 saecularizatum est. Superest magna pars aedium saec. XVIII, cum refectorio, quae continent duas scholas laicales.

ARCHIEVALIA:

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

DOUE  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.V.M. et St. Jacobus

ANTIQUITUS: :

Doa, Dua, Domus Douae -- Doe, Doe, Doue (numquam Doue), Douhe, Dohe, La Doue, Doe-en-Vellay.

LOCUS:

Amoenissime situm super vallem Ligeris, in monte non longe a civitate Le Puy versus orientem. Com. St. Germain-Laprade, Dep. Haute-Loire, dioc. Le Puy.

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia fundata versus annum 1138 a Raymundo et Gulielmo de St. Quentin pro canonicis O.S.A., juxta oratorium quoddam B.M.V. dedicatum. Initio monasterium duplex [ARV-037]. Petrus de Solignac, episcopus Podiensis, hanc domum cessit Ord. Praem., frustrata annexione ad congregationem Sti. Evurcii Aurelianensis [ARV-038]. Filia Praemonstrati. Possedit ecclesias sequentes: St. Germain-Laprade, Fugeres, Borne, St. Julien d/Ance, Pontempeyrat, Crussol. Refugium in Le Puy. Anno 1443 abbates infulantur. Abbas erat conservator privilegiorum Ecclesiae Cathedralis Podiensis, arbiter natus inter episcopum et capitulum, et habuit primum stallum in Ecclesia Cathedrali post quatuor dignitarios capituli. Reditus annui 3697 Libr. Numerus religiosorum videtur numquam transgressisse duodecim. An. 1566 et 1603: 4 DD et 1 nov., 166 et 1712: 2 DD, 1719: 6 DD, 1766: 3 DD et 1 conversus residentes, et 5 DD ad extra. Anno 1566 tantopere est devastatum a Calvinistis, et iterum an. 1589 a civibus Podii, ut exinde elanguerit. Annis 1590-1677 in commenda. Doa, quae saec. XIII spectaverat ad Normanniam, ab anno 1622 addicta erat Circ. Gasconiae. Anno 1770, a Capitulo Nationali Galliae suppressa est canonia, ambaeque mensae unitae et episcopatui Podiensi attributae. Annis 1781/82 monasterium ab ipso Ordine est venditum et dilapidatum. Nihilominus rex adhuc nominavit commendatarium an. 1787, post mortem ultimi abbatis regularis, virum piisimum, qui restaurationem canoniae aediumque illius collapsarum habuit in mente, nec amplius tamen potuit exsequi. Superest pars ecclesiae romanicae, in horreum depravata, cum choro, turri et transeptis. Exstat pariter magna pars monasterii, quod nunc est praedium.

ARCHIEVALIA:

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM:

Inseri Nequit:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

NEUFFONTAINES  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.V.M. et St. Gilbertus

ANTIQUITUS: :

Novemfontes, -tium; Sancti Ger-, Gir-, Gilberti in Arvernia -- Neuffons, -fonts, Saint Gilbert en Auvergne.

LOCUS:

Secus viam in com. St. Didier-en-Rollat, cant. Escurolles, dep. Allier, dioc. Clermont, nunc Moulins. Hodie vocatur Saint-Gilbert.

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia fundata circa annum 1150 a Sancto Gilberto equite et toparcha loci, que dedit omnia sua ad fundandam hanc canoniam, una cum hospitali adnexo, a sororibus Ordinis forte administrato. Uxorem et filiam collocavit in asceterio Aubeterre iam existenti, et satis distanti, quod ad regulam Praemonstratensem conversum, abhinc suberat paternitati abbatum Novemfontiium. filia de Dilo, filiae eius fuerunt Bellevaux et Clermont St. Andre. Historia abbatiae, quae erat regia et possidens justitiam integram, propter interitum archivorum vix est nota. Confirmationes pontificiae an. 1184 et 1188. Ecclesiae incorporatae: St. Didier-en-Billy, Monteignet, Neuglise; beneficia simplicia: Aubeterre, Luzeray, Moladier, Braville St. Abdon, Lezat [ARV-042]. Canonia erat pauper, reditus annui mensae abbatialis an. 1683 erant 1500, conventualis 2400 Librarum. Saec. XIII pertinuerat ad Circ. Normanniae, ab. an. 1622 ad Circ. Campaniae. Erat sub commenda iam a fine saec. XV. Status personalis 1615: 6 DD, 3 nov., 1768: 4 religiosi. Saec. XVI memoria sepulchri Sti. Gilberti fuerat perdita. Instigante J. Lepaige, procuratore Ordinis, anno 1615 denuo detecta sunt ossa illius sancti, qui semper in regione magno habebatur in honore. Anno 1790 suppressum est. Reliquarium Sti. Gilberti, magnam partem continens ossium, an 1791 ablatum in St. Didier, non iam invenitur [ARV-043]. Ecclesia abbatialis destructa est an. 1845-50, superest modica domus abbatis et monasterium integrum ut fuerat an. 1790, continens capitulum et calefactorium saec. XIII/XIV [ARV-044].

ARCHIEVALIA:

Perierunt fere omnia.

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOTAE:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

[ARV-01]  <<BACK TO THE TEXT>>

Vide supra pp. 13 et 28. Catalogus L, caute legendus, immo abbatiam LieuDieu adscribit Circ. Arverniae.

[ARV-02]  <<BACK TO THE TEXT>>

Arch. Dep. Puy-de-Dome H 16, 12a.

[ARV-03]  <<BACK TO THE TEXT>>

MALVIELLE 1. c. De quo monasterio vide COTTINEAU 1740

[ARV-04]  <<BACK TO THE TEXT>>

BSEBourbonnais 1950 pp. 106, 108

[ARV-05]  <<BACK TO THE TEXT>>

MORET 1. c.

[ARV-06]  <<BACK TO THE TEXT>>

An. 1193 vocatur: Sti. Pauli Vellaevallensis (Arch. Dep. Nievre, 52, H 1). Saec. XVI/XVIII generatim vocabatur: Nostre Dame de Bellevaux.

[ARV-07]  <<BACK TO THE TEXT>>

BARBIER (vide supra vol. II, 376) p. 50: "Commemoratio Dameronis priorisse et fundatricis Bellevallis".

[ARV-08]  <<BACK TO THE TEXT>>

Arch. Dep. Nievre, 1. C.

[ARV-09]  <<BACK TO THE TEXT>>

Form. Pr. nr. 60

[ARV-10]  <<BACK TO THE TEXT>>

Vide supra, p. 24.

[ARV-11]  <<BACK TO THE TEXT>>

Imago abbatiae ca. an. 1840 apud MOREILLET/BARAT 1. c.

[ARV-12]  <<BACK TO THE TEXT>>

Coll. H. de Flamare (Arch. Dep. Nievre), I, 105

[ARV-13]  <<BACK TO THE TEXT>>

CACHET, 90

[ARV-14]  <<BACK TO THE TEXT>>

Idem auctor p. 101 probat Guerricum, quem series Galliae Christ. erronee facit abbatem secundum, hic esse ponendum.

[ARV-15]  <<BACK TO THE TEXT>>

Arch. Dep. Nievre, 52, H. 1.

[ARV-16]  <<BACK TO THE TEXT>>

CACHET, 90.

[ARV-17]  <<BACK TO THE TEXT>>

Sive Herard (HUGO: Girard). Anno 1453 occurrit tamquam prior (Arch. Dep. Nievre, 1. c.) -- Gall. Chr. habet Petrum de Fontenay commendatarium in successorem, eius, pro annis 1440-42, quem vero nec HUGO adducit, nec CACHET. Videtur esse confusio cum abbate eiusdem nominis, qui obiit an. 1499.

[ARV-18]  <<BACK TO THE TEXT>>

Coll. Soultrait, Limanton

[ARV-19]  <<BACK TO THE TEXT>>

CACHET, 90

[ARV-20]  <<BACK TO THE TEXT>>

Coll. de Flamare, I, 106

[ARV-21]  <<BACK TO THE TEXT>>

Arch. Dep. Nievre, 52, H, 2, f. 238

[ARV-22]  <<BACK TO THE TEXT>>

Coll. Soultrait, Limanton; et CACHET, 90

[ARV-23]  <<BACK TO THE TEXT>>

Coll. de Flamare, 1. c.

[ARV-24]  <<BACK TO THE TEXT>>

Ibid., I, 107; Coll. Soultrait, 1.c.

[ARV-25]  <<BACK TO THE TEXT>>

In obituario canoniae, die 16a januarii, vocatur fundator (TARDIEU 357)

[ARV-26]  <<BACK TO THE TEXT>>

Fundatio hoc anno, et a fundatore tam glorioso, postea a canonicis est ficta, ut primatum in circaria sibi possent vindicare, prae canonia Novemfontium tenui et paupercula. Si abbatia Sti.

Andreae an. 1149 esset orta, illa non potuisset eius esse genitrix. Insuper Stus. Andreas, ut illa, probabiliter habuisset parthenon adiunctum. Atqui de monialibus in archivis tam amplis nullum invenitur vestigium.

[ARV-27]  <<BACK TO THE TEXT>>

Erat "in sacristia monasterii, officium claustrale".

[ARV-28]  <<BACK TO THE TEXT>>

Quas vicarias enumerat HUGO 1. c.

[ARV-29]  <<BACK TO THE TEXT>>

Primus abbas commendatarius contractu se obstrinxit alere 11 canonicos et 6 novitios.

[ARV-30]  <<BACK TO THE TEXT>>

HUGO nescit.

[ARV-31]  <<BACK TO THE TEXT>>

TARDIEU, 1. c. -- in necrologio loci: + 24. X.

[ARV-32]  <<BACK TO THE TEXT>>

TARDIEU: an. 1254. HUGO condundit eum cum Bertrando de Plauzat ut supra.

[ARV-33]  <<BACK TO THE TEXT>>

HUGO: Matthaeus Saumar, 1371.

[ARV-34]  <<BACK TO THE TEXT>>

Anno 1553 vocatur "Cardinalis Stae. Agathae". Difficile est determinandum, quando avunculus desierit, neposque coeperit beneficium possidere.

[ARV-35]  <<BACK TO THE TEXT>>

TARDIEU habet: Annet de Chauffrut, 1610; Ludov. de Valois, 1618-22.

[ARV-36]  <<BACK TO THE TEXT>>

TARDIEU: N. de Scey-Montbeillard I, 1726-40, et II (mepos eius), 1740-90. Quod est, secundum archiva, apertus error.

[ARV-37]  <<BACK TO THE TEXT>>

Obituarium Praem., 21, IX, Margareta soror Doe. Ceteroquin de asceterio in Doa nihil scitur.

[ARV-38]  <<BACK TO THE TEXT>>

Ste. Euverte d'Orleans, v. supra, vol. II, 506

[ARV-39]  <<BACK TO THE TEXT>>

An. 1308 occurrit apud PICOT, 523

[ARV-40]  <<BACK TO THE TEXT>>

Forte 4 Petri ab an. 1307 sunt una cademque persona.

[ARV-40-a -- sic scripsit auctor]   <<BACK TO THE TEXT>>

Gallia Christ., et exinde omnes auctores habent unum abbatem huius nominis tantum: Martinum Barry 1613-76. Revera extitisse tres abbates huiusmodi, primus lucide exponit A. BOUDON-LASHERMES, Les Vigueries carolingiennes vellaves, Yssingeaux, 1935, pp. 42-43.

[ARV-41]  <<BACK TO THE TEXT>>

Vide Anal. Praem., X, 162.

[ARV-42]  <<BACK TO THE TEXT>>

BSEBourbonnais, 1950, p. 108.

[ARV-43]  <<BACK TO THE TEXT>>

Vide art. MALVIELLE. Nuper (1945-46) denuo factae sunt excavationes in loco ecclesiae abbatialis deletae, ad invenienda ossa Sti. Gilberti, sed frustra.

[ARV-44]  <<BACK TO THE TEXT>>

Ala opposita, pariter subsistens, forte quondam fuerat hospitium vel xenodochium. Reliqua pars monasterii videtur fuisse destructum iam ante an. 1790. Confer quod diximus supra, vol. II, 446-47.

[ARV-45]  <<BACK TO THE TEXT>>

HUILLARD/BREHOLLES, 368.

[ARV-46]  <<BACK TO THE TEXT>>

Reg. Boniface VIII, 522.

[ARV-47]  <<BACK TO THE TEXT>>

Reg. Clement V, 9470, PICOT, 523.

[ARV-48]  <<BACK TO THE TEXT>>

HUILLARD/BREHOLLES, 6140. Forte est idem ac praecedens.

[ARV-49]  <<BACK TO THE TEXT>>

Arch. Dep. Allier 1. c.

[ARV-50]  <<BACK TO THE TEXT>>

Anno 1615, ad beneficium quoddam pinguius adipiscendum, transit ad Ord. Sti. Benedicti, et fuit exinde commendatarius. Anno 1644 adhuc erat in vivis (MALVIELLE Les Abbes 1. c.).

<<ELENCHUS MATERIAE>>

<<LIMES CIRCARIA ARVERNIAE  ||  END OF CIRCARY OF AUVERGNE>>


Posted unconditionally on this website with the permission of both DeGruyter Publishing Company, Berlin, Germany and Abbot Thomas Handgraetinger, Windberg Abbey, 1999.  All rights reserved by both DeGruyter Publishing Company, Berlin, Germany and Windberg Abbey, Order of Canons Regular of Prémontré.