Monasticon Praemonstratense

Id est Historia Circariarum atque Canoniarum Candidi et Canonici Ordinis Praemonstratensis

Tomus Primus / Volume 1
Norbert Backmund, O. Praem. Auctore
Ecclesiae Windbergensis in Bavaria Canonico
Staubing, 1952

CIRCARIA HUNGARIA
[Siglum huic circariae: HUN]

ELENCHUS MATERIAE:

Abrany
Adony
Almas
Bény
Bozók
Cheim
Csorna
Csut
Darnó
Drozo
Garáb
Gedir
Hatvan
Hermannstadt
Horpács
Insula Lazari
Ivanic
Jánoshida
Jaszó
Kaposfö
Kökényes
Kronstadt
Lelesz
Majk
Meszes
Móriczhida
Nagyolasz
Nyulakszigete
Ocsa
Pályi
Pók
Rajk
Rátot
Saág
Sadium
Somlyovasárhely
Szalankemen
Szeged
Türje
Turocz
Varadhegyfok
Zich
Zopriza
Zsambek
Zsido
Dubia:
Praetermissa:
Notae:

PRAEFATIO:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Haec circaria, una ex maximis universi ordinis, per totum aevum medium mansit immutabilois, seperque sola et cuncta monasteria in se continens antiqui regni Hungariae, quod a millenio limites suos conservavit ad annum usque 1919, quo maior pars eius adnexa est regnis et rebus publicis vicinis: Rumenia, Jugoslavia, Cechoslowakia et Austria.

Primi Praemonstratenses venerunt in Hungariam ex Praemonstrato, quod inter annos 1162 et 72 primum gregem emiserate in Varadiense coenobium; et ex abbatia Riéval in Lotharingia, quae annis 1170-80 canonias Garab, Nagyolasz et Bozok genuit.   Kökényes, Lelesz et Janishida videntur etiam adhuc saeculo XII fuisse fundatae, tempore enim Belae regis tertii (+ 1196).  Ceterae canoniae ortae sunt inter initium saeculi XIII et annum 1264.  Maxima pars canoniarum certe semper fuit linguae hungaricae.  Aliquae quidem domus sitae sunt in regionibus ab aliis gentibus habitatis, sed historia earum potius est hungarica.  Ideo nomina earum uniformiter (praeter Ivanic, Hermannstadt et Kronstadt) in hac lingua inserenda esse duximus.

In nulla forte circaria viteg maior confusio et incertitudo de nomine et numero singularum domuum, et nullibi, si Frisiam et Hiberniam excipis, documenta et integra archiva tam funditus sunt deleta et annihilata quam in hungarica; ita ut de plerisque monasteriis ne nomen quidem correctum, nec situm, nec certitudinem absolutam, num umquam extiterint, habeamus notam.

Hucusque nec ullus catalogus vel documentum quicquam medii aevi in Hungaria ipsa repertum est, quod omnium tunc monasteriorum nomina, fundationem, filiationem fideliter memoriae traderet.  Propterea contenti esse debemus operibus exteris, quae res circariae nostrae tangunt quoque.  Sed hic ingentibus premimur difficultatibus propter magnam discrepantiam eorum.

Deficientibus aliis fontibus, hac in circaria antiquis catalogis, de quibus supra pag. 15-18 et 351 (nota) fusius tractavimus, maximum momentum est attribuendum. [HUN-01]  Scatent quidem mendis.  Apud nullam circariam enim nomina in catalogis adeo sunt corrupta ac apud nostram.  Ante oculos debemus ponere, qualem commutationem attulerit descriptio litterarum et sonuum hungaricorum:  cs, cz, gy, ly, ö, ü, ty etc. -- quae tantum gnari recte possunt proferre -- in lingua latina iam in Hungaria ipsa, eo magis in circariis exteris, apud auctores linguae hungaricae ignaros, qui, si difficultas aliqua in lectione exoreretur, nullum remedium inveniebant et sic secundum indolem proprii idiomatis procedebant.  Ita fecerunt Scheftlarienses Germani ex Zsambék: Stainboch, ex Szalankemen: Slanchenmund, ex Darno: Dornau.   Galli vero Thours vel Thury ex Turosz, Rokeniti ex kökčnyes, Cothevan vel Goteshay ex Hatvan, Zutbeleniz ex Zenthbenedek (= Kaposfö).  Sic multiplicabatur saltem nomine numerus monoasteriorum, etiamsi annalistae ex uno eodemque fonte, nempe ex catalogis hauserant, quia saepe ne suspicabantur quidem, sub nominibus diversis unum idemque monasterium latere.

Usquedum duo tantum catalogi erant noti, L et P, qui sunt radix omnia confusionis.  Maiorem certitudinem tantum ex coniecturis, comparatione omnium octo indicum interea exaratorum obtinere possumus.  Propterea in hac circaria, praeter consuetudinem, in capite omnis canoniae exacte indicamus, quid praebeant de ea singuli catalogi.

Ninivensis primus, omnium antiquissimus, unam tantum canoniam huncaricam habet, nempe Sttum. Stephanum Varadiensem, et quidem certe tamquam partem pro toto, quia tempore eius redactionis complures domus in Hungaria iam extiterunt.  Ninivensis secundus habet 22 monasteria.  Tamquam primus et unicus loquitur de Zich, Meszes, Kronstadt et Herrmannstadt, quae monasteria, paulo post redactionem illius anno 1241 a Tataris eversa, usquedum nobis fuerunt parum nota vel ignota.  Omittit tamen iste index nonnulla monasteria certe ante annum 1235 fundata.  Pretiosae sunt nobis eius notae circa filiationem et reformationem circariae [HUN-02].  Catalogi synoptici antiquiores, id est L, V et S (inter annos 1270 et 90 orti) indicant plura, L enim 45, V et S unusquisque 43 monasteria.  V et S de filiatione tacent; quod hac in re habet L, plane est arbitrarium et nullius valoris.  Indicationes eorum circa dioeceses valde discrepant ab illo, quod tradunt catalogi posteriores.  Praeter unum alterumve casum, quo dioecesis revera fuit mutata, indices LSV quoad hoc cautissime sunt degendi.   Inveniuntur tamen in illis complura coenobia (Drozo, Zopriza, Zemlen, Magedlin), quae secus nullibi sunt obvia.  Nequaquam assentimus tamen Antonio Horvath, illa tamquam meras fictiones rejicienti [HUN-03].

Catalogi synoptici recentiores (P: 39, W: 32, H, T: 34 monasteria huncarica) indicant primo loco novam "filiationem bohemicam" totius circaria a Capitulo Generali anno 1294 decretam, praeter P, qui hoc omittit, sed aliquas canonias, quas in antiquioribus elenchis detexerat, adiungit.  W, H, et T adducunt, praemissa proclamatione decreti supradicti, post singulas abbatias bohemo-moravicas, hungaricas praeposituras unicuique vigore illius subditas.  Audiamus, quid habeat Windbergensis: "Anno Domini M CC nonag, quarto in capitulo generali assignata fuit paternitas ecclesiarum circarie Hungarie quinque abbatibus inferius annotatis.  Hoc diffinitum fuit et ordinatum a domino premonstratensi et a diffinitoribus capituli generalis propter defectum patrum abbatum, qui eas minime visitabant".  Reliqua citamus ex H et T, mutatis vero nominibus in formam modernam: "Assignata est abbati Montis Syon paternitas de Sag, Hatvan, Bény, Kökényes; item abbati Lytomislensi: Majk, Moriczhida, Lelesz, Rátót, Kaposfö, Ócsa, et Jánoshida; item abbati Gradicensi: Bózók, Garáb, Türje, Zsidó, Sadium, Rajk, Szalankemen; Item abbati Lucensi: Jászó, Darnó, Zsambék, Pályi, Abrany, Adony; postremo Zabrdovicensi: Turócz, Csorna, Pók, Váradhegyfok, Insula Leporum, Insula Lazari, Csút, Cheim, Almás, Gedir."  (W habet idem, sed Rajk et insulam Leporum omittit).  Hugo dicit in praefatione suorum Annalium (Vol. I), hoc decretum a Capitulo Generali anno demum 1516 fuisse revocatum.

Historicis hungaris haecc res maximum est in scandalum, et propterea putaverunt illam esse meram inventionem saeculi XVII [HUN-04].  Sed facta negari nequeunt, loquentibus manuscriptis huic decreto contemporaneis.  Apparet vero abunde ex omnibus documentis indigneis, hoc decretum fatale, praepositis circariae nostrae absque dubio odiosissimum, numquam in praxim fuisse deductum [HUN-05].  Constat a saeculo XIV (immo iam an. 1295) usque ad interitum circariae saeculo XVI patres abbates hungaricos consueto modo semper et ubique proprio marte, Praemonstrato soli submissos, munere suo esse functos.  Nullum apparet vestigium in fontibus indegenia, ac si abbates circariae Bohemiae umquam exercuissent jus paternitatis in monasteria hungarica.   Immo reges Hungariae, "juris patronatus supremi" sibimetipsis vindicati avidissimi, numquam dedissent possibilitatem huiusmodi ingerentiae.

Praepositi monasteriorum minutorum, de quibus mox loquemur, plerumque de rogatu patronorum a patre abbate sunt de suo gremio nominati "Veritas paternitatum et filiationum", ut supra legimus, anno 1235 fuerat ordinata, quod iterum factum est anno 1270.  Anno 1382, durante schismate, a Praemonstrato se ad tempus separavit et potestatem quasi generalitiam sibi vindicavit.  Praepositi huius circariae, qui iam brevi infula sunt ornati, ab annua visitatione Capituli Generalis erant exempti propter distantiam, sed convenerunt cum prioribus suis in capitulis provincialibus, saepius Budae celebratis.  Anno 1510 decretum est, ut omni sexennio unus praepositus circariae debeat adire Praemonstratum.

Etiam in his recentioribus catalogis supra allatis, invenimus aliquas canonias, quarum existentia a nullo quidem diplomate secus confirmata (Cheim, Insula Lazari, Sadium, Szalankemen), nihilominus videtur esse certa.

Catalogus L tamquam primus publicatus est anno 1603 [HUN-06].   In Hungaria ipsa notio nostrae circariae tunc temporis iam adeo disparuerat, ut Petrus Pazmany ille anno 1629 catalogum Lairuelii, quinque novis monasteriis auctum, sed nullo errore correcto, iterum ediderit [HUN-07].  Quem catalogum Pazmanii propter maximam illius auctoritatem posterius fere omnes, immo Hungari ipsi, sine censura comprobabant.  Anno 1633 Lepaige typis exscribendum curat suum catalogum, 39 monasteria continentem, qui iterum apud Hungaros ab initio magno fuit in honore.   Centum annis post Hugo noster i n suis annalibus topographiam a Lairuelz et a Pazmany satis confusam, porro dioeceses et comitatus, filiationemque adhug magis confudit, quia non amotis mendis prioribus, nova addidit; et alienas, medio aevo non ad ordinem nostrum spectantes canonias in seriem suam recepit, immo nonnulla nomina, cum parva mutatione litterarum bis terve protulit, quasi essent diversa monasteria (Türe-Türje, Ocsa-Ocra).  Sic potuit producere 65 canonias.  Sed si in praefatione operis sui legimus illas preces, illa verba supplicia, quibus petebat a Societate Jesu in manibus eorum habita et monasteria et huius circariae tangentia documenta et nihilo tam graves.   Ipse voluit documenta accurata proponere, sed quia circaria absque veris conventibus, illos adiit.  Qui vero pauca tantum et saepius erronea praebere potuerunt, et sic numerus mendarum in dies crevit.  Sed cariae nisi auctores supradictos, errores illorum communiter apud eos sunt accepti.

Vestigiis his ingrediens numerum monasteriorum peraugebant Joseph Mallyo [HUN-08], Fuxhoffer 42, Schematismus Jaszoviensis et Csornensis anni 1891 65, recenter Zak [HUN-09] et Waefelghem 72 monasteria enumerantes.  E contrario nimis restringung Bekefi et Lukcsics [HUN-10] 31, Horvath 34, quia fontibus tantum indigenis nituntur.  Oszvald in articulo suo citato 38 indicat.  Nos autem habemus 41 monasteria ut certa, 3 ut probabilia, 8 ut dubia.

Si historiam huius circariae diligentius perspicimus, causas huius interitus omnium fere archivorum melius intelligimus.  Initio quidem, saeculo XII et hinc inde etiam postea, canoniae illius erant abbatiae, sed in posterum integra circaria titulum abbatialem recusavit et praeposituralem quasi tamquam proprium quid nationale anxie retinuit.  Ultimis saltem saeculis, pauca relative monasteria videntur fuisse, ut alibi, verae domus formatae, propriis communitatibus professisque provisae.  Maior pars eorum consistebat ex "monasteriis generationum" seu "monasteriis minutis".  Familiae enim nobilium in hoc regno fundaverunt sibi parva monasteria in usum proprium, in sepulturam membrorum earum et ad curam animarum in earum dominio exercendam.  Disponebant de illis, quasi essent sua proprietas, et plus semel canonias "suas" anguistiaverunt spoliaveruntque, arbitrarie bona ab atavcis donata iterum avellentes.  Distinguebantur "monasteria generationis proprie dicta", id est familiae ipsius fundatoris reservata, et "monasteria communia in generatione", quae serviebant generationi illi in lato sensu, ergo omnibus propinquis eiusdem stirpis et nominis.  Ut scimus ex exemplo praepositurarum Adony et Darnó, quarum historia ex amplo archivo Leleszensi melius est elucidata, haec monasteria pluries carebant proprio conventu, et praepositi eorum, tamquam parochi nati cum uno alterove confratre parochiam loci administrantes, e gremio alicuius maioris communitatis erant desumpti.  Habemus probabiliter apud maiorem partem harum canoniarum de facto parochias a religiosis administratas (quae ceteroquin fuerunt rarae hac in circaria) sub forma et monime "monasterii minuti" [HUN-11 {10*}].  Praecipue tamen maiores canoniae, florentes et conspicuae, fuerunt Ság, Turocz, Bózók, Csorna, Jászó, Csút, Zsámbék, Lelesz et Stus. Stephanus Varadiensis.

Aliquid omnino speciale in Hungaria erant sic dicta "loca credibilia".  Reges eius enim ius authentice sigilandi documenta quaecumque sibimetipsis primitus reservatum, postmodum pro instrumentis maioris momenti episcopis, pro illis minoris momenti monasteriis commiserunt.  Talis locus vocabatur "credibilis", coram illo facti sunt exinde omnes actus juridici totius regioni illi commissae, moderni notariatus instar.  Monasteria, in quibus institutae sunt ad hoc canellariae cum notariis, subnotariis et scribis e gremio desumptis, ad tempus fere omnes videntur esse gavisa hoc privilegio, sed Ludovicus rex anno 1351 monasteriis minutis illud ademit.  Archiva illa publica, quae ingenter concreverunt, vocabantur "regnicolaria", et in aliquibus locis adhuc subsistunt (HUN-12 {11*}].  Non obstantae hac occupatione mere civili, vitae conventuali tam perniciosa et a regibus initio imposita, multa extant vestigia e medio aevo abunde probantia, vitam regularem, spiritum pietatis pariter ac studiorum optime in hac circaria floruisse.

Problema nullo modo iam elucidatum est origo monialium in hac circaria.   Quae cum esset orta versus finem saeculi XII, tempore enim, quo monasteria non amplius fundabantur ut duplicia, probabiliter non ex se genuit parthenones, sed moniales, quas saeculo sequenti in Hungaria invenimus, certe venerunt ab exteris.  Vix venerunt e Gallia, cum primis Praemonstratensibus, quia gallicae abbatiae post annum 1137 fundationibus suis ad exteras sorores nnon iam adjungere solebant.

Documenta hungarica memorant tantum Ivanic ab anno 1246, sed non distincte indicant eius ordinem, pariterque Szalankemen ut monasterium ignoti ordinis, postremo ab anno 1511 sorores in Szeged, Somlyovásárhely et Moriczhida.  Unde vernerint, quomodo inter se cohaereant, et a quibus nam canoniis dependerint, authentice erui nequit.

Ergo refugiamus ad catalogos nostros, et revera possumus ex illlis coniecturam instituere, quae videtur esse satis fundata.  Prima mentio parthenorum fit in N secundo: Hermannstadt et Kronstadt.  In catalogis SVL non iam invenimus haec asceteria, eorum loco autem tria alia: Ivanic, Drozo et Zopriza.  Catalogis H, W, T insertum est unum tantum: Szalankemen [HUN-13].  Putamus ergo rem sic se habuisse.

Moniales e Saxonia, ut videtur, emigratae, inter annos 1211 et 35 duo asceteria fundaverunt in Transylvania: Hermannstadt et Kronstadt, quae "assignata sunt paternitati circariae Hungariae."  Quae cum anno 1241, quo praedabundae immanium Tatarorum copiae integram pervastarunt Hungariam sicuti omnia fere alia monasteria essent deleta, aliis in locis se stabilierunt.  Possumus supponere, conventus ex dissentione se divisse in nationes: Hungaricae sorores se fixerunt in Drozo, vel Zopriza, vel in ambabus, Saxones autem tenderunt in Ivanic, ubi de rogatu regis Belae, quem suppliciter adierant novum monasterium illis est commissum.  Quia numerus earum forte nimis erat comminutus, et ut ex florente parthenone patrio novum vigorem assumerent, gregem sororum sibi expetierunt ex Marienbusch in Pomerania, sub cuius tutela se posuerunt.  Non in vanum enim praeter morem in catalogo designatur Ivanic tamquam "filiam Rubi".  Forte moniales hoc modo demonstraverunt contra decretum Capituli Generalis, eas assignans Circariae Hungariae, a qua in posterum de facto se alienaverunt.  Drozo et Zopriza anno 1290 iam fuerunt derelictae, et moniales, in unicam communitatem forte redactae, abhinc habitaverunt coenobium Szalankemen, quod antea iam videtur extitisse tamquam canonia virorum.  Quando desierit, nexcimus.   Circa annum 1500 autem moniales quaedam, aut Ivanicenses, aut (si adhuc extiterit conventus) illae de Szalankemen, aut ambae communitates una, a Turcis profugae secesserunt in castrum Szeged, Szalankemensi asceterio ceteroquin vicinum.  Unde vero, cum refugium provisorium illis ibi traditum totam turbam virginum capere non posset, partim evolaverunt in pristinam abbatiam monialium OSB in Somlyovásárhely, anno 1511 illis relictam.  Circa annum 1526 alia turba monilaium (Szegedenses aut Ivanicenses?) secessit in Moriczhidam.  Postremo circa annum 1560 reliquae moniales hungaricae ordinis nostri fugerunt in Austriam, ubi versus annum 1580 sunt exstinctae.

Saeculo XV infaustum systema commendarum, a dynastia Anjou in hoc regno iam saeculo elapso introductum, tantopere invaluit in hac circaria, ut plura monasteria, olim florentissima aut penitus delerentur, aut in manus caderent aliorum ordinum, praesertim Paulinorum, a rege Mathia adeo dilectorum.

Cum res ordinis in toto regno coeperint graviter dilabi, initio saec. XVI exsurrexit vir quidam rarae fortitudinis, profundaeque simul pietatis Franciscus Fegyverneky (1506-1535), praepositus de Sag, visitator totius circariae, qui cooperantibus assessoribus suis praepositis de Turocz, Bozok, Lelesz et Csorna, in spiritu strenuae reformationis, a capitulis generalibus tunc initiatae, indefesso, fere per tria decennia protracto labore faciem totius circariae penitus renovavit.  Monialibus a rabie Turcarum, ut videtur, expulsis, nova monasteria procuravit (Szeged, Somlyovasarhely), depopulata iterum integravit (Moriczhida), canonias ab aliis usurpatas valorose reclamavit (Csut, Zsambek), et ante omnia pro libera electione praepositorum violentiae patronorum se opponendo, et approbationem regiam quamquam instabilem sibi procurando, cum successu indefesse ac strenue concertabat, dum abbatiae aliorum ordinum, eodem tempore, sub jugo commendatorum gementes, se liberare non potuerint. [HUN-14]  Numquam fuit spiritus regularis in tanta harmonia cum activitate loci credibilis quam hac in periodo.   In pluribus canoniis, ut in Lelesz vigorose reflorescenti, numerus religiosorum accrevit, et iam spes novi veris coepit lucescere, cum Turcarum irruentium rabies post cladem Mohacsensem anno 1526 omnia fecit ad irritum.  Dimidium regnum dein ab illis expugnatum est, et omnia monasteria in ditione  eorum sita subversa et simul cum archivis deleta sunt.  In septentrionali parte regni autem ordo hoc saeculo aliis ex causis pessumivit et exstinctus est. 

Monasteria ibi sita, incursionibus Turcarum, quibus continue fuerunt exposita, paulatim depopulata et ruinata, inciderunt in manus patronorum nobilium, aperte vel clam haeresi faventium, vel data sunt ut commendae pralatis profugis "ex partibus infidelium".  Ita versus annum 1600 circaria haec olim tam florens propter adversa bellica huius expositi inter orientem et occidentem territorii plane extincta est.   Archiepiscopus Colocensis, A. Draskovics, iam anno 1583 adiit abbatem Teplensem, ut ordinem in Hungaria agonizantem restitueret.  Qui statim initiavit restaurationem canoniae Jaszoviensis, cui Joannem Lohelium destinaverat in praepositum, cum per mortem abbatis simul et archiepiscopi biennio post omnia essent infracta.  centum annis post, Turcis expulsis ordineque ubique vigorose renovato, Franciscus de Schöllingen, abbas Pernecensis, acquisivit quasdam pristinas praeposituras hungaricas.  Longum est, minutim vicissitudines huius res exponere, cui patres circariae Bohemiae initio nequaquam faverunt. [HUN-15]  Anno 1692 Capitulum Generale decrevit, ut canoniae hungaricae recuperandae manerent penes circariam Bohemiae.  Cum restauratio complurium monasteriorum per tantum tempus desolatorum vel penitus destructorum vires exiguae abbatiae Pernecensis longe excederet, illa vendidit ea aliis abbatiis.  Anno 1710 Luca possedit praeposituras Varadiensem, Leleszensem, et Jaszoviensem, Zabrdovice Janoshidam, Gradicium autem Csornam.  Pernegg adhuc tenuit Türje, quod vero anno 1738 pariter vendidit Gradicio.

Dignum et justum fuisset tunc, ut opulentae abbatiae circariae Bohemiae paulatim canoniis hungaricis, feliciter recuperata, libertatem redderent et circariam Hungariae in statum pristinum redintegrarent, ut Leopoldus rex sicut et abbas Schöllingen semper desideraverant.  Quam vero spem Hungarorum fefellerunt abbates Bohemi, qui habuerunt praeposituras hungaricas pro meis curiis, et beneficiis lucrativis.   Exstruxerunt quidem ibi partim novas aedes [HUN-16], institueruntque in decursu saeculi XVIII in illis praepositos infulatos de proprio gremio, et parvas communjitates, quibus paulatim et pauci Hungari se admiscuerunt, sed ne cogitaverunt quidem illis reddere libertatem debitam.  Andreas Sauberer, professus Lucensis annis autem 1745-1770 paepositurae suae Jaszoviensi, ingentibus obstaculis superatis, independentiam plenam obtinuit.  Ordo ceteroquin anno 1760 circariam Hungariae consderavit ut restauratam.  Anno 1767 etiam Türje iterum facta est sui juris, et Csorna sicut et Lelesz in eo erant, ut exemplum illius sequerentur, cum omnes canoniae annis 1785-1787 a Josepho II rege suppressae sunt.  Ita ordo in Hungaria altera vice extinctus est.

Hungaricus populus, hoc aegre ferens, et gymnasiorum directionem religiosis committi anhelans, restaurationem complurium ordinum in hunc finem a Francisco II rege impetravit anno 1802.  Rstaurati sunt ergo et Praemonstratenses, et quidem canoniae Jaszo et Csorna.  Adnexae sunt canoniae Jaszo praepositurae Lelesz et Varadhegyfok, ut et harum beneficiis sat amplis adaucta, par fiat adimplendi onera trium gymnasiorum sustentandi.  Csornae autem adiunctae sunt praepositurae de Türje et de Janoshida, cum onere sustentandi duo gymnasia et administradi duas parochias.   Gymnasia a canonicis directa optimam semper habuerunt reputationem, maximoque fuere in honore scientiae et studia.  Educati sunt in collegiis illis viri praeclari in Hungaria: Fejér György historiographys, Széll Kalman cancellarius status, necnon inter ecclesiasticos Cardinales Primates Vaszary et Mindszenty.

Anno 1919 simul cum patria et circaria discerpta est.  Jaszo et Lelesz addictae sunt Cechoslowakiae, Varadium autem Rumeniae.  Jaszo, quae coacte adiuncta est circariae Cechoslowaccae, per decreta gubernalia omnia sua gymnasia amisit.   Canonici eius stirpis Hungarici vero anno 1924 novum fundarunt collegium in Gödöllö prope Budapest.  Csorna sola remansit hungarica cum collegiis suis.   Anno 1294, de facto vero 1946 canonia Sti. Stephani Varadiensis iterum facta est sui juris et Abbati Generali immediate subdita.  Recenter titulus abbatialis introductus est in circaria.

Spiritus restaurationis catholicae post bellum primum mundiale in Hungaria invalescens, etiam in hac nostra circaria zelum reformationis internae excitavit.   Anno 1945 canoniae in Hungaria sitae, pariter ac illac, quae post brevem restitutionem ad pristinam partriam iterum Rumeniae et Cecholsowakiae sunt adnexae, omnibus fere suis bonis sunt destitutae et scholae collegiaque ab illis administrata, paulo post sunt saecularizata.  Canonici deinde pauperes, in activitate sua ad claustra et ad aliquas parochias de novo susceptas restricti, vitam regularem tamen intrepide continuerunt, usquedum anno 1950 omnes canoniae suppressae, et religiosi praeter illos qui potuerant effugere ad exteras, incarcerati sunt.  Ita Circaria Hungarica nostris diebus tertia vice extincta est.  Sed iam bis surrexit, et etiam hac vice Deo adiuvante resurget.  [Editores: Deo Gratias!  Resurgens Circaria Hungarica post devastationem regni communisti!] 

<<ELENCHUS MATERIAE>>


DIOECESIS IN HUNGARIA:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Cum dioeceses huius regni variis sub nominibus -- tum latine, tum hungarice, tum germanice -- generatim in literatura occurrunt, apud exteros saepius magna viget confusio.  Ideo adducimus parvum elenchum earum dioecesium, quae ad nos attinent.

  <<ELENCHUS MATERIAE>>


ABBREVIATIONES ARCHIVORUM:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Cs. O. L.

Csornai Országos Levéltár (Arch. Loc. cred. Csornensis)

J.O.L.

item Jaszoviensis

L.O.L.

Item Lelesziensis

M.N.M.t.a.

Magyar Nemzeti Muzeum Törzsanyag (Museum Nationale Hungariae, depart. principale) Budapest

M.N.M.cs.

Magyar Nemzeti Museum . . . család (Museum Nat. Hung. familia...(Budapest)

Orsz. lvt. Dl.

Magyar Országos Levéltár Diplomatikai Osztály (Archivum Regnicolare Hung., Departim, Diplomat) Budapest

Orsz. lvt. Helytt.

Magyar Országos Levéltár Helytartótánasci Osztály (Archivum Regnicolare Hung. Depart. Consilii Locumtenentialis) Budapest

<<ELENCHUS MATERIAE>>


FONTES:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Anjou

Anjou-kori okmánytár I-VI ed. NAGY Imre, Budapest 1878-1891, VII ed. TASNÁDI NAGY Gyula, Budap. 1900

AUO

Árpádkori új okmánytár, 12 voll., ed. WENCZEL G. Pest 1860-1874

Bánffy

Oklevéltar a Tomaj-nemzetségbeli losonczi Bánffy-család történetéhez. Tom. I ed. VARJU E., Budapest 1908, Tom. II ed. IVÁNY B. ibidem 1928

BOSSÁNYI, Regesta supplicationum. A pápai kérvénykönyvnek magyar vonatkazázu okmanyai, T. I (1342-1352); T. II (1352-1394) Bp. 1916-1918.

C.D.

Codex Diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis (--1440), 11 partes in 40 voll., 3 voll. indices, auctore FEJÉR G., Budae 1829-1844.

Csáky

Csáky Oklevéltar, 2 tomi.

Egyhást.E.

Egyást Emlékek a Magyarországi hitújitás korából (Mon. Ecclesiae tempore reformationis) edd. BUNYITAY, RAPAICS et KARÁCSONYI, 6 voll. Budap. 1902

FRAKNÓI

Oklevéltár a magyar kir. kegyúri jog tórténetéhez (Archivalia pro hist. juris patronatus regis Hung.) ed. FRANKNÓI W., Budapest 1899.  

Hazai Oklt.

Hazai Oklevéltár. edd.: NAGY I., DEÁK F., et NAGY G., Budapest 1879

Hazai Okm.

Hazai Okmánytar. Edd. NAGY I, PAUR I., RÁTH K. et VÉGHELY D. 8 tomi, Györ 1865-1873 et Budapest 1876-1891.

Héderváry

A Héderváry család oklevéltára, edd. RADVÁNSZKY et LEVENTE

Hevenessi

Collectio Hevenessiana (MS in Bibl. Univers. Budapest).

Kaprinai

KAPRINAI St. Collectio Kaprinaiana Hungarica Diplomata tempore Mathiae de Hunyad. 2 voll.  Viennae 1767.

Károlyi

A nagyk. gróf Károlyi-család oklevéltára ed. GERESI K., Budapest 1882.

LUKCSICS

XV. Századi pápai oklevelek (Documenta pontificia saeculi XV) Tom. I Budae 1931. II ibid. 1938.

Máramarosi

Máramarosi Diplomák a XIV és XV századból. Egybegyüjté és jegyz. ellátta: Apsia MIHÁLYI János, Mármarossziget 1900. 

MHHS

Monumenta Historica Hungariam Sacram illustrantia, ed. THEINER, Romae 1859-1860

MHH

Monumenta Hungariae Historica, Diplomataria 37 tomi, Scriptores 38.   Pest 1857.

Mon.Slav.

Monumenta spectantia historiam Slavorum meridionalium, 42 voll. Agram 1868 sq.

Mon. Strig.

Monumenta Ecclesiae Strigoniensis, 3 voll. edd. F. KRANCZ et DEDEK, Esztergom 1874-1924.

Mon.Vat.

Monumenta Vaticana historiam regni Hungarici illustrantia, Ser. 1: tom 1-6; Ser. 2: tom 1-2.  Budapest 1884-1891.

Mon.Vespr.

Monumenta Romana Episcopatus Vesprimiensis, 4 voll. edd. FRAKNÓI et LUKCSICS, Budapest 1896-1897.

Sopr.Oklt.

Soproni oklevéltar.  Sopronvármegye története, 2 tomi, ed. NAGY I., (Sopron 1889).  Név- és tárgymutató a soproni oklvt. I-II kötetéhez, ed. HAZI J. (Sopron 1922)

S.V.Lt.

Sopronvámegye Levéltárának oklevélgyüjteménye (1236-1526) ed. SÜMEGHY D. (Sopron 1928)

SZTÁRAY

A nagymihályi és sztárai gróf Sztáray-család oklevéltára.   2 voll., ed NAGY G. Budapest 1887.

Zalai Oklt.

Zalavarmegyo Története.  Okleveltar, I-II szerk. NAGY I., VEGHELY D. és NAGY Gy.  Budapest 1886-1890.

Zichy

A zichi és vasonkeöli Zichy-család idösb ágának okmánytára.   Közli a Magy. Tört. Társulat, 9 voll. Pest 1871/1915.

Acta Histor

<<ELENCHUS MATERIAE>>


LITTERATURA:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

BALICS L., A római kath. egyház története Magyarországban (Hist. eccl. cath. in Hungaria) 3 voll., Budapest 1885-1890

BUNYITAY V., A váradi püspökség története (Hist. Episc. Varadiensis) 3 voll., Nagyvárad 1883-1884

CHOBOT F., A vácszi egyházmegye történeti névtara 2 voll. (Schematismus Historicus episcop. Vaciensis) Vac 1915.

CSÁNKI D., Magyarország történeti fölrajza (Geographia historica Hungaricae) 2 voll. Budapest 1894

DÁNIELIK A., A premontreiek (Eger 1866)

DIVALD K., Magyarország müvészeti emlékei (Monumenta Architect. Hungariae) Budapest 1927

F. ECKHART, Die glaubwürdigen Orte Ungarns im Mittelalter, in MIÖG, IX, Ergb. 2. Heft, Innsbruck 1914.

A. ERENS, Supplicatio pro subsidio ad recuperanda monasteria hungarica, in Anal. Praem VIII (1932) 71-73.

FUXHOFFER D., Monasteriologia Hungariae, 1 vol. in folio, Vesprimii 1803 - 2a ed., procurata a CZINÁR, 2 voll., Pest-Vindobinae 1858-1859. 

GÁBRIEL A., Breviaraium-típusú kódexek (Codices in formatu Breviarii) in Emlékkönyv (v. supra) pp. 109-117. 

GEREVICH T., Magyarország müvészeti emlékei. Románkori emlékek (Monumenta Architect. Hungarica Styli romani) Budapest 1938. 

HÓMAN B., SZEKFÜ Gy., Magyar Történet, 5 voll. Budapest 1928-1937.

HORVÁTH A., De primordiis Circariae Hungariae, Anal. Praem. XIII (1937) 54-62.

IDEM Praemonstratensia Hungarica, ibidem VIII (1932) 253-56.

IDEM, Ad bibliographiam monasteriorum ex Hungaria, ibidem VII 1931 (183-201)

IDEM, Lex contra statutum.  Adalék a premontrei rend történetéhez Magyarországon (Relatio inter vitam conventualem et activitatem loci authentici in medio aevo) in: Szombathelyi Értesítö 1933-34, pp. 16-27. 

KARÁCSONYI J. Ki épitette az elsö premontrei monostort Magyarországon? (De fundatore primi monasterii O. Praem. in Hungaria) in: Turul 1927 1-3.

IDEM, A magyar nemzetségek a XV. sz. közepéíg, (Genealogia nobilium Hung. usque ad saec. XV) 2 voll. Budapest 1901

IDEM, Magyarország története föbb vonásaiban (Hist. Hungariae in principalibus delineamentis) Nagyvárad 1915

Idem, Hamis, hibáskeletü és keltezetlen oklevelek jegyzeke 1400-ig (Catal. diplomatum falsorum, datationis minus rectae, vel sine datatione usque ad an. 1400) Budapest 1902

KÁROLYI J., Fejérvármegye története (Historia comitatus Féjer 2 voll., Székesfehérvár 1869-1904. 

KUMOROVITZ, B., A leleszi konvent hiteleshelyi müködése 1569-ig (De activitate authentica conv. Lelesz) in Turul 1928, Vide infra apud Lelesz.

MESZLÉNYI A., A tanitó szerzetesrendek visszaállitása (Restitutio ordinum docentium anno 1802) in: Magyar Történetkutató Intézet Évkönyve 1933.

ORTVAY T., Magyarország egyházi földleirása a XIV. század elején (Descriptio geographica eccl. Hung. initio saec. XIV) 3 tomi, Budapest 1891-1892

OSZVALD A., Fegyverneky Ferenc, sági prépost, rendi vizitátor 1506-1535-ig; in: Emlékkönyv pp. 51-109 (De reformatione circariae, initio saec. XVI peracta)

IDEM, A magyarországi középkori premontrei prépostságok (Praepositurae Praem. Hung. in medio aevo) in: Gödöllöi Ertesitö 1938-1939 pp. 3-38.  

IDEM, Premontre urbáriumoka középkorban (Praescriptiones oeconomicae pro jobbagionibus in proprietatibus ordinis in medio aevo) in: Gödöllöi Ertesitö 1939-1940 pp. 151-167.

IDEM A préposti szek betöltelse a XVI. Sz. elsö negydében (Installatio praepositorum saec. XVI.) in: Gödöllöi Ertesitö 1941-1942 pp. 276-283.  

PAULER J., A magyar nemzet története az árpádházi királyok alatt (Historia nationis hungar. sub regibus domus Arpadienae) 2 voll. Budapest 1899.

PÁZMÁNY P., Acta et decreta Synodi dioecesanae Strigoniensis an. 1629 (Appendices I et III: "de religiosis ordinibus qui olim in Hungaria floruere") Tyrnaviae 1657

C PÉTERFFY, Sacra concilia ecclesiae romano-catholicae in regno Hungariae celebrata ab an. 1016 usque ad an. 1715; 2 voll., Posonii 1741-1742. 

RUPP J., Magyarország helyrajzi története (Historia topographica Hungariae) 3 voll. Pest 1870

Schemat Jász.

Schematismus canonicorum Reg. Sacri, candidi ac exempti Ord. Praem. Regiae Praepositurae St. Joh. Bapt de Castro Jászó, Cassoviae 1891 et 1902

Névtárak (Csornai) 1843, 1850

SCHWARZ E., A templomi védöszentek és helységnevek (patroni ecclesiarum et denominationes locorum) in: Egyet, Philologiai Közlöny 1924

SÖRÖS, P., Az elenyészett bencés apátságok (abbatiae ord. Sti. Benedicti devastatae) Budapest 1912

TÍMÁR, K., Premontrei kódexek, in "Pannonia" tom. I, Kalocsa 1924

TÓTH, SZABÓ P., Magyarország a XV század végén a pápai supplicatiok világánál (Hungaria versus finem saeculi XV sub luce supplicationum papalium) in: Századok 1903.

IDEM, Oklevelek a kegyúri jog történetéhez (Diplomata in historia juris patronatus) in: Tört. Tár 1903.

ZAK A., L'ordre de Prémontré en Hongrie, in ROPM XIII (1911)

IDEM, Das Chorherrnstift Pernegg, Wien 1900

Göd. Ért.

A jászóvári premontre kanonokrend gödöllöi gimnáziumának évkönyve (Liber annualis gymnasii de Gödöllö)

Khelyi Ért.

A csornai premontrei kanonokrend keszthelyi gimnáziumának értesitöje (Liber annualis gymnasii de Keszthely)

Szhelyi Ért

Item gymnasii de Szombathelyi.

SZÁZADOK, A Magyar Történelmi Társulat Közlönye (periodicum Associat. Hist. Hung.) Budapest 1867-1941. 

Tört. Tár

Történelmi Tár. Kiadja a Magyar Történelmi Társulat közvetitése mellett a M. Tud. Akadémia Történelmi Bizottsága.  (Publicationes Histor. Edit. ab Assoc. Hist. Acad. Hung) Budapest 1878-1899, és új folyam 1900-1911.

TURUL, A Herald. és Geneal. Társaság folyóirata (Periodicum societatis herald. et genealog.) Budapest 1813-1914, 1920-1945.

Catal. Ep.

BÉKEFI-KOLLŔNYI-LUKCSICS, A magyarország apáti és préposti cimeknek oklevelek alapjan kijavitott jegyzéke (Catalogus titulorum abbatum et praepositorum Hungariae ope documentorum emendatus) 1922.  MS in Curia primatiali in Esztergom.

Vide apud alias circarias: BRUNNER (ap. Germaniam)

<<ELENCHUS MATERIAE>>


VISITATORES ET VICARII GENERALES CIRCARIAE: 

<<ELENCHUS MATERIAE>>

Secundum Oszvald, ex. Arch. Regnic. Lelesziensi erutum.  Visitatores primitus de jure ad annum, sed mox de factor ad plures annos sunt nominati, a fine saeculi XIV (1382) vero ad vitam.

<<ELENCHUS MATERIAE>>


DOMI:

NOMEN:

ABRANY  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Patriarchus Abraham

ANTIQUITUS:

Pronuntia Abragne. 

In documentis: Abraham (non vero Sanctus Abraham), Abraam, Monostorosábraham, Molnosabran.  Hodie dicitur hungarice Erabrany vel Felsöabrany.  Vitetur confusio cum abbatia O. Cist. Abraham in dioec. Colocensi, comit. Bodrog.  In catalogis omnibus occurrit.  Abraham: N, S, V, L, H.  Habram: P, T.   Habraham: W.  Fili Sti. Pauli: N, L. P, W, T.  Sti. Stephani: H.  In dioec. Waradiensi: L, P. W. H. T. Agriensi: V.

LOCUS:

Sita erat prope Margitta (Marghita) juxta flumen Berettyó, in septentrione comitatus Bihar, dioec. Varadiensis.  Hodie pertinet ad Rumeniam

FUNDATIO / HISTORIA:

Praepositura, fundata ante annum 1235.  Fuit semper sub patronatu generationis de Gut-Kelede, ergo supponere licet, illam etiam canoniam fundasse.   Filia de Pályi.  Documenta probant hanc canoniam exiguam floruisse saeculis XIII/XV, de historia eius pauca scimus, probabiliter saeculo XVI a Turcis est diruta.   Deinceps fuit praepositura titularis.  Hugo dicit ecclesiam, quae subsistit, fuisse traditam Calvinistis, quod vero est confusio cum alia ecclesia similis nominis.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

ADONY  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.M.V.

ANTIQUITUS:

Pronuntia: Odogne

In documentis Odun. Adon, Odonmonostura, Monostorosodon.  In catalogis: Odvan S, Odon L, P, W, H, T. 

LOCUS:

Omnes ponunt eam in dioecesim Varadiensem praeter S, qui, habet Agriensem, et omnes asserunt eam fuisse filiam Sti. Stephani N et V eam nesciunt.

Hodie vicus Nyiradony in comitatu Szabolcs, secus viam ferream inter Debrecen et Mate Szalka, dioec. Varadiensis, postea Agriensis, Hungaria.

FUNDATIO / HISTORIA:

Praepositura, fundata inter annos probabiliter 1245 et 60 a generatione de Gut-Keled, pro qua erat "commune", et quae etiam canoniam de Abrany fundasse videtur.  Postremo habuit patronatum familia Báthory.  Adony non fuit monasterium proprie dictum cum conventu et propriis professis.  Fuit quidem corpus juridicum quoad bona, sed practice mera parochia, primo canoniae Sti. Stephani Varadiensi, dein a medio saeculo XIV Lelesziensi commissa.  Parochum, qui erat "praepositus et pastor animarum", nominaverunt praelati supradictarum canoniarum de gremio suo.   Cum versus medium saeculum XVI mater Lelesziensis inciperet languescere, et ex defectu religiosorum praeposituram Adoniensem non ampliuis posset administrare (anno 1552 quidem praepositus Jaszoviensis adhuc a Capitulo Generali expresse nominatur pater abbas de Adony), illa venit in manus cleri saecularis, et facta est praepositura titularis usque ad nostra tempora.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

ALMAS  <<ELENCHUS MATERIAE>>

ANTIQUITUS:

Pronuntia: Almache

Almazu, Almásmonostor, hodie dicitur hungarice Nagyalmás.  Occurrit in omnibus catalogis.  Almas N, Almask P, H. T, Almath W.  S, V, L eam nesciunt sub hoc nomine.  Sed puto voces Aiska S, Alska V, et Aiscka L.  "Filiam Sti. Stephani L in dioecesi Varadiensi (S, V, L), insertae eodem loco quo in aliis invenitur Almás, probabiliter designare hanc nostram canoniam, non vero Ocsam, ut alii putant.   P, W, H, T, N habent: filia Sti. Stephani, dioec. Albensis

LOCUS:

Secus rivum eiusdem nominis, inter Cluj (Kolozsvár) et Oradea Mare (Nagyvárad), in comitatu quondam Kilozs, dioec. Varadiensis, deinde Albae Julae.  Hodie pertinet ad Rumeniam.

FUNDATIO / HISTORIA:

Monasterium primitus ordinis Sti. Benedicti.  Initio saeculo XIII patronus monasterii, comes Ladislaus de genere Kán,  Benedictinis Praemonstratenses ex Sto. Stephano Varadiensi substituit, ut loco illorum curam animarum ibi exercerent.   Probabiliter fuit ibi praepositus-parochus tantum, cum uno alterove confratre, ut apud praecedentem.  Secundum quosdam auctores Praemonstratenses iam anno 1238 in canoniam suam Varadiensem sunt reversi.  Quod vero vix credi potest, quia Almas omnibus catalogis ordinis, immo saeculo XIV redactis inserta est.  Quidquid sit, etsi fere nulla documenta de ea supersint, licet suspicari, eam tamquam praeposituram nostri ordinis iam diu ante invasionem Turcarum desiisse.  Hugo autumat eam fuisse destructam anno 1543.  Non est praepositura titularis.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

BENY  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.M.V.

ANTIQUITUS:

Pronuntia Bégn(e)

Ninivensis nescit.  Ceteris est insertum: Bin (P, W); Bin sive Bien (L); Bein Strigoniensi et filiam Sti. Stephani.  In documentis: Ben, Bin, Byn, Been.   Hodie dicitur hungarice Kisbény, slavice Ben.

LOCUS:

Non longe a Strigonio, versus aquilonem, in comitatu et diocesi eiusdem nominis (Esztergom).  In Cechoslovakia. 

FUNDATIO / HISTORIA:

Praepositura fundata ante annum 1217 ab Amadeo comite de Hont-Pázmány.   Filia Sti. Stephani Varadiensis.  Saeculo XVI paternitas fuit penes praepositos Sagenses.  Fuit "conventus minutus".  A Turcis est diruta anno 1543.  Triennio post ibidem "dominus praepositus loco plebani residebat."  Anno 1561 collegio S.J. Tyrnaviensi data est in dotationem, fuit adhuc extabant rudera monasterii, ecclesia pulcherrima biturris, styli romanica, mansit parochialis, sed in bello anno 1945 destructa est. 

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

PRAEPOSITI:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

BÓZÓK  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Stus. Stephanus Rex

ANTIQUITUS:

Pronuntia: Bozauque

In documentis: Bozoch, -souk, -souch.  In catalogis Bozoch (N); Bozob (S); Bozok (V); Bozok (L); Bosouch (P, W, T); Resporych (H). 

Filia de Hradisko (Gradis) secundum N, W. T; de "Grapha" (L).   Ceteri paternitatem tacent.  Omnes collocant eam in dioec. Strigoniensem.   Slavice dicitur Bzovik, ex quo fecerunt quidam veteres catalogi Posvik. 

LOCUS:

In comitatu quondam Hont, prope Karpona, in regione potius a Slovakis habitata.   Nunc pertinet ad Cechoslovakiam. 

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia initio, deinde praevalet titulus praeposituralis.  Fundata de Hont-Pázmány et uxore eius Sophia, quae fuit soror Sancti Ladislai regis Hungaricae.   Dotatio novi monasterii erat ditissima.  Inter annos 1171 et 80 loco monachorum eo venerunt Praemonstratenses ex abbatia Riéval in Lotharingia.   Paternitas videtur transisse saeculo XIII ad abbatiam Gradicensem in Moravia.   Reges Béla II et Béla IV confirmaverunt et ditaverunt canoniam, quae fuit constructa ad instar arcis et habuit etiam iurisdictionem civilem.  Conventus rarissime fit mentio in documentis, etsi inter praepositos inveniantur visitatores circariae.  Sigismundus Balassa, caput cuiusdam familiae nobilis vicinae, circa annum 1520 canoniam exspoliavit, religiosisque expulsis bona sibi arripuit, pro quo crimine immo confirmationem regiam obtinuit.  Synodus Bratislaviensis anno 1567 decrevit restaurationem canoniae tamquam commenda saecularium, quod vero non successit.   Postremo altera pars bonorum data est collegio S.J. in Tyrnava, altera mansit penes familiam Balassa.  Praepositus de Ság anno 1579 in vanum nomine ordinis protestatus est.  Post suppressionem societatis Jesu altera pars bonorum addicta est Universitati Budapestinae, altera vero Seminario Episcopali Strigoniensi.  Titulus praepositi non amploius est concessus.  Monasterii, quod transmutatum  est in fortificationem, pars adhuc subsistit.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

PRAEPOSITI (OSZVALD):

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

CHEIM  (KEME?)  <<ELENCHUS MATERIAE>>

ANTIQUITUS:

Cheim (N, P, W); Cheym (H); Themi (T). 

LOCUS:

Dioc. Agriensis, et filia Sti. Stephani secundum catalogos, ex quibus solis haec domus est nota. 

FUNDATIO / HISTORIA:

Documenta Hungarica omnino eam ignorant.  Horvath ex hoc plane negat hanc praeposituram umquam extitisse.  Cum vero catalogi diversi originis saeculorum XIII et XIV eam adducant, de existentia eius non licet dubitare.  Quia iam invenitur in Ninivensi, probabiliter est fundata ante medium saeculum XIII.  Assensus videtur esse praebendus Fuxhoffer-Czinar, qui dicit "conspicua rudera" in praedio dictor Keme prope Eger in comitatu Borsod nil aliud esse ac vetus nostra Cheim.  Hugo praetendit insuper, eam fuisse destructam in expugnatione civitatis Agriensis anno 1596.  Cum saeculo XVII tractaretur de restauratione praepositurum in Hungaria, Cheim fuit praetermissa.

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

CSORNA  <<ELENCHUS MATERIAE>>

S. Michael

ANTIQUITUS:

Pronuntia: Tchorna

Chorna, Churna, Charna, Cherna, Czorna, Surna, Serna.  In catalogis omnibus occurrit: Schirna (S, V, L); Zirna (N, W, T) Zirna seu Schirna (P), Syrna (H).   Secundum omnes fuit filia de Hatvan et in dioec. Jauriensi.

LOCUS:

Prope Sopron et Györ, in comitatu Soproniensi, dioec. Jaurinensi, in Hungaria.

FUNDATIO / HISTORIA:

Praepositura fundata est circa annum 1220, certe autem ante annum 1228, quo prima vice authentice occurrit, a comite Osl eiusque filiis [HUN-17 {01*}]  Filia de Hatvan, mater de Rajk, de Türje, forsan etiam de Moriczhida et de Horpács.  Etsi fuerit "monasterium generationis", magnas tamen partes egit in historia circariae.   Antonius praepositus (+ 1438) fuit "pater abbas Ord. Praem. provinciae Ungariae" ad vitam.  Archiepiscopus Strigoniensis, secus patronus monasterii, cumulabat eum titulis et signis honoris, et supplicabat a Summo Pontifice anno 1418, ut ad dignitatem abbatialem promoveretur.  Quo successu, ignoratur.  Praepositus vero Elias fuit unus ex assessoribus Francisci Fegyverneky, postea factus est vice-cancellarius regis et episcopus tit. Hiponensis.  Patroni canoniae, praesertim Mauritius de Osl, adeo cumulabant eam bonis et fundationibus, ut iam saeculo XIII, exeunte, possessiones eius a Danubio usque ad flumen Dravam se extenderint [HUN-18 {02*}].  Jus patronatus acquirebant saec. XIV nobiles de Kanizsay, dein familia Nádasdy, postremo vero familia Eszterházy.  Canonia, quae anno 1520 obtinuit jus gladii, ab initio fuit locus credibilis.  Hoc privilegium, post mediuim saec. XIV ei avulsum, anno 1393 a rege Sigismundo restitutum est.  Anno 1542, ultimo praeposito ex ordine defuncto, data est in commendam.  Optimus illorum praesulum commendatariorium fuit Matthaeus Szenttamásy (+ 1676), qui in loco residens, et conventum sacerdotum saecularium ibi instituens, ecclesiam novam super fundamenta "magnificae basilicae Csornensis" exstrucit anno 1658, super fundamenta "magnificae basilicae Csornensis" exstruxit anno 1658.  Anno 1694 Franciscus de Schöllingen, abbas Pernecensis, canoniam redemit, sed anno demum 1702 possessionem illius de facto obtinuit.  Exidne Csorna, ubi parvus conventus est constitutus, annis 1702-10 dependebat a Pernegg, annis 1710-86 vero a Hradisko.  Inter praepositos eius infulatos eminebat Augustinus Kamenitzky, qui independentiam canoniae voluit restaurare, ad hoc novitios hungaricos accepit et anno 1780 magnifice reconstruxit aedificia claustralia.  Anno 1786 Csorna suppressa est, anno 1802 tamen restituta.  Unitae sunt ei antiquae praepositurae Türje et Jánoshida et Türje.  Anno 1945 amisit bona sua, anno 1947 aperuit novum collegium in Csorna ipsa.  Anno 1948, quo omnia collegia eius sunt suppressa, accepit a suo discipulo Card. Mindszenthy parochiam noviter erectam im Budapest-Margithid.   Anno 1949 suscepit administrationem sequentium curatiarum: Csorna, Maglóca, Szombathely, Szalapa, B. Máriafürdö.  Anno 1950 canonia suppressa est, religiosi sunt dispersi.  Status personalis: 1786: 7; 1802: 5; 1833: 38; 1928: 54; 1948: 62.   Ecclesia anno 1658 erecta, in fine saeculi XVIII ornata est in stylo illius epochae, claustrum annis 1802-06 ampliatum est.  [Editores: Anno 1990 reconstituta, a confratribus filiae abbatiae, Sti. Michaelis Orangiensis, U.S.A!  Deo gratias!]

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

SERIES PRAEPOSITORUM (Horvath, Keresztesy):

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

CSUT  <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Eustachius

ANTIQUITUS:

Pronuntia: Tchoutte

In documentis: Chuth, Chut, Chyth, Chewth, Cheth, Insula Chut.

Catalogis omnibus est inserta praeter Ninivensem.  Chute (S, V); Chute sive Thut (L), Insula Chut (P, H); Thut (W); Thuc (T).  Dioc. Vesprimiensis (P, W, H, T), Strigoniensis (S, V, L).  Filia de Turocz (L, P, W, T); ceteri de paternitate tacent.

LOCUS:

De situ huius canoniae auctores dissentiunt.  Oszvald collocat eam in insulam nunc Haros dictam, in dextra parte insulae Csepel, prope Budapest versus meridiem.   Ibi adhuc hodie conspiciuntur rudera.  Comitatus Pest, dioec. Vesprimiensis, a saec XVIII Szekesfehervar.  In Hungaria.

FUNDATIO / HISTORIA:

Praepositura fundata a Bela IV, rege anno 1264.  Filia de Turocz, mater de Kaposfö.  Fuit dives atque spectabilis, saeculo XIV ibi fuerunt 15 canonici.   Anno 1475 Mathias rex canoniam, in qua, ut ipse fatetur "olim cultus divinus amplus et pulcherrimus peragebatur", tradidit eremitis Ordinis Sti. Pauli, vulgo Paulinis.  Annis 1517-19 praepositus Sagiensis in vanum operam dedit recuperationi eius.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

PRAEPOSITI (duo tantum ex praepositis sunt noti):

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

DARNO  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.M.V.

ANTIQUITUS:

In documentis: Darnow, Darnau-pataka.  In catalogis cunctis invenitur, praeter Ninivensem.  Dorna (P, W, H. T); Dornaw (S, V, L).  In dioec. Agriensi (P, W, H, T), in Vaciensi (S, V, L).  Filia de Jaszo (P, H, T), Stae Crucis (L).  

LOCUS:

Erat quondam vicus situs inter Olaszliszka et Tolecsva, in districtu Sarospatak comitat. Zemplen, dioec. Agriensis, non longe a finibus hodiernis Karpato-Ukrainae.   In Hungaria.

FUNDATIO / HISTORIA:

Praepositura fundata secundo in dimidio saeculi XIII, inter annos ut videtur 1245 et 80.  Filia de Jászó.  Praepositi erant semper canonici de Lelesz, ergo fuit probabiliter "monasteriium generationis", et quidem "minutum", id est parochia absque vel cum parvo conventu.  Secundum Timar in Darnó erant sorores ordinis, quod nobis videtur esse minus probabile.  forsan est confusio cum sequenti.   De historia eius fere nihil scitur, diu de situ eius disputabant auctores.   Anno 1492 ultima vice in documentis occurrit, sed scimus praepositum Jaszoviensem, Georgium Ollyas, anno 1552 a Capitulo Generali esse confirmatum ut patrem abbatem de Darnó.  Facta est in posterum praepositura titularis, de aedibus nihil superest.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

PRAEPOSITI (Oszvald):

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

DROZO  <<ELENCHUS MATERIAE>>

ANTIQUITUS:

Pronuntia: Drozeaux

FUNDATIO / HISTORIA:

Parthenon de quo nihil certi scimus, nec situm, nec nomen correctum.  Notum est nobis ex antiquioribus catalogis tantum: Drozzo praepositura sororum (L); Drozza sorores (S); Dorozza sorores (V).  Omnes collocant hanc domum in dioecesi Agriensi.   Quia nomen Drozo videtur esse slavicum, supponere licet hoc asceterium fuisse situm in septentrione illius permagnae dioecesis, ergo in Slowakia.  Suo loco invenitur apud Hugo I 643.  Waefelghem 80, et alios.  Stando nostris catalogis, in quibus nulla insertio est sine fundamento in re, de eius existentia saltem transitoria dubitare non licet, etsi in nullo documento hungarico memoretur -- quidquid dicant Catalogus Episcoporum et Horvath Anal. Praem. VII (1931) 189, qui existentiam eius negant.   Floruit probabiliter inter annos 1240 et 90, quia in Ninivensi nondum, in catalogis recentioribus non amplius invenitur.  Coniecturam, quomodo forte ortus fuerit hic parthenon, vide in praefatione huius circariae, et infra apud Zopriza.

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

GARAB  <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Hubertus

ANTIQUITUS:

Grabensis, Graba, Grabia, Gravia.  In catalogis, quibus cunctis est inserta.   Graba (S, V, L, P, W, T); Glaba (H), Grabia (N).  Filia de "Turna" (id est Jaszo) apud L, P, W, H, T.  De "Sto. Joanne Baptista", quod est idem, apud N. In diocesi Strigoniensi: N, W, H, T.  In Vaciensi: S, V.

LOCUS:

In comitatu Nograd, statio eius via ferrea est Pasztó.  Dioec. Strigoniensis, in Hungaria.  Vitetur confusio cum monasterio O.S.B. eiusdem nominis in Syrmia sito. 

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia, dein praepositura, prima fundatio ordinis in Hungaria.  Fundata ca. an. 1171 a Micudino praeposito in Szekésfehérvar, postea episcopo Jauriensi, ex familia de Kökényes-Radnot.  Filia Regiae Vallis in Lotharingia (Riéval), sed mox paternitas transiit ad canoniam Jaszoviensem.  Mater fuit de Kökenyés.   Canonia Garab fuit "commune in generatione" illorum de Kökényes-Radnot, qui erant etiam patroni eius.  Anno 1436 conventus Grabensis iam erat exstinctus, et tunc praepositus de Sag a rege bona ipsius pro se petivit et impetravit quoque.   Saeculo sequenti devastatum est.  Anno 1688 bona unita sunt praepositurae restitutae Sti. Stephani Varadiensis, quae tamen ea iterum amisit.  Saeculo XVIII, quo adhuc substiterunt rudera de ea, Graba habuit praepositos titulares ex ordine; postea autem, sicut et ante, e clero saeculari.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

GEDIR  <<ELENCHUS MATERIAE>>

ANTIQUITUS:

Pronuntia: Gaidir

Gedirmonostor.  In catalogis: Geidel (V, L.), Gedir (W, T), Geydel (S), Gedir sive Geidel (P); Cedyw seu Gedir (H).  Omnes consentiunt eam fuisse filiam de Ocsa et sitam in dioecesi Colocensi.

LOCUS:

In comitatu Solt, dioec. Kalosca, in Hungaria meridionali.

FUNDATIO / HISTORIA:

Praepositura, de qua preter existentiam nihil scimus.  Citatio eius in catalogis etiam antiquioribus (praeter Ninivensem) innuit, eam iam fuisse fundatam inter annos 1240-70.  Fuit in psosterum praepositura titularis.  Ruinae eius videntur adhuc hodie.

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

HATVAN  <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Margareta

ANTIQUITUS:

Pronuntia: Hatevanne

In documentis: Hotwin, -uan, -uon, -won, Hottwan, -won, -von, Hathuan, Nagatvan, Hatvanmonostor. 

In catalogis: Hotuin (N); Hocwan (S); Hotwan (V); Hottvvan (L);p Cothewan (P); Cotaway (H); Cothwan (W), Cathwau (T).  diocesis Agriensis (N, P, W, T); Strigoniensis (H); Vaciensis (S, V, L).  Filia Sti. Stephani (N, P, H, W, T); Strigoniensis (H); Vaciensis (S, V, L).  Filia Sti. Stephani (N, P, H, W, T); de Janoshida (L).

LOCUS:

Hodie oppidum Hagyhatvan in comitatu Heves, prope Gödöllö versus orientem.   Dioec. Vaciensis, nunc Agriensis, in Hungaria.

FUNDATIO / HISTORIA:

Praepositura fundata initio saeculi XIII a Simone filio Banconis comitis, forsan ex familia de Nagyhatvan, quae in posterum patronatum exercuit.  Ladislaus II rex autem dedit patronatum familiae de Bancha.  Haec canonia dives fuit filia Sti. Stephani Varadiensis, et mater de Zsido.  Postremo fuit sub paternitate praepositi Sagensis.  Monasterium Hatvanense, quod hinc inde vocatur abbatia, iam saeculo XIII habuit amplam parochiam ei coniunctam, sicut et sigillum loci credibilis, sed modo ad annum 1351.  Praepositi et fratres huius conventus ab initio saeculi XIV erant professi conventus Lelesziensis, quo omnes, munere ordine, sed anno 1539 Hatvan iam erat in manu cleri saecularis.  Leopoldus I Imperator foedum et bona eius donavit comiti de Salm, ea sub conditione, ut ille praeposituram nostram restitueret.  Quod et factum est anno 1723, non autem ordini, sed tamquam commenda cleri saecularis, quod mansit usque hodie.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

PRAEPOSITI (Oszvald):

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

HERMANNSTADT  <<ELENCHUS MATERIAE>>

ANTIQUITUS:

Villa Herrmanni, rumenice Sibiu, hungarice Nagyszeben. 

LOCUS:

Civitas in Transylvania, dioec. Alba Julia, in Rumenia

FUNDATIO / HISTORIA:

Parthenon, qui nobis notus est tantum e catalogo Ninivensi secundo.  In fine illius invenimus enim specialem rubricam superscriptam sequenti nota: "Claustra sororum que diversas habent possessiones et praepositi, hoc est rectores locorum ipsorum visitatnt et visitantur."  Adducit permulta asceteria, praesertim in Germania sita, et ultimo loco duo, quae usquedum nobis fuerunt plane ignota: "In Hungaria / assignata est paternitas / dyocesis cumanie: Corona.  Dyocesis ultra silvane: Villa Hermanni." [HUN-19 {17*}]

Puto haec asceteria sic esse orta.  Saeculo XIII, praesertim annis 1211-15, multi Saxones, Westfali et Rhenani emigraverunt in Transsylvaniam, et fundaverunt ibi civitates, quae usque ad nostra tempora erant germanicae.  Eodem tempore canoniae ordinis nostri in circaria Westfaliae coeperunt moniales suas dislocare, et illae circariae Saxoniae sorores suas sat rigorose expulsare, pluries tradentes eas ordini Cisterciensi.  Probabiliter turba quaedam harum sororoum expulsarum, ad alium ordinem transire nolentium.  Emigratores suas gentis concomitata est et in novis civitatibus ab illis constructis -- Kronstadt et Hermannstadt -- nova asceteria sibi extruxit.   Ordo vero, ne essent derelictae sibimetipsis, praesertim cum canoniae virorum gentis germanicae longe abessent, provide eas aggregavit circariae Hungariae.   Probabiliter haec monasteria a Tataris anno 1241 sunt destructa.  Hypothesim autem de sorte eorum vide supra in praefatione huius circariae, et infra apud Ivanic.

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

HORPACS  <<ELENCHUS MATERIAE>>

S. Petrus

ANTIQUITUS:

Pronuntia: Horpatche

In documentis: Hurpach, Horpach, Hurbach, Kyshorpács, Pusztahorpács.   Horpax (S, V, L); L: filia de Csorna. 

LOCUS:

Prope Sopron, in comitatu eiusdem nominis, in limitibus Austriae, dioec. Jauriensis, Hungaria.

FUNDATIO / HISTORIA:

Extiterunt duo "Horpach" in illa regione, aliquas leucas inter se distantes.  St. Petrus de Horpach (hodie Hirbach) prope Marz, ubi fuit canonia O.S.A., et quae tum Horpacs, tum Marc authentice vocatur, et aliud Horpács, ubi canonia Csornensis iam ab initio possedit bona et iura, et cuius ecclesia ab initio videtur illi fuisse incorporata.  Haec vero secunda Horpacs saltem ex fontibus indigenis monasterium quodlibed fuisse probari nequit, etsi saeculo XVIII in utraque adhuc videbantur ruinae aedium claustralium.  Quae "duae villae Horpach" (Sopron oklvt. I 137) apparenter a plerisque auctoribus confunduntur.  Nemethy et Horvath ex silentio documentorum negant alterum Horpács umquam fuisse canoniam O. Praem., Fuxhoffer, Stessel, Balics et Rupp autem affirmant, et quidem jure merito.  Sed non frustra "Horpaz" inserta est tribus catalogis secundo dimidio saeculi XIII redactis, ita ut fundationem eius ante annum circiter 1275 ponere possimus, et non in vanum saeculo XVI -- quo subditur paternitati abbatiae Gradicensis anno 1510 -- et saeculis sequentibus considerabatur communiter ut prisina domus nostri ordinis.  Constat insuper, secundum Gerevich, ecclesiam Horpacsensem, medio saec. XIII erectam et tamquam parochialem usque hodie superstitem typum Praemonstratensem aperte demonstrare.  Videtur exinde existentia canoniae O. Praem. ibi esse certa, sed probabiliter nil fuit nisi "monasterium minutum" duobus vel tribus canonicis Csornensibus ad curam animarum exercendam provisum.  Abbas Franciscus de Schöllingen acquisivit eam anno 1705 "licet titulariter", quia bona pertinuerunt ad familiam Csaky Ab anno 1718 praepositi Türienses, dein ab anno 1802 Csornenses utuntur titulo "praepositi de Horpacs" usque hodie.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

INSULA LAZARI  <<ELENCHUS MATERIAE>>

FUNDATIO / HISTORIA:

Varia dicunt singuli fontes de hac domo, quam extitisse dubitare non licent, etsi Horvat Anal. Praem. VII (1931) p. 191 proclamat: "monasterium talis nominis numquam existebat in Hungaria".  Occurrit enim in omnibus antiquis catalogis, praeter Ninivensem, ex quo licet concludere eam esse fundatam inter annos 1240 et 90.  Omnes inserunt eam sub voce "Insula Lazari", et collocant eam in diocesi Quinque Ecclesiarum, et quidem tamquam filiam de "Thours" (L), vel rectius de Ocsa (P, H, W, T).  Secundum  Hugo sita erat "inter Dravam flumen et torrentem Keoritz in comitatu Beranii" (= Beranya), in dioecesi Pecs, pariter ut filia de Ocsa, et est destructa a Turcis anno 1543.  Catalogi S, V, et L habent duas canonias in hac dioecesi: Insula Lazari et Stus. Augustinus.  Lairuelz ex mera phantasia, dicit Insulam Lazari fuisse filiam de Turocs et matrem Sti. Augustini.  Waefelghem praetendit canoniam Sti. Lazari fuisse in loco hodierno castri Szigetvar, et fuisse exstinctam ante annum 1450.  Hodie existit iam a saeculis praepositura titularis "St. Augustini de Insula Lazari".  Forte revera sunt idem atque unum, forte Insula Lazari est continuatio abbatiae Nagyolasz (v. infra), in eadem diioecesi sita.

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

IVANIC  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.M.V.

ANTIQUITUS:

Pronuntia Ivanitch

In documentis: Iwanch, Ivanich.  Occurrit tantum in catalogis sequentibus: S (Ywancia sorores); V (Iwancia sorores); L (Ivvancia sororum. Monasterium disciplinae reformatissimum); et P (Juvantia moniales, filia Rubi).  Hungarice: Ivanicsmonostor.   Hodie nuncupatur: Ivanic-Klostar.

LOCUS:

Prope Zagreb, versus orientem.  Dioc. Zagreb, in Croatia, Jugoslavia.

FUNDATIO / HISTORIA:

Parthenon fundatus anno 1246 a Stephano episcopo Zagrabiensi.  In diplomate fundationis legitur: "ad instantiam et evidentem petitionem ilustrissimi Belae regis et reginae . . . sanctimoniales . . . in eandem ecclesiam adduximus . . . "  Ut iam in praefatione exposuimus, videntur moniales e Transsylvania anno 1241 expulsae a Tataris, suppliciter adiisse regem et reginam Hungariae, qui supradictor modo illis providerunt.  Vide etiam in praefatione, quid censendum sit de paternitate Rubi, id est asceterii Treptow in circaria nostra Slaviae [HUN-20 {19*}] de quo vide supra.   Singulare est enim, catalogum illum non ut de more, filiationem patris abbatis indicare, cui parthenon fuit subditus (quem in hoc casu nescimus), sed filiationem parthenonis, unde venerant primae moniales.  Hoc tantum sic intelligi potest, quod moniales quaesierint aliam paternitatem ac Hungaricam, a Capitulo Generali illis impositam, ligamen unionis cum patria originali redintegrare studentes.  A Circaria Hungarica, illis apparenter odiosa, de facto se in posterum separaverunt, in catalogis recentioribus (ab anno circiter 1300) Ivanic enim desideratur [HUN-21 {20*}].  Anno 1288 memoratur "domina abatissa et moniales de Iwanch", annis 1332 et 1406 "sanctimoniales B.M.V. de Ivanich", pariter absque indicatione ordinis.   Quae omnia innuunt, hunc parthenonem, quem Lairuelz absque ulla ratione nuncupat "disciplina reformatissimum", ab ordine versus finem saeculi XIII fuisse alienatum.  Anno 1508 iterum communitas occurrit tamquam "moniales Ord. Praem.", sed tunc iam non invenitur in Ivanic, sed in alium locum, quem ignoramus, secessit.  Forte, incursione Turcarum coactae, ordini tam diu neglecto se iterum aggregaverunt, refugientes dein Szeged vel in Móriczidam.  In Ivanic supersunt ruinae spectabiles.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

JÁNOSHIDA  <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Joannis Baptistae

ANTIQUITUS:

Pronuntia: Yanoche Hida

Fons Joannis, filia de Kökenyes (N); Pontus Joannis, filia de Jaszo (L); Pons (P) vel Pontis Joannis (H, W, T) filia Sti. Stephani.  Omnes collocant hanc canoniam in dioecesi Vaciensi.

LOCUS:

Juxta ripam fluvii Zagyva, inter oppida Jaszbereny et Szolnok.  Olim in comitatu Pest, a saeculo XV in Külso-Szolnok, dein in Heves, nostro tempore vero in com. Jasz-Nagykun-Szolnok, in dioec. Vacz, in Hungaria.

FUNDATIO / HISTORIA:

Praepositura fundata ut fertur an. 1186, omni modo probabiliter sub Bela III rege (1173-96).  Eam fuisse filiam primitus de Kökenyes, ut legimus in catalogo Ninivensi, est possibile, sed postea paternitas videtur transisse ad Stum. Stephanum Varadiensem.  In documentis hungaricis autem Janoshida in fine demum saeculi XIII prima vice occurrit.  Probabiliter a Turcis saeculo XVI est devastata haec canonia exigua, cuius ruinae adhuc videbantur anno 1692.  Saeculis XVI et XVII fuit praepositura titularis in manu cleri saecularis, anno 1688 unita est abbatiae Zabrodovicensi in Moravia, quae ecclesiam, domum parochialem et parvum conventum ibi erexit.  Anno 1785 simul cum abbatia illa est suppressa, anno 1802 autem canoniae resuscitatae Csornensi unita, quae eam possedit et parochiam ibi administrat usque hodie.   Ultimus praepositus Stephanus Harsanyi anno 1802 a rege nominatus est praepositus primus Csornae ressuscitatae.  In apside hodiernae ecclesiae inventae sunt nuper partes ecclesiae mediaevalis styli romanici.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

JASZÓ  <<ELENCHUS MATERIAE>>

S. Joannis Baptistae

ANTIQUITUS:

Pronuntia Yassot

Jazou, -szou, -zov, -zow, -sow, Jassau, Jaszovar, Castrum Jaszo, Turna.

In catalogis: Vallis Sti. Johannis Baptiste alio nomina Turna (N); Jazzaw (S, L); Jaszaw (V); Jasow (P, H, W, T).  Secundum omnes filia Sti. Stephani et in Dioc. Agriensi.

LOCUS:

Prope Kosice versus occidentem, in comitatu Agauj-Torna.  Hodie pertinet ad Cechoslovakiam et appellatur Jasov sive Zamok Jasov.  Dioec. Agriensis, nunc Rosnaviensis.  Ex privilegio autem stetit sub jurisdictione immediata archiepiscopi Strigioniensis; sicut et Zsámbék et Varadhegyfok.

FUNDATIO / HISTORIA:

Praepositura fundata ut fertur an. 1186, omni modo probabiliter sub Bela III rege (1173-96).  Eam fuisse filiam primitus de Kökényes, ut legimus in catalogo Ninivensi, est possibile, sed postea paternitas videtur transisse ad Stum Stephanum Varadiensem.  In documentis hungaricis autem Janoshida in fine demum saeculi XIII prima vice occurrit.  Probabiliter a Turcis saeculo XVI est devastata haec canonia exigua, cuius ruinae adhuc videbantur anno 1692.  Saeculis XVI et XVII fuit praepositura titularis in manu clerici saecularis, anno 1688 unita est abbatiae Zabrdovicensi in Moravia, quae ecclesiam, domum parochialem et parvum conventum ibi erexit.  Anno 1785 simul cum abbatia illa est suppressa, anno 1802 autem canoniae resuscitatae Csornensi unita, quae eam possedit et parochiam ibi administrat usque hodie.   Ultimus praepositus Stephanus Harsanyi anno 1802 a rege nominatus est praepositus primus Csornae ressuscitatae.  In apside hodiernae ecclesiae inventae sunt nuper partes ecclesiae medievalis styli romanici.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

SERIES PRAEPOSITORUM (Oszvald, Lenner):

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

KAPOSFÖ  <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Benedictur

ANTIQUITUS:

Pronuntia: Capochefeu

In documentis: Kapsfeu, -few, Copusfeu, Zenthbenedek, Magorfalu, monasterium Sti. Benedicti. 

In catalogis cunctis occurrit praeter Ninivensem: Coppuphe (P, W); Copuphe (T); Cappirpheu (H); Choppephev (S); -few (V); -feu (L).  Filia de Csut P, W, T; Sti. Stephani H; de "Thours" L.  Secundum omnes sita est in dioec. Vesprimiensi.

LOCUS:

Haud procul a fluvio Kapos, aliquot stadia ad occasum ab urbe Kaposvár, comit. Somogy, dioec. Veszprem.  Hodie dicitur Kaposszentbenedek.  In Hungaria.

FUNDATIO / HISTORIA:

Praepositura fundata anno 1252 a Moyse et Alexandro filiis Moysis Palatini.   Filia de Csut.  Fuxhoffer Czinar, et post eum quam plures ex patrocinio conslusuerunt hanc domum exiguam fuisse ordinis Sti. Benedicti, sed absque ratione.   Fuit locus credibilis.  Patroni eius fuerunt nobiles de Gereczy, qui nominaverunt praepositos, et qui anno 1540 omnia bona sibi arribuerunt.  Ultimus praepositus anno 1551 degit in Türje.  Biennio post Kaposfö a Turcis est deleta, nihil de ea superest.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

PRAEPOSITI (Oszvald, Horvath):

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

KÖKÉNYES  <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Nicolaus (?)

ANTIQUITUS:

Pronuntia Keukégnčche

In documentis: Kukynis, -ynus, -enus, Kekynes, Kwokenyesmonostora.  In catalogis cunctis occurrit.  Kokins (N); Cuknis (S); Cukins (V); Cuckins (L); Kukenis (P, W, W); Kinkenis (T).  Filia de Garab (N, P, W, T); Sti. Stephani (H, L).  In dioecesi Vaciensi: omnes praeter H, qui habet Strigoniensem.

LOCUS:

In comitatu Nograd, in parte septentrionali trianguli super Aszot et Hatvan, in confinio comitatuum Pest and Nograd.  Hodie dicitur Nagykökényes.  Dioec. Vácz, in Hungaria. 

FUNDATIO / HISTORIA:

Praepositura fundata probabiliter tempore Belae III regis (1173-96) a nobilibus de Kökényes-Radnot, ut fertur, a Mikudino bano.  Filia de Garab.  Occurrit quidem prima vice authentice anno 1281, sed multo prius est fundata, quia est inserta catalogo Ninivensi et mater extitit canoniarum Sag et Janoshida.  Patronatum exercuit generatio fundatrix de Kökényes-Radnot, et brevi post illam generatio Kacsich.   Ultima vice memoratur anno 1428, de sorte eius ulteriore nihil scimus.  Ex lapidibus ecclesiae Turcae anno 1596 arcem construcerunt in Hatvan.  Hodiedum nihil de ea superest.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

PRAEPOSITI (Horvath):

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

KRONSTADT  <<ELENCHUS MATERIAE>>

ANTIQUITUS:

Corona. Rumenice: Brasov, Hungarice: Brassó. 

LOCUS:

Metropolis Transsylvaniae, in comitatu quondam Haromszek, nunc vero in Rumenia.   Dioec. Alba Julia. 

FUNDATIO / HISTORIA:

Secundum catalogum Ninivensem in hac civitate fuit parthenon ordinis inter annos circiter 1215-1241.  Vide supra apud Herrmannstadt.

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

LELESZ  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Sta. Crux

ANTIQUITUS:

Pronuntia: Lailaisse

IN catalogis pariter et in documentis: Leles (H, P, W, T); Lellez (S); Sta. Crux de Lelez (N); Lelesz (V).  Selez.  Unanimiter dicunt eam fuisse filiam Praemonstrati et sitam in dioecesi Agriensi.

LOCUS:

In comitatu Zemplén, in medio inter Satoralja-Ujhely et Uzhorod (Ungvar), Dioec. Agriensis, sed erat de facto iurisdictionis spiritualis archiep. Strigoniensis, iam ab anno 1295.  Nunc pertinent ad Dioec. Cassoviensem, et ad Cechoslovakiam, et scribitur Leles.

FUNDATIO / HISTORIA:

Praepositura insignis, fundata a Boleslao episcopo Vaciensi regnante Bela III rege, ergo inter annos 1173-96, sed anno demum 1214 confirmata est.  Filia Praemonstrati.  Fuit "ecclesia regalis", id est patronatus regii, et locus credibilis conspicuus.  Praepositi de Adony, de Darno et de Hatvan generatim erant membra conventus Lelesziensis, quem Andreas II rex amplissime dotavit.  Magnati vicini canoniam saepius anustiaverunt, ita familiae Paloczy 1403, Csicsery 1442, Dobo et Bebek 1555.  Anno 1569 probabiliter tamquam ultimus ordinis nostri in Hungaria.   Abhinc erat commenda cleri saecularis.  Anno 1697 pro 18000 florenis ab abbate Pernecensi est redempta, sed iam anno 1700 transiit ad abbatiam Sti. Vincentii Wratislaviensem, et anno sequenti ad Lucensem, cui mansit unita usque ad suppressionem Lucae anno 1784.  Habuit saeculo XVIII praepositos infulatos et administravit parochias Kiralyi Helmecz, Lelesz et Kiskapos.  Anno 1787 suppressa est etiam Lelesz, sed iam anno 1802 restaurata et canoniae Jaszoviensi unita.  Illa exinde administrat parochias supradictas, et archivum regnicolare et durante saeculo XIX instituit ibi conventum quinque canonicorum, hodie autem sunt ibi duo tantum.  Integrae fere aedes e medio aevo supersunt.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

SERIES PRAEPOSITORUM (Kumorovitz):

Administratores ex ordine:

Item Praepositi (ex Luca)

Ab anno 1802 idem ac praepositi Jaszóvienses


NOMEN:

MAJK  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.M.V.

ANTIQUITUS:

Pronuntia : Maďque

In documentis: Moyk, Maik, Mayk, Mik, Mayachk.

In omnibus catalogis citatur, Moye (N); Moik (S, V, P, W, T); Moick (L); Marak (H).  Filia Sti. Stephani N, L, P, W, T.  Dioec. Strigoniensis N, S, V, L; Vesprimiensis P, H, W, T.

LOCUS:

Sita est in parte meridionali comitatus Komarom, prope Tata versus austrum, et NE de Oroszlany.

FUNDATIO / HISTORIA:

Praepositura fundata ante annum 1241, immo probabiliter ante 1235, quia in Ninivensi catalogo occurrit.  De fundatoribus eius nihil, de historia pauca scimus.   Fuit locus credibilis jam anta annum 1281, ex hoc anno enim extat vestigium sigilli: "Sig. Capituli de Maik".  Anno 1252 regitur ab abbate, et memoratur in instrumento fundationis canoniae de Turocz.  Filia Sti. Stephani, anno 1516 vere stetit sub Csorna.  Filiam genuit unam: Pok.  Saeculo XVI interiit, et facta est commenda et praepositural titularis.  In fine saeculi XVII ad breve tempus pertinuit ad abbatiem Lucensem.  Initio saeculi XVIII autem transiit ad monachos Camaldulenses, qui pulchra et estensa nova aedificia ibi erexerunt, et monasterium usque ad suppressionem anni 1782 possederunt.  Deinde usque ad annum 1945 cum bonis fuit priprietas principum de Esterhazy.  De aedibus medii aevi nihil subsitit.  Hodie iterum est praepositura titularis.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

PRAEPOSITI:


NOMEN:

MESZES  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Patriarchus Abraham

ANTIQUITUS:

Pronununtia: Maissčche

Occurrit in catal. Ninivensi tantum (Mezzes). 

LOCUS:

Sita erat in dioec. Alba Julia, ad pedem montium Meszes, in Transylvania.   Hodie Rumenia.

FUNDATIO / HISTORIA:

Praepositura fundata ante annum 1235, filia Sti. Stephani Varadiensis.   Destructa est a Tataris anno 1241.  Cetera Nesciuntur. 


NOMEN:

MÓRICZHIDA  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Stus. Jacobus

ANTIQUITUS:

Pronuntia: Mauritts-hida

In documentis: 1251 ecclesia de Raba; 1263 monasterium de Raba, et Moroczhida.   Postea Morich-hida, Moruchhida, Mororuchida, et 1464: Morochyda.

Catalogi N et L omittunt.  In ceteris citatur: Morricidia (S); Mowricida (V); Pons Mauritii (P); Pontis (H, T) seu Pontus (W) Mauritii.  PHWT affirmant eam fuisse filiam de Csorna et sitam in dioec. Jauriensi.

LOCUS:

In comitatu Györ, et quidem prope Arpás in ripa dextra fluminis Rába.  In dioecesi Györ, in Hungaria. 

FUNDATIO / HISTORIA:

PPraepositura, postremo parthenon.  Fundata pro canonicis anno 1251 a Mauritio comite de Neutra, de genere de Pók, sedn non est iam totius generis, sed rami de Móriczhida tantum.  Anno 1263 obtinet confirmationem regiam.  Fuit filia de Csorna; forte primitus de Pok.  De historia mediaevali pauca tantum scimus.   Fuit longa lis inter praepositos eius et abbates OSB de Bakonybél circa possesiones finitimos, et possedit anno 1516 bona in Transsylvania, quorum tutor fuit praepositus de Ság.  Hoc eodem anno videtur stetisse sub paternitate praepositis Türiensis.  Circa annum 1530-40 habitata fuit a monialibus ordinis nostri, quae certe a Turcis paulo ante ex alio loco fuerant expulsae.  Anno 1553 Margareta Zólomi, Priorissa monialium in M., fugit a Turcis approprinquantibus.  Iam antea monasterium videtur fuisse angustiatum ab haereticis, nuntiat enim anno 1549 locumtenens civitatis Pápa, se bona monasterii de M. bonis civitatis incorporasse.  Moniales refugerunt in Somlyovásárhely, exidne circa annum 1560 in Wienderneustadt, postremo in Portam Coeli Vindobonae, ubi exstinctae sunt.  Móriczhida venit in manus laicorum et in posterum deleta est.  Superest magna pars perpulchrae ecclesiae saeculo XIII extructae, quae nuper est renovata.  Non est praepositura titularis.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

SERIES PRAEPOSITORUM (Czinar-Rupp):


NOMEN:

NAGYOLASZ  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Sta. Cruz

ANTIQUITUS:

Pronuntia Nadyolasse

In documentis: Fragauilla, Frangauilla, Frankavilla, Funchovilla, Nogolasy, Mandjelossa.  Locus Stae. Crucis in Marchio juxta Francavillam, qui antiquitus Heremus vocabatur.  Marchio vult dicere in possesione generis Maroth.  Veteres catalogi hanc canoniam nesciunt. 

LOCUS:

Inter dexteram Danubii et sinistram Savae ripam, ubi montes Fruskagora se extollunt.  Comit. Szerem, olim pertinuit ad dioc. Quinqueecclesiarum, et ad archidaconatum de "Marchio".  Nunc autem sita est in Yugoslavia, in dioec. Djakovar.

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia fundata inter annos 1171 et 79.  Fundatores nescimus.  filia erat (ut Garab) Regiae Vallis, id est Ričval in Lotharingia.  Hac in regione enim saeculo XII vixerunt advenae e Gallia.  Sörös dicit hanc abbatiam -- sic enim semper nominatur -- fuisse O.S.B., sed Horvath I. c. probat eam fuisse ordinis nostri.   Dicit etiam patronos eius fuisse usque ad saeculum XIV familiam Atinay, dein Marothy.  Nescitur sors et exitus eius.  Forsitan conventus ille in alium locum est translatus (Insula Lazari, vel Stus. Augustinus, in eadem diocesi existentes) vel etiam quaerendus est in uno ex illis antiquis monasteriis in montibus Fruskagora sitis, olim latinis, nunc autem graeco-orthodoxis.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:


NOMEN:

NYULAKSZIGETE  <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Michael

ANTIQUITUS:

Pronuntia: Nyoulak Sigaitais

In documentis: Insula Budensis -- juxta Budam, -- Leporum, -- Virginis Mariae, -- B.M.V.; -- super Danubio.  Monasterium Sti. Michaelis. 

Catalogis L, P, H, T, tamquam filia Sti. Stephani.  S, V, L attribuunt eam dioecesi Strigoniensi, recentiores vero (P, H, T) Vesprimiensi. 

LOCUS:

Sita est in insula Danubii amnis, inurbe Budapest, hodie Margitsziget nuncupata.   Floruerunt quondam in hac parva insula quatuor alia monasteria diversorum ordinum, cum quibus vitetur confusio.  Nunc pertinet quidem ad dioecesim Strigoniensem, medio aevo revera ad Vesprimiensem.  Secundum catalogum anni 1464 autem erat "jurisdictionis spiritualis Strigoniensis". 

FUNDATIO / HISTORIA:

Praepositura fundata ante annum 1225, quo impetrate confirmationem ab Andrea II rege, ab alio quodam rege Hungariae [HUN-22 {05*}].  Anno 1278 fit verbum de abbate huius canoniae.

Propter situm eius centralem in ipsa metropoli regni maximi ponderis haec domus semper fuit in circaria.  Extensa et zelosa etiam fuit activitas eius pastoralis.   Circa annum 1526 vita conventualis desiit, et canonia versa est in parochiam.   Tutor eius, praepositus Sagensis, stremue bona defendit contra familiam Podmaniczky illa invadentem.  Bona saeculo XVII monialibus Stae. Clarae Budapestinis sunt addicta, quae ea tenuerunt usque ad earum suppressionem anno 1787.  Nunc est praepositura titularis.  Substitit ruina ecclesiae, quae annis 1930-31 est restaurata et cultui reddita.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:


NOMEN:

ÓCSA  <<ELENCHUS MATERIAE>>

ANTIQUITUS:

Pronuntia: Autcha

In documentis: Olcha, Olsa. 

Occurrit in omnibus catalogis.  Ocra (S, V, L); Alza (N); Olza (P, H, W, T).   Filia Sti. Stephani (l, P, H, W, T); Vallis Sti. Joh. Baptistae -- Jaszo (N).   Dioec. Agriensis (S, V, L), secundum ceteros vero recte in dioec. Vaciensi.

LOCUS:

Sita est prope Budapest, versus austrum, in directione oppidi Kecskemet.   Dioec. Vaciensis, in comit. Pest, in Hungaria. 

FUNDATIO / HISTORIA:

Praepositura, fundata forsitan ante annum 1235, prima eius mentio fit anno 1240.   Fundator ignoratur.  Fere nihil scitur de historia eius, quia nullum fere documentum de ea traditum est.  Filia forsan primitus de Jaszó (Ninivensis), dein vero fuit definitive sub paternitate Sti. Stephani/Varadiensis.  Filias genuit: Gedir et Insulam Lazari.  Anno 1272 fuit abbatia. Floruit usque ad saec. XVI.  Duobus saeculis post ruinae tantum, substiterunt; ecclesia romanica, quae est valde pulchra, anno 1777 tamquam parochialis protestantium est redintegrata.  In posterum fuit praepositura titularis.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

PRAEPOSITUS (Ortvay)


NOMEN:

PÁLYI  <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Paulus

ANTIQUITUS:

Pronuntia: Pailly

Monostoros-Palyi, Paly, Monostorpaly, Hérplayi, Nyirpályi.  In catalogis Pauli monasterium (N), Paulini monasterium (S, V); Stus. Paulus (L, P), Ecclesia Pauli (H, W, T).  Filia Sti. Stephani (N, L, P, H, W, T).  dioec. Agriencis (S, V); Varadiensis (N, L, P, W, T); Vesprimiensis (H).

LOCUS:

In com. Bihár, prope Nagyléta versus occasum, juxta Hosezupályi.  Duabus leucis a Debrecen, Dioec. Varád, Hungaria.

FUNDATIO / HISTORIA:

Praepositura, fundata ante annum 1240.  Filia Sti. Stephani Varadiensis, mater de Abrany.  Anno 1332 authentice occurrit quidam "praepositus de Nyirpalyi".  Cetera nesciuntur.  Anno 1552 videtur adhuc extitisse, quia hoc anno Georgius Ollyas, praepositus Jaszoviensis, a Capitulo Generali pater abbas Sti. Pauli nominatus est.  Nunc est praepositura titularis.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:


NOMEN:

PÓK  <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Stephanus Protomartyr

ANTIQUITUS:

Pronuntia: Pauque

Ignota est catalogis antiquioribus.  Ceteri citant eam tamquam Pormik filiam de Moik, in dioec. Jauriensi (P, W, T) vel Pormiyk, filiam de Morich (H).

LOCUS:

Vicus ille non iam existit.  Situs erat quondam in com. Györ, non longe a flumine Raba, vicis Hal, Tét et Szemere vicinus.  Ortvay autumat, Pok fuisse quondam partem vici hodierni de Tét. Dioec. Jaurinensis in Hungaria.

FUNDATIO / HISTORIA:

Mauritius comes de Pok-Móriczhida, paulo probabiliter antequam fundavit anno 1251 canoniam vicinam Móriczhida, initium posuerat huic praepositurae "communi in generatione" eiusdem nominis.  Canonia, cuius dotatio initio videtur fuisse ampla, et de cuius historia fere nihil scimus, fuit filia de Majk.  Probabiliter fuit primitus mater de Móriczhida.  Ex utroque monasterio suo generatio fundatrix videtur praetulisse Móriczhidam, et econtra neglexisse Pok, quod elanguit et de quo post annum 1308 nulla amplius fit mentio.  Nihil de eo superest, est tamen praepositura titularis.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

PRAEPOSITI (Ortvay, Balics):


NOMEN:

RAJK  <<ELENCHUS MATERIAE>>

ANTIQUITUS:

Pronuntia: Raďque

In documentis: Royk, Rayk, Alsorayk

Omittuntur a catalogis N et W. Ceteri citant eam tamquam filiam Csornae et quidem sitam in dioecesi Jauriensi (S, V), vel in Vesprimiensi (L, P, H, T), sub formis Raik (P, T); Royk (H); Royke (V); Rojkae (S) et Roick (L).

LOCUS:

In dist

FUNDATIO / HISTORIA:

Praepositura fundata inter annos 1240 et 74 a Csak I., bano ex familia Buzad-Hahot, filia de Csorna.  Valde vexabatur a patronis suis, saepius graviter periclitabatur.  Anno 1509 adhuc citatur "praepositus et conventus". Brevi post annum 1526, quo probabiliter est deleta, praepositura venit in manus saecularium.   Ipsi patroni usurpaverunt possessiones, deinde facta est praepositura titularis.   Supersunt ruinae in vicinitate hodierni vici Alsorajk.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

PRAEPOSITI (Horvath):


NOMEN:

RÁTÓT  <<ELENCHUS MATERIAE>>

ANTIQUITUS:

Pronuntia: Ratôte

In documentis: Ratolth, Rathold, Ratholt

Occurrit in omnibus catalogis praeter Ninivensem.  Ceteri collocant eam in diocesim Vesprimiensem, praeter H (Aggriensem), et dicunt eam fuisse filiam d. Jaszo.   Ratolt (P, T); Racolt (H, W); Ratold (S, V); Ratoldt (L). 

LOCUS:

Prope Veszprem, versus septentrionem, inter Hajmáskér et Jutas, in dioecesi et comitatu Vesprimiensi, in Hungaria.

FUNDATIO / HISTORIA:

Praepositura fundata versus annum 1240 a Mathia Archiepiscopo Strigniensi e familia Rátót.  Patroni eius fuerunt nobiles Gyulafy de genere Rátót.  Filia de Jászó.  Prima eius mentio authentica occurrit anno 1279.  Anno 1526 adhuc stabat, sed circa annum 1550 iinventa est in manibus saecularium.  Anno 1694 de jure tradita est abbatiae Zabrodovicensi quae autem possessionem eius de facto obtinere non potuit, et postea renuntiavit.  Saeculo XIX tenues redditus commendae uniti sunt cum praepositura saeculari de Kismarton.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

PRAEPOSITI (Rupp, Oszvald):


NOMEN:

SAÁG  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.M.V.

ANTIQUITUS:

Pronuntia: Châgue

Sive Ság.  In documentis: Sagh, Saagh, Saagha, Sag, plurimum vero Saag.   In omnibus catalogis citatur, et quidem tamquam filia de Kökényes, praeter T, qui habet filiam Sti. Stephani.  Omnes collocant eam in dioecesim Strigonensem.  Sag (N); Saga (S, V); Saag (P, H, T); Saac (L, W).

LOCUS:

In municipio hodierno Ipolyság in comitatu Hont, ad flumen Ipoly prope Strigonium, in cuius dioecesi est sita, versus aquilonem.  Hodie pertinet ad Cechoslovakiam et vocatur Sahy.

FUNDATIO / HISTORIA:

Canonia insignis, secunda in dignitate praeter Stum. Stephanum Varadiensem in Hungaria, quo collapso ab ineunte saeculo XV, primatum in circaria obtinuit.  Fundata inter annos 1224 et 30 (Oszvald: 1235 et 41) a Martino bano de genere Hont-Pázmány.   Filia de Kókényes.  Ab initio fuit patronatus regii, locus credibilis extensae activitatis, et valde dives, historia eius est melius documentata quam laiarum domuum circariae.  Anno 1407 obtinuit ius gladii.  Parthenon Szeged, et postremo permultae aliae canoniae fuerunt sub paternitate praepositi Sagensis.  Franciscus Fegyverneky, vicarius generalis circariae, ineunte saeculo XVI maxime operam dedit reformationi illius.  Anno 1552 canonia a Turcis est destructa, conventus anfugit in abbatiam Sti. Benedicti in Esztergbom, a monachis nigris derelictam, ubi paulatim exstinctus est.  Sag ipsa post annum 1570 facta est commenda cleri saecularis.   Anno 1688 autem tradita est collegio S. J. in Beszterczebanya (Banska Bystrica) in dotationem, nihilominus mansit praepositura titularis usque hodie.  Patres Societatis ex ruinis antiquae canoniae novas aedes erexerunt, qui adhuc existunt.  Pariter subsistit antiqua ecclesia gothica, sed valde transformata.  Anno 1773 Saág saecularisata est, sed triennio post Maria Theresia bona eius destinavit ad dotationem dioecesium neoerectarum Roznava et Banska Bystrica, quarum primae Sag ipsa addicta est.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

SERIES PRAEPOSITORUM (Rupp, Ortvay, Balics)


NOMEN:

SADIUM  <<ELENCHUS MATERIAE>>

ANTIQUITUS:

Cat N et L nesciunt.  Incerteris occurrit: Zadwa (S, V); Sadium (P); Sadov (H); de Sadio (W, T).  PHWT dicunt eam fuisse filiam Sti. Stephani Varadiensis.   Solus P collocat eam in dioecesi Zagrabiensi, antiquiores vero (S, V) in Colocensi, H in "Zendriensi", T: "Zonadiensi", W: "Zenadiensi", quae omnia videntur esse corruptelae pro dioecesi Csanadensi.

FUNDATIO / HISTORIA:

Canonia, de qua praeter existentiam nil certi scitur.  Horvath Anal. Praem. VII (1931) 196 immo proclamat: "Nobis ignotum est".  Secundum Hugo sita erat "in dioecesi Zagrabiensi in Slavonia, ad Savi ripas, non procul a Velica regali".  Postmodum (1516) Sagensi praeposito subditur Parthenon Szalankemen ei fuit subiectus.

Fontes indigeni pariter nil certin sciunt.  Antiquis catalogis bene comparatis novam hypothesim proponimus.  Videtur haec canonia reapse non in dioecesi Zagrabiensi fuisse sita, unicus enim catalogus, isque incertus Lepaige, hoc enuntiat.   Manuscriptorum originalium antiquiora collocant "Zadwa" in diocesi Kalocsa, et recentiores in Csanadensi illi contigua.  In finibus ambarum diocesium situs erat parthenon Szalankemen.  Longe probabilius est enim, Sadium hac in regione fuisse situm, ubi Savus in Danubium se profundit, quam prope Agram, quia parthenon ei subditus -- Szalankemen -- certe ei ab initio fuit vicinus.  Si revera prope Agram fuisset situm, profecto non Szalankemen asceterium longe distans, sed potius Ivanic illi civitati vicinum ei fuisset subditum.  De hac re vero nihil scimus.

De ubicitate praecisa Sadii complures possunt statui hypotheses.  Probabilius quaerendum est in loco Sad (Swag, Sagad) in dioecesi Csanadiensi "inter duos fluvios Tymisi" (Ortvay) vel in Sagad, moderno Jazak casu probari potest.  Forsan Sadium idem est, ac abbatia Nagyolasz, in hac regione sita, de cuius sorte nil scitur (vide supra), vel saltem continuatio illius.  Forte etiam aequiparari potest canoniae Denesmonostor, pariter in Csadanadiensi dioecesi -- in qua Sadium fuisse situm videtur esse probabile -- existenti (Vide de ea infra sub dubiis). 

LITTERATURA:


NOMEN:

SOMLYOVÁSÁRHELY  <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Lambertus 

ANTIQUITUS:

Pronuntia: Chomyovacharhaille

Sive Vasarhely tantum.  In documentis: Wasarhel, Wasarhely, Vassarhel. 

LOCUS:

Situm est in comitatu et dioec. Veszprém, in medio initer Veszprém et Szombathely, ad pedem montis Somlyo.  In Hungaria. 

FUNDATIO / HISTORIA:

Parthenon fundatus saeculo XI a regibus Hungariae pro monialibus O.S.B.  Anno 1511 Ladislaus II rex, amotis monialibus nigris, tradidit cum canonissis ordinis nostri ex Sceged (de quo vide infra), quibus insimul concessit privilegium loci credibilis, ceteroquin coenobiis virorum reservatum.  Hic paulo post orta sunt antiquissima manuscripta linguae hungaricae, quae sunt nota.  Anno 1550 ultima vice "abbatissa" cum conventu occurrit, paulo post, ut iam anno 1544 fuerat provisum, sorores aufugerunt in Wienerneustadt, et postremo in Portam Coeli Vindobonae, de qua vide sub circaria Bohemiae, ubi ante annum 1580 sunt extinctae.  Bona asceterii Sti. Lamberti autem anno 1600 a Rudolfo rege data sunt monialibus alius ordinis, ex Budapext in Poszony exulibus.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

PRAEPOSITAE (Keresztesy)


NOMEN:

SZALANKEMEN  <<ELENCHUS MATERIAE>>

ANTIQUITUS:

Pronuntia: Salannkemenn\

In documentis occurrit locus et eccl. parochialis de Salankamen, Zalonkamen

In catalogis antiquioribus, praeter N, occurrit "Slanchenmund" (S, V, L) et quidem apparenter tamquam coenobium virorum [HUN-23 {21*}].  Recentiores vero habent Salanghen (P, H, W), vel Salangha (T), quod tamen probabiliter est idem. P, H, W, T, designant eam ut asceterium et filiam de Sadio, et sitam in dioecesi Colocensi.

LOCUS:

In loco ubi Dravus flumen in Danubium se effundit, prope Belgradum versus aquilonem, in Syrmia (comit. quondam Szerem), dioec. Kalocsa, nunc Vukovar.  Hodie pertinet ad Jugoslaviam et vocatur Slan-Kamenj, id est Petra Salis.

FUNDATIO / HISTORIA:

Asceterium, secundum fontes hungaricos incerti ordinis, secundum catalogos nostros vero indubite ordinis nostri, fundatum forte circa medium saeculum XIII tamquam canonia virorum, dein versus finem eiusdem saeculi datum monialibus, et canoniae de "Sadio" subditum.  Coniecturae sunt hae omnes, nihil scitur certi.   Vide supra praefationem huius circariae, et monasteria Drozo et Sadium.

LITTERATURA:


NOMEN:

SZEGED  <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Spiritus

ANTIQUITUS:

Pronuntia: Saiguette

In documentis: Zeged, Zegedinum, Szigeth.  Civitas in comitatu Csongrad, dioec. Csanad, in Hungaria.

LOCUS:

Szigeth, civitas in comitatu Csongrad, dioec. Csanad, in Hungaria.

FUNDATIO / HISTORIA:

Parthenon, qui prima vice anno 1511, ultima vero anno 1516 memoratur.   Quando, et a quo fuerit fundatus, nescitur.  Forsan communitas quaedam aliunde huc translata est (Szalankemen?), forte erat statio transitoria alicuius conventus alicubi a Turcis expulsi (idem, vel Ivanic).  Sub tutela praepositi Sagensis.   Probabiliter quia in hac domo provisoria refugii pro toto conventu non erat locus, pars monialium translata est an. 1511 in Somlyovasarhély, ceterae mox a Turcis expulsae, forte tetenderunt in Moriczhida.  subsistit pretiosum antiphonarium conscriptum anno 1516 a sorore quadam Martha huius asceterii, nunc in Bibliotheca Franciscanorum in Szombathely.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:


NOMEN:

TÜRJE  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Annuntiatio B. M. V. 

ANTIQUITUS:

Pronuntia: Túriet

In documentis: Gurla, Gurle, Gerlew, Ghurle, Churlee, Jirle, Jurla, -le, -lye, -lew, Juhrle, Jerleu, Thulev, 1433: Thyrle, Therle, Turle.  In catalogis vero Gurla (N); Jurla (S, V, P, W, T); UIirla (H); Foerla (L).  Gerla, quae catalogis S et V insuper est inserta, est probabilius duplicatio eiusdem.  Secundum S, V, L erat in dioec. Jauriensi, P, H, W, T collocant eam in Vesprimiensi.  Filia de "Cella" (N); "Telezensis" (L); de Csorna (P, H, W, T).

LOCUS:

In medio inter Szombathely et lacum Balaton, juxta viam ferream Ukk-Zalagerszeg. Comit. Zala, Dioec. Veszprem (quod diu fuit disputatum cum Episc. Jauriensi), in Hungaria.

FUNDATIO / HISTORIA:

Praepositura, quae hinc inde etiam occurrit tamquam abbatia.  Fundata ante annum 1235 a Dionysio bano de generatione Türje, [HUN-24 {22*}] in qua monasteriuim fuit commune, et quae patronatum usque in finem fere exercuit.  Quae sit ista "Cella", quam catalogus Ninivensis designat fuisse eius matrem, nexcimus videtur autem paternitas Csornae, quae semper viguit, ab initio esse certa.  Privilegium loci credibilis anno 1351 ei fuit inhibitum.  Ab anno 1541 per nobiles de Hagymássy, tunc temporis patronos eius haeresi deditos, canonia multum vexata, ultimusque praepositus necatus est.  Circa annum 1550 exstincto conventu, praepositura videtur desiisse, et venisse in manus aecularium.  Saeculo sequenti fuit proprietas praepotentis familiae de Battyány, quae illam dedit in commendam, sed tamen anno 1703 ordini, id est abbati Pernecensi restituit.  Ab anno 1710 iterum praepositos habuit ex canonia supradicta, qui ab anno 1736 infulati sunt.  Anno 1738 Pernegg vendidit Türje abbatiae Gradicensi, quae illam post mortem praepositi Walthum anno 1741 praepositurae suae Csornensi univit.  Anno 1766, postulante familia Battyány, Türje iterum sui juris facta est.  Anno 1780 fuit ibi communitas 6 canonicorum.  Anno 1786 suppressa est, sed anno 1802 restaurata et iterum canoniae Csornensi unita.  Illa exinde semper ibi parvum conventum manutenuit.  Ecclesia subsistit e saeculo XIII, monasterium constructum est a Pernecensibus. 

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

PRAEPOSITI (Horvath, Oszvald):


NOMEN:

TUROCZ  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B. M. V. 

ANTIQUITUS:

Pronuntia Tourotts

In documentis: Castrum Turul, -de Thurucz; Thurocz, thuroch, Turuch, Turul, Turch.  

In catalogis: N nescit.  S, V, L, duplicant Turocl, Curocl (S); Thowrs, Turoil (V); Thours sive Thury, et Tural sive Turna (L).  turz sive Turoch (P); Turz (H, V, T).  Omnes consentiunt de dioecesi respective de filiatione: Strigoniensis, Praemonstrati, Slowakice, quae lingua praevalet in hac regione, dicitur Turc.

LOCUS:

Situm est in medio inter Zniováralja, Németpróna et Turócszentmárton, juxta oppidum et in comitatu eiusdem nominis, in montibus Slowakiae.  Dioec. Strigoniensis, nunc Banska Bystrica.  Nunc pertinent ad Cechoslowakiam.

FUNDATIO / HISTORIA:

Praepositura insignis, fundata anno 1251 a Bela IV rege Hungariae.  Filia Praemonstrati, mater de Csut.  Fuit dives, et locus credibilis, et in regimine circariae semper magni momenti.  Patronatus erat regius.  Inter praelatos, qui iam mature fuerunt infulati, eminet Iwanka, consiliarius intimus regis Andreae III.   Inter annos 1529 et 44, durante bello, canonia venit in manus comitis de Revai, qui eam dereliquit desolatam.  Anno 1538 nobilitas regionis a rege petiit restaurationem monasterii et loci credibilis, sed machinationibus diversis haec restauratio, iam provisi, inhibitur.  Ultimo praeposito ex ordine anno 1550 defuncto, facta est commenda, quae anno 1586 cum omnibus bonis data est Societati Jesu in dotationem collegii Tyrnaviensis.   In vanum ordo canoniam saepius reclamavit, ita Andreas Sauberer abbas Jaszoviensis post suppressionem Societatis anno 1773.  Dein Turocz pertinuit ad Universitatem Budapestinam.  Aedificia et ecclesia subsistunt, anno 1914 fuit in eis seminarium episcopale. 

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

SERIES PRAEPOSITORUM (Ortvay, Rupp):


NOMEN:

VARADHEGYFOK  <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Stephanus Protomartyr

ANTIQUITUS:

Pronuntia: Vârad Hędyifogue

Seu Varadelöfok, vel Promontor.  In documentis: Sancti Protomartyris, Stus. Stephanus, Waradinum, Stus. Stephanus Varadiensis, in Promontorio Varadiensi. 

Occurrit in omnibus catalogis, immo in Ninivensi primo, tamquam Stus. Stephanus, dioec. Varadiensis, filia Praemonstrati.

LOCUS:

In monte sita prope civitatem Varadiensem (nunc Oradea Mare), media hora distans versus orientem.  Modo pertinet ad Rumeniam. Dioec. Varadiensis, sed "jurisdictionis spiritualis Strigoniensis", quod privilegium fuit anno 1454 confirmatum.

FUNDATIO / HISTORIA:

Canonia insignis, initio et hodie abbatia, dein per saecula praepositura.   Fundata secundum traditionem non probatam anno 1130.  Comparatione palaeographica et textuali Obituarii Pramonstratensis (ed. Waefelghem 1913) apparet "Drogonem abbatem Sti. Stephani in Hungaria", IX Kal. Dec. illi insertum, obiisse inter annos 1160 et 75.  Cum additio "primus abbas", secus in hoc Obiturario de more, nec illi nec alii abbati esset apposita, et ceteri abbates inserti aliunde ut posteriores noscuntur, probabiliter iste Drogo habuit praedecessores.  Si igitur opinio, Stephanum III regem esse fundatorem canoniae, est recta, fundatio est ponenda inter annos 1162 et 72, secus ante, immo ad annum 1130 ascendere potest.  Eam esse peractam ab abbatia Riéval in Lotharingia, videtur esse minus probabile.   Traditio Stum. Stephanum esse filiam immediatam Praemonstrati, sub cuius paternitate semper stetit, tamquam probabilius tenenda esse videtur.  Filiae. Stephani in circariae sunt numerosae: Adony, Almás, Bény, Cheim, Hatvan, Pályi, Jászó, Májk, Meszes, Nyulakszigete, Ócsa, Sadium?, Zsambék, Zich.

Haec canonia, primaria totius circariae, fuit dives et potens, locus credibilis.   A fine saeculi XIV ab episcopis Varadiensibus vehementer vexata est et angustiata.   Conventus tantopere diminuit, ut Ludovicus rex anno 1351 eum numerarit inter "conventus minutos".  Quibus aerumnis accesserunt saeculo sequenti invasiones Turcarum, et a medio saeculo commendatarii intrusi.  Anno 1482 ordo canoniam quae iam annis 1410 et 1474 incendiis fuerat devastata, practice amisit.

Anno 1494 a rege, consentiente Summo Pontifice, donata est Carthusiensibus, qui vero eam numquam de facto occupaverunt.  Bonis eius enim episcopus Varadiensis fundavit capitulum collegiatum in proprium favorem.  Anno 1566 Sigismundus Joannes, princeps Transsylvaniae acatholicus, praeposituram occupavit bonaque illius dilapidavit.   Tunc desiit esse locus credibilis, et de archivis canoniae et regnicolari ne vestigium quidem superest.  Dein facta est praepositura titularis.  Anno 1705 pro ordine redempta est ab abbate Pernecensi, qui eam tamen cessavit Lucensi quinquennio post.  De aedibus antiquae canoniae iam tunc temporis ruinae tantum supererant, quae in posterum non iam sunt reconstructae.  Luca autem in vicinitate anno 1770, in vico Pecze Szent Marton, prope fontes quosdam thermales, novum monasterium erexit.  Antea aliqui canonici Lucenses vicerunt in domibus privatis Varadii.  Nihilominus per totum fere saeculum XVIII ibi resederunt praepositi infulati, qui titulo "vicarii generalis circariae Hungariae" (absque ulla potestate) a parte abbatis generalis ordinis, et magnati supremi senatus regni a parte regis sunt insignati.  Anno 1787 suppressa est canonia, sed anno 1802 redintegrata est et Jaszoviensi unita.  Illa saeculo XIX usque ad annum 1919 ibi instituit administratorem bonorum, et administravit per religios suos parochias incorporatas de Pecze Szent Marton et de Asszony-Vasara, insuper gymnasium Varadiense, ubi habuit residentiam a sedecim generatim canonicis habitatam.  Haec nova domus anno 1924 sui juris est facta, et post bellum peractum denuo in abbatiam evecta.  Nuper a gubernio Rumeno suppressa est.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

ABBATES ET PRAEPOSITI (Lenner ap. Brunner, Oszvald):

1802-1946 unio personalis cum canonia Jaszoviensi


NOMEN:

ZICH  <<ELENCHUS MATERIAE>>

ANTIQUITUS:

Pronuntia: Zitche

Occurrit tantum in catalogo Ninivensi. 

LOCUS:

Sita erat in dioecesi Alba Juliensi, hodie in Rumenia.

FUNDATIO / HISTORIA:

Praepositura fundata ante annum 1235, filia Sti. Stephani Varadiensis.   Eversa a Tataris anno 1241, nec amplius surrexit.  Secus nihil de ea scitur.   Vide supra Meszes, quae eandem sortem habuit.


NOMEN:

ZOPRIZA  <<ELENCHUS MATERIAE>>

ANTIQUITUS:

Nomen hoc, quod occurrit etiam sub forma Copissa vel Topissa, probabiliter slavicum, est aliquo modo corruptum. 

LOCUS:

Hunc parthenonem, pariter ac Drozo, cognoscimus ex antiquioribus catalogis tantum.   Deest in Ninivensi, ergo fundatus est probabiliter post annum 1240.  Invenitur vero in S (Zopprizza), V (Sopriszza), et L (Zoppizza).  Omnes consentiunt eum fuisse asceterium, et quidem situm in dioecesi Agriensi.  Lairuelz, cui in his suis additionibus vix est credendum, adjungit: filia Sti. Pauli (Pályi).  Hypothesim de sorte et ortun huius asceterii cuius nec situs nec nomen correctum sunt nota, vide supra in praefatione huius circariae, et sub Drozo.

LITTERATURA:


NOMEN:

ZSAMBEK  <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Joannis Bapt.

ANTIQUITUS:

Pronuntia Jame Bécque

In documentis: Samboch, Sambok, Sambuk, Sambek

In catalogis cunctis invenitur: Sambuch (N, P, T); Stainboch (S); Samboth (V); Steinboch (L), Sambouch (H), Sambuk (W).  Omnes dicunt eam fuisse filiam Sti. Stephani Varadiensis.  S, V, et L ponunt eam in dioecesim Strigoniensem, ceteri in Vesprimiensem.  Ambae opiniones sunt rectae: sita erat enim de jure in dioecesi Vesprimiensi, stetit vero ex privilegio pontificali sunt 1295 sub jurisdictione immediata primatis Strigoniensis.  Hodie pertinet ad dioecesim Albae Regalis.

LOCUS:

Tribus leucis distat a Budapest versus occasum.  In dioecesi Vesprimiensi hodie autem Szekesfehérvar, comit. Pest, in Hungaria

FUNDATIO / HISTORIA:

Praepositura insignis.  Fundata, ut asserit Oszvald, anno 1255.  Revera autem maturius, ante annum 1235, occurrit enim in catalogo Ninivensi.  Fundator erat comes Smaragdus ex genere Szolgagyör, praepositus Albae Regalis, et electus episcopus Colocensis.  Genus eiuis exercuit patronatum in canoniam, quae prima vice anno 1258 authentice occurrit.  Saeculo XIV 20 canonici habitaverunt in ea.  Anno 1475 Mathias rex tradidit eam Eremitis Sti. Pauli, ultimus eiius praepositus vocabatur Georgius.  In cassum anno 1520 praepositus Sagensis de hac spoliatione ordinis protestatus est.  Paulo post a Turcis est eversa.  Ecclesia perpulshra, styli romanici, iam fuerat reconstructa, sed saeculo XVIII terraemotu iterum concidit et abhinc est una de pulcherrimis ruinis Hungariae.  A saeculo XVII Zsambčk est praepositura titularis. 

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:


NOMEN:

ZSIDO  <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Blasius

ANTIQUITUS:

Pronuntia: Gidot

In documentis: Sydo, Sydow

In catalogis omnibus praeter Ninivensem, Schida (S, V, L); Sydow (P, H, T); Sidow (W).  P, H, W, T collocant eam in diocesi Vaciensi, ut filiam de Hatvan, S et V in Strigoniensi, L in Jauriensi, ut filiam de "Goteshay".

LOCUS:

In parte septentrionali comitatus Pest, prope Gödöllö et Aszod. Dioc. Vaciensis, in Hungaria

FUNDATIO / HISTORIA:

Praepositura fundata probabiliter inter annos 1235 et 1270.  Floruit adhuc saeculo XV.  Secundum catalogos fuit filia de Hatvan, quae fuit ei vicina.   Monasterium fui9t "commune in generatione" nobilium de Zsido, postea (adhuc anno 1422) patroni fuerunt nobiles de Csáky.  Ex fontibus indigenis ne erui quidem potest, ad quem ordinem pertinuerit.  Prima vice anno 1284, ultima autem anno 1446 in documentis occurrit.  Nihil de ea superest, est autem praepositura titularis.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:


DUBIA: <<ELENCHUS MATERIAE>>

ALBEI

S et L: Albei; V: Albea.  Omnes collocant eam in dioec. Vaciensem et L addit: filia Sti. Stephani.  Plane ignotum est monasterium huiusmodi.  Potest esse duplicatio, sed vix perspici potest, pro quo nomine.  Dicat quis, hic forte sumi, ut saepius, dioecesis (Albensis) pro monasterio, ut vidimus supra apud Linoma et Isagrabia.   Fuit forsan monasterium quoddam "minutum", quod post brevem vitam ante finem saeculi XIII interiit.  In catalogis enim recentioribus desideratur.  Est praepositura titularis.

Litteratura:

<<ELENCHUS MATERIAE>>

ASZOD  --  Sta. Crux?

Pron. Assaude...sive Osztmach.  Oppidum in comitatu Pest, dioec. Vacz.   In nullo catalogo invenitur.  P, S, V, L citant: Sta. Crux, filia de Thours, dioec. Vaciensis, quae a Zak 346 et a Hugo I 569 (cf. Waefelghem 13) aequiparatur nostro Aszod.  Authentice nil scitur de hac domo.  forsan est confusio cum Lelesz, vel cum Sadio-Nagyolasz, vel cum alia domo.  Certum est, saeculo XVII Aszod fuisse consideratam tamquam pristinam canoniam ordinis nostri.  Leopoldus I rex anno 1688 eam simul cum Janoschida tradidit abbatiae Zabrdovicensi, quae tamen eam brevi iterum amisit.  Abhinc est praepositura titularis. 

Litteratura:

<<ELENCHUS MATERIAE>>

DENESMONOSTOR  --  Stus. Spiritus

Pron. Dčnéche Monochetor

Dienesmonostra, Dionysii monasterium. 

In comitatu Zarand, prope Borosineu versus orientem, in Rumenia.  Sita erat in exclavi dioecesis Agriensis a dioecesi Csanadensi, cui postea est incorporatum, circumdato. 

Canonia fundata ante annum 1199 a familia Becse-Gergely.  Fuit pauper.   Anno 1390 designatur O.S.A., quod vero, ut iam saepe vidimus, paulum refert.   A quibusdam auctoribus, ut Juhasz et Bunyitay, attribuitur ordini nostro.   Monasterium anno 1502 iam erat in ruinis, ecclesia saeculo XVII adhuc stetit.   Anno 1552 est "castellum".  Nostris autem diebus nil de ea superest, nuper fundamenta ecclesiae sunt excavata.  Forsitan idem est ac Sadium, quod in dioecesi Csanadensi esse situm recentiores catalogi videntur confirmare. 

Litteratura: 

<<ELENCHUS MATERIAE>>

MAGEDLIN  --  Sta. Magdalena?

Sic invenitur in catalogo V, S, et L habent Gaegedlin.  In dioecesi Colocensi.  Notum est ex his catalogis tantum.  Tamen temerarium ex hoc esset existentiam huius domus plane negare, ut facit Horvath in Anal. Praem VII 194. Probabiliter interiit ante annum 1290, vel in alium locum translata est.  Nunc est praepositura titularis. 

Litteratura:

<<ELENCHUS MATERIAE>>

MISLE  --  Stus. Nicolaus

Pron. Michelet

Mischle.  In comitatu Abauj, dioec. Agriensis.  Secundum alios fuit ecclesia collegiata, secundum alios O. Praem.  Hugo praetendit II 125 (sub voce Magedlin) hanc domum esse insertam antiquo cuidam elencho abbatiae Gradicensis [HUN-25 {23*}].  Authentice nihil scitur, circa annum 1300 tamen fit mentio de "conventu in Misle".  Forte versus hunc annum pro ordine nostro fundatum, mox in ecclesiam collegiatam versum est hoc coenobium.  Nunc est praepositura titularis.  

Litteratura: 

<<ELENCHUS MATERIAE>>

PETERMONOSTOR

Pron. Pétčre Monochetor

Monasterium Sti. Petri. Bnyitay, quem sequitur Homan, dicit fuisse ordinis nostri.   Catalogus Episc. tacet, Horvath Anal. Praem. VIII (1932) 255 praetendit se nullum novisse diploma quod Praemonstratense esse affirmet. 

<<ELENCHUS MATERIAE>>

ST AUGUSTINUS

in dioecesi Quinque Ecclesiarum, secundum est, P, S, V, L, Lepaige addit: filia Praemonstrati, L. autem: filia Insulae Lazari.  Hugo identificate eam cum Insula Stae. Birgittae, de qua infra.  Catalogus Episcoporum vero cum ipsa Insula Lazari.   Authentice nihil scitur de hac canonia.  Probabiliter est duplicatio. 

Litteratura: 

<<ELENCHUS MATERIAE>>

ZEMLEN  --  St. Ladislaus

Pron. Zaimelenne

Occurrit sicut Magedlin in tribus catalogis:  Zeynlin (S), Senilny (V), Zemlin (L).  Omnes asserunt hanc canoniam, de qua decus nihil scitur, septentrionem, invenitur oppidum Semlin, sed nullum documentum probat ibi umquam fuisse domum ordinis nostri.  Confer tamen, quod supra diximus apud Magedlin. 

Litteratura: 

<<ELENCHUS MATERIAE>>


PRAETERMISSA: <<ELENCHUS MATERIAE>>

AHIRLOS

Hoc monasterium, in nullo catalogo obvium, habetur unice apud Hugo I 137: Ahirlos filia de Turna, ab anno 1294 de Litomysl, ab anno 1516 autem de Scorna.  Quae omnia consonant potius canoniae Türiensi, quae primitus vocabatur Gurla vel Jurla.  Ergo probabiliter assentiendum est Waefelghem dicenti p. 3 Ahirlos esse corruptelam pro Jurla, et Turnam, quae secus eadem est ac Jaszo, in nostro casu pro Zirna-Csorna. 

<<ELENCHUS MATERIAE>>

AICSKA

Hugo I 137, Waefelghem 4, Zak 341.  Generatim putatur haec esse corruptela pro Ocsa.  Sed cum in catalogis S (Aiska), V (Alska), et L (Aiscka) inseratur eodem quoque loco, quo in aliis invenitur "Almask", et addscribatur dioecesi Varadiensi, in qua Almas, non autem Ocsa fuit situm, puto Aicska potius esse corruptelam pro Almask, Ninivensi quidem inserto, apud SVL (qui omnes adducunt Ocra-Ocsa) vero desiderato.

<<ELENCHUS MATERIAE>>

CSUDANY

Adinventio Alphonsi Zak p. 343 est hocmonasterium.  Invenerate nempe apud Laairuelium Cudan dioec. Agriensis, et coniecit hoc esse idem ac vicum modernum Csudany.   Atqui Cudan, sicut et Ovdan -- ut habet eodem loco Schaeftlariensis -- sunt corruptelae pro Adony.  Waefelghem 71

<<ELENCHUS MATERIAE>>

CURZOLA  --  St. Nicolaus

Slavice: Korcula.  Civitas in insula Dalmatiae eiusdem nominis.  Ex archivo Vaticano, Minutae Brevium, citatur in periodico Törenélmi Tar 1905, 350 (Kollonyi Regesta) anno 1546 conventus Sti. Nicolai Ord. Praem.  Revera fuit Ordinis Praedicatorum, ut asserit Horvath Anal. Praem. V (1929) 176 [HUN-26 {24*}]

<<ELENCHUS MATERIAE>>

FELSÖÖR

Praeposituram ibi suisse ordinis nostri praetendit Homan II 184.  Revera fuit capitulum collegiatum, uti apparet ex Registro titulorum a Bekefi correcto.  Cf. Anal. Praem. VIII (1932) 254.

<<ELENCHUS MATERIAE>>

HAJ  --  St. Laurentius

In comitatu Bacs. dioec. Colocensis.  Rupp III 34, Csanki II 190, et eos sequentes Zak 16 et Waefelghem 236 sine causa hanc domum attribuunt ordini nostro.   Revera fuit capitulum collegiatum, ut affirmant Fuxhoffer Czinar, Balics II 268, Ortvay I 338, et Horrvath Anal. Praem. VII 197.  Cf. Orsz. Lvt. Budapest D1.   11748, 18400, 18729. 

<<ELENCHUS MATERIAE>>

HANTA  --  St. Michaelis

In dioecesi Veszprčm.  Zak 16, et eum sequens Waefelghem 241 item falso attribuunt ordini nostro hanc ecclesiam, quam semper fuisse collegiatam asserunt.  A. Horvath, Anal. Praem. VII  197, Csanki III 233, Balics II 2 68-70, Rupp I 464 et Törtenčlmi Tar II 57. 

ELENCHUS MATERIAE>>

INSULA STAE. BIRGITTAE

Hugo I 231, Zak 345, Waefelghem 123.  Hi omnes eam identificant cum Sto. Augostino.  Nisi forte sit corruptela pro Insula Stae. Margaritae-Nyulakszigete, illis assentire volumus.  Censeo, Insulas Lazari et Stae. Birgittae, sicut et Stum. Augustinum unum et idem esse monasterium.  

<<ELENCHUS MATERIAE>>

ISAGRABIA

Eccdlesia Cathedralis in Croatia (Zagreb, Agram), de qua fuse tractavimus supra p. 260 -- Waefelghem 127.  Vitetur confusio cum Zagrabia, abbatia O. Cist. in eodem loco.  

<<ELENCHUS MATERIAE>>

LANDEK  --  St. Nicolaus

In comiitatu Szepes, Dioc. Strigoniensis.  Fuit praepositura canonicorum Ordinis Sti. Sepulchri, olim in Keresztkomlos, anno 1312 translata est in Landek.  In fine saeculi XVII Robertus Sancius, abbas Gradicensis, tamquam unicus praetendens hanc domum priitus fuisse ordinis nostro, profecto eam reclamavit.  Sed nil potuit probare, et ideo nil obtinuit.  Nunc est praepositura titularis

Litteratura:

<<ELENCHUS MATERIAE>>

RADUCIUM

M. Dupré (Annales breves Ord. Praem., 2a ed. Namurci 1886) scribit p. 28: "Raducense Turcis ereptum ordini restituitur" anno 1503.  Ex illo hausit Hugo II 597, et post eum Waefelghem.  Revera idem est ac Ratot.

<<ELENCHUS MATERIAE>>

ROCHENITZ (ROHONCZ)

HUGO II 675 ex "Ruckenis" et "Rockeniti", catalogis Lairuelii, et ut ipse fatetur, Gradicensi insertis, facit monasterium "Rochenitz".   Revera sunt corruptelae, et quidem duplicatae pro Kökčnyes.  Monasterium Rohoncz, quod ex Hugo sumentes quidam auctores addicunt ordini nostro (Homan II 184, Danielik 325.10 dubitat), est forsan confusio cum abbatia Rahoncza, quam vero Cisterciensium fuisse constat (cf. Horvath, Anal. Praem. VII (1931) 195 et VIII (1932) 255.  Waefelghem 210.

<<ELENCHUS MATERIAE>>

STA. CRUX

Catalogi P, S, V, L habent: Sta. Crux Dioc. Vaciensis [HUN-27{25*}].  L addit; filia de Thours.   Nisi forte agatur de Aszod, est duplicatio pro Lelesz.  

<<ELENCHUS MATERIAE>>

STUS. MICHAEL

Idem dic omnino ac de praecedenti.  L in hoc casu addit:  filia Stae. Crucis.  Probabiliter est duplicatio Csornae vel Insulae Leporum (Nyulakszigete).  

<<ELENCHUS MATERIAE>>

STEINBACH

Hugo II 851, Fuxhoffer Czinar, Zak 347, Waefelghem 283.  Fuit per saecula praepositura titularis.  Sed sine fundamento in re, quia est corruptela pro Zsambék.   

<<ELENCHUS MATERIAE>>

ZARN  --  sive ZARDUA

Hugo II 1183, Waefelghem 330.  In dioecesi Colocensi.  Revera numquam existebat, sed est, forte corruptela pro Zadwa = Sadium, de quo vide supra, quod nonnulli catalogi dioecesi Colocensi attribuunt.  Horvath Anal. Praem. VII 200 autumat hanc esse corruptelam pro Jaszó. 

<<ELENCHUS MATERIAE>>

 

NOTA: 

Praepositos commendatarios inserimus quidem seriebus praelatorum sub singulis canoniis, sed absque numero, et minori typo impressos.  --  Nomina hungarica accentum habent, in prima syllaba.  Pronuntiatio phonetice in gallicam transscribi nequit quoad litteram a, quae tantum apposito accento (á) clare profertur, secus obscure, quasi in medio inter a et o. 


NOTAE:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

[HUN-01]  <<BACK TO THE TEXT>>

Horvat in articulo suo "Ad bibliographiam" videtur omnino rejecere catalogos ut fontes nullius valoris.  Quam opinionem esse falsam abunde demonstrasse credimus.

[HUN-02]  <<BACK TO THE TEXT>>

"In Hungaria.  In strigoniensi provincia: NOTA:  quod frater andreas canonicus sti. Stephani Waradinensis in hungaria anno gracie m cc xxx iiij tulit secum ad ecclesiam suam pro habenda uniformitate ecclesie premonstrate4nsis lectionarium, integrum antiphonarium, graduale, missale cum nota collectaneum, martirologium, kalendarium, librum consuetudinum. NOTANDUM quod anno gracie m cc xxx v frater fredericus quondam abbas hamburnensis visitavit ecclesias hungarie in veritatem paternitatum et filiationum, sicut sunt hic notate, reportavit ad capitulum generale et fuit receptus reverenter et obedienter ubique."

[HUN-03]  <<BACK TO THE TEXT>>

Argumentum enim eius ex silentio documentorum hungaricorum parum refert.   Catalogi ordinis sunt enim fontes contemporanei aequi valoris ac illa.   Quantopere sunt fide digni, iam elucet eo ex facto, formas nominum quas praebent omnino consonare illis, quae in documentis indigenis sunt obviae.  Scimus insuper ex historia aliarum circariarum, saepius canonias iam brevi post fundationem iterum desiisse, aut in alium locum esse translatas, aut alii ordini traditas.  Probabiliter simile quid hinc inde et in Hungaria evenit, sed propter interitum tot archivorum nullum diploma hoc memorat.

[HUN-04]  <<BACK TO THE TEXT>>

Confer A. Oszvald in Emlekkönyv p. 76-77, nota.

[HUN-05]  <<BACK TO THE TEXT>>

Vide amplam documentationem apud Oszvald, A Magyar premontrei közepkori prépostsagok.

[HUN-06]  <<BACK TO THE TEXT>>

S. de LAIRUELZ, Optica Regularium, Pont ŕ Mousson 1603, pp. 383-422. 

[HUN-07]  <<BACK TO THE TEXT>>

Apud PETERFFY, Sacra Concilia (ed. 1629) p. 276

[HUN-08]  <<BACK TO THE TEXT>>

Brevis notitia circariae Hungaricae Ord. Praem., MS in Archivo secreto Jaszoviensi.

[HUN-09]  <<BACK TO THE TEXT>>

In articulo infra citato tentat, monasteria haec incerta quaerere in locis similis nominis; ita Albei in Algyö, Chuchas in Csuskas, Chöpefö in Csepelfö, Cudan in Csudany -- sed in vanum, nil fecit nisi confusionem auxit.

[HUN-10]  <<BACK TO THE TEXT>>

Manuscriptum in archivo Episc. Stringoniensis, auctoribus R. Bekefi et L. Luksics, anno 1922 collatum ad substituendum "Catalogum Episcoporum" mendosum et inveteratum. 

[HUN-11 {10* habet liber Monasticon}]  <<BACK TO THE TEXT>>

Oszvald o.c. pp. 19-38

[HUN-12 {11* habet liber Monasticon}]  <<BACK TO THE TEXT>>

Ut v. g. in Lelesz. Fuse de hac re tractat optimus ille articulus B. KUMOROVITZ de "activitate authentica" illius canoniae, infra suo loco citatus. 

[HUN-13]  <<BACK TO THE TEXT>>

Vide haec omnia infra suo loco.  P habet praeter "Salanghen" etiam Juvahtia et Stum. Lambertum (= Ivanic et Somlyovasarhely).  Iam ex forma "humanistica" Juvantia, quae medio aevo non occurrit, apparet has esse additiones saeculi XVI. 

[HUN-14]  <<BACK TO THE TEXT>>

Vide de hoc viro praestantissimo optimum articulum A. Oszvald in Emplekönyv pp. 51-109.

[HUN-15]  <<BACK TO THE TEXT>>

Monasteria fere omnia tunc temporis in Hungaria fuerunt versa in praeposituras titulares (illa, quorum bona a nobilibus fuerunt rapta), aut commendas reales, a dignitariis ecclesiasticis quieta fruitione possessa.  Immo tituli illarum domuum, quae reapse numquam extiterant, sed ex erroribus Lairuelii sunt ortae abhinc concessi sunt, simul cum infula, sacerdotibus saecularibus.

[HUN-16] <<BACK TO THE TEXT>>

Omnes aedes medii aevi tot quondam canoniarum, in regione a Turcis subiecta interea omnes corruerant, praeter unam alteramve pulchram ecclesiam (Ocsa, Beny, Türje, Zsambek); in septentrione partim subsistunt, sed sunt generatim modestae ac exiguae.  Saeculo XVIII aedificia visendae structurae tantum in Jászó sunt erecta. 

[HUN-17 {01* habet liber Monasticon}]  <<BACK TO THE TEXT>>

Ulteriores determinationes fundatorum inveniuntur hinc inde apud auctores, quae autem sunt arbitrariae et sine fundamento in re. 

[HUN-18 {02* habet liber Monasticon}]  <<BACK TO THE TEXT>>

Ad varia producta oeconomica commodius inter Budam et Vindobonam provehenda iam hoc tempore propria disponebat nave in Danubio, nomine "Kereph". 

[HUN-19 {17* habet liber Monasticon}]  <<BACK TO THE TEXT>>

Dioecesis Cumaniae anno 1228 cum sede in Milkov pro gente cumana immigrata fundatur, sed anno 1241 per Tataros subvertitur.  (LTK VI 299) dioecesis "Ultra Sylvane" probabiliter idem est ac Alba Julia.

[HUN-20 {19* habet liber Monasticon}]  <<BACK TO THE TEXT>>

CCat. P falso dicit de eo: "Rubus, filia de Bethlehem, in Slavonia, dioec. Spalatensis."  Quod sic est corrigendum: "in Slavia, dioec. Camminensis."  Etiam in hoc casu indicate filiationem, et quidem recte, ex alio parthenone.

[HUN-21 {20* habet liber Monasticon}]  <<BACK TO THE TEXT>>

Insertio in catalogum P, ut iam supra diximus, videtur esse manus posterioris, ex antiquiore catalogo forsan desumpta.

[HUN-22 {05* habet liber Monasticon}] <<BACK TO THE TEXT>>

Anno 1245 rex Béla praepositurae donat totam insulam Leporum et in documento sic de illa loquitur: "quam . . . saepedicti fratres Praemonstratenses de gratia progenitorum nostrorum possidebant ab antiquo. 

[HUN-23 {21* habet liber Monasticon}]  <<BACK TO THE TEXT>>

Redactor archetypi catalogorum SVL, ipse Germanus, vocem Szalankemen linguae teutonicae adaptavit in "Slanchenmund".  Hugo II 819, ipse Gallus, ulterius progreditur, reddendo hanc formam adhuc magis germanicam: Schlangenmund, id est os serpentis.  Sine sensu sunt haec omnia.  Cf. quod diximus de Scheftlariensi catalogo p. 16-17 et in praefatione ad circ. Hungariae.

[HUN-24 {22* habet liber Monasticon}]  <<BACK TO THE TEXT>>

Non vero anno 1184 a Lamberto quodam comite, ut autumat Laky in schmatismo Csornensi anno 1857.  Cf. Anal. Praem. VIII (1932) 254

[HUN-25 {23* habet liber Monasticon}]  <<BACK TO THE TEXT>>

Catalogum hunc Gradicensem Hugo saepius invocat (cf. Zopriza).  Non iam invenitur.  Probabiliter erat similis catalogis SVL, sed videtur habuisse specialia pro circariis orientalibus.  Hradisko semper habuit arctas relationes cum canoniis nostris in Polonia et in Hungaria sitis, ergo catalogus ibi redactus potest esse fide dignus.

[HUN-26 {24* habet liber Monasticon}]  <<BACK TO THE TEXT>>

Horvath ibi negat ordinem nostrum umquam domum habuisse in Dalmatia.  Sed cur abbas Osterhoviensis, cum anno 1480 de mandato abbatis Generalis Hungariam visitaret, se expresse nominat: "in circariis Hungarie, Austrie, Bavarie, Sclavonie, Dalmatie, et Croatie visitator et commissarius deputatus?" 

[HUN-27 {25* habet liber Monasticon}]  <<BACK TO THE TEXT>>

Catalogi antiquiores (SVL), ut iam diximus, quoad dioecesim sunt valde incerti.   Inde confusio et maior pars duplicationum. 

<<ELENCHUS MATERIAE>>


<<LIMES CIRCARIA HUNGARIA  ||  END OF CIRCARY OF HUNGARIA>>


Posted unconditionally on this website with the permission of both DeGruyter Publishing Company, Berlin, Germany and Abbot Thomas Handgraetinger, Windberg Abbey, 1999.  All rights reserved by both DeGruyter Publishing Company, Berlin, Germany and Windberg Abbey, Order of Canons Regular of Prémontré.