Monasticon Praemonstratense

Id est Historia Circariarum atque Canoniarum Candidi et Canonici Ordinis Praemonstratensis

Tomus Secundus / Volume 2
Norbert Backmund, O. Praem. Auctore
Ecclesiae Windbergensis in Bavaria Canonico
Staubing, 1952

CIRCARIA  FLANDRIAE
[Siglum huic circariae: FLA]

ELENCHUS MATERIAE:

Praefatio
Visitatores et Vicarii Abbatis Generalis
Domi:
Chateaudieu
Diksmuiden
Douai
Drongen
Harchies
Hof Ten Vrouwen
Licques
Macquincourt
Mont St. Martin
Peteghem
Thérouanne
Tusschenbeek
Vermand
Veurne (Bethania)
Veurne (St. Niklaas)
Vicogne
Dubia et Praetermissa
Notae

PRAEFATIO:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Incipit hic Haec Circaria, quae complexa est partes dioecesium Cambrai, Tournai, Arras, Noyon et Thérouanne (postea etiam Ieper, St. Omer et Boulogne), eandem fere sortem habuit circa omnia quam praecedens.  Saeculo XII totum territorium, in quo canoniae eius sunt sitae, lato sensu appellabatur "Flandria", et pertinebat ad regnum Galliae, etsi tres tantum canoniae (Licques, Veurne et Drongen) fuerint linguae flandricae.  A saeculo XIV, hae regiones paulatim factae sunt independentes, et considerabantur ut partes Belgii, sub tutela Sacri Romani Imperii.  Licques pedententim fit linguae gallicae.  Tamen omnes abbatiae, verbi gratia Vicogne, Chateaudieu, Mont St. Martin, Thérouanne, immo et aliquae abbatiae Circariae Ponthivi vicinae -- etsi ipsae linguae gallicae -- arctes semper habuerunt relationes cum Flandria, in qua possedebant bona, prioratus et ecclesias, et ex qua semper pars communitatis earum erat oriunda.  Circa vitam internam, parum differt Circ. Flandriae a Brabantica, de qua consule praefationem hic supra, sicut et ea quae dicemus infra, ubi de Circariis Galliae in genere, de canoniis in hoc regno sitis.  Moniales in hac abbatiam, ibique paulatim sunt exstinctae.  Numerus parochiarum erat conspicuus, longe maior quam alibi in Gallia.  De cetero, laudabilia et gloriosa sunt dicenda de plerisque canoniis huius Circariae.  Si praetermittimus Vermand, omnes erant insignes, florentes, zelo disciplinae et studiorum ferventes, artem quoque colentes.   Vicogne erat e pulcherrimis et praecipuis abbatiis totius Ordinis.

A saec. XVI, Artesia revertit ad Galliam, saeculo sequenti etiam regio circa Valenciennes.  Separatio rigorosa efficitur inter canonias belgicas et gallicas.  Duae tantum abbatiae huius Circariae superant in Belgio, Veurne et Drongen, quae abhinc de facto Circ. Floreffiae sunt addictae [FLA-001], canoniae vero in Gallia sitae unitae sunt Circariae Ponthivi, de qua infra.  Initio designabatur haec nova Circaria tamquam "Ponthivi", vel "Ponthivi et Flandriae", postremo autem praevaluit nomen "Circ. Flandriae", quae, etsi immania fuerat perpessa in bellis saec. XV/XVII, facta est florentissima totius Galliae.  Quatuor enim canoniae (Vicogne, Thérouanne, Dommartin et St. André) semper manserunt regulares, et omnes habuerunt communitates longe maiores quam mos erat in reliquis Circariis Galliae.

Hodie, proh dolor, Ordo est exstinctus in hisce regionibus.  Totius circariae subsistunt duae ecclesiae tantum: Drongen et Licques, et hac quidem mutilatae.   Hoc excepto, interitus omnium ecclesiarum, et omnium fere aedium est plangendus.   Archiva pariter quoad magnam partem sunt amissa.

Quoad bibliographiam, fontes et archiva, consule elenchos supra apud Circarias Frisiae, Brabantiae, et Floreffiae.  Pro Gallia, vide infra apud "Circarias Galliae in genere".

<<ELENCHUS MATERIAE>>


VISITATORES ET VICARII ABBATIS GENERALIS (ACG Laon):

<<ELENCHUS MATERIAE>>

<<ELENCHUS MATERIAE>>


 DOMI:

 

NOMEN:

CHATEAUDIEU  <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Martinus

ANTIQUITUS:

Castellum, Castellum Abbatiale, -Dei, -Mauritanie, -Mortanie, -Sti. Martini; Casa Dei; Mortuorum Stagnum, Sti. Martini de Castello.  Chateau-l'Abbaye, -Mortagne, St. Martin du Château-lès-Mortagne; -près-Mortagne; Mortagne.  Hodie appellatur: Château-l'Abbaye.

LOCUS:

Non longe a limitibus Belgii, ubi fluvii Scaldis et Scarpe confluunt, prope St. Amand-les-Eaux, Dép Nord, dioc. Tournai, dein Arras, nunc Cambrai.  Haec regio ante annum 1312 fuit territorium dominorum de Mortagne, annis 1314-1526 et ab anno 1668 spectat ad Galliam, 1526-1556 vero ad Imperium, dein 1556-1668 ad Hispaniam.

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia.  Fundatio anno 870 pro canonicis vel monachis, per Ludovicum Pium est spuria.  Saeculo XII fuit aut antiqua ecclesia parochialis, aut parva collegiata, quam Radulphus dominus Mortaniae studuit vertere in coenobium post annum 1141.  Iam tractaverat cum Cisterciensibus de Dunis, cum anno 1155 rem decidit pro Ordine Praemonstratensi, et Castellum factum est filia Viconiae vicinae.  Fundator factus est primus abbas.  Inter religiosos huius domus semper multi fuerung stirpis flandricae.  Ecclesiae incorporatae: Château-l'Abbaye, Bruille St. Nicaise, Mortagne, et capella N.D. au Bouis.  Interdum etiam Flines-lez-Mortagne a canonicis fuit administrata.  Abbates, qui omnes fuerunt regulares, anno 1681 sunt mitrati.   Canonia possedit refugium in Tournai.  Reditus annui 9124 Librarum.  Anno 1768: 15 religiosi, anno 1790 in bibliotheca fuerunt 553 volumina.  Eo anno suppressum est, sed an. 1793, mense Septembris, ab Austriacis irruentibus restauratum.   Versus finem anni sequentis.  Galli victores definitive canoniam suppresserunt.  Nihil omnino de aedibus superest, loco canoniae nunc est pratum.  

ARCHIVALIA:

FONTES ET LITTERATURA:

SERIES ABBATUM  (GENNEVOISE, emend. sec. Rep. Numér 1921, auct. PIETRESSON)

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

DIKSMUIDEN  <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Caecilia

ANTIQUITUS:

Dixmuden, -muiden, -mude. 't Collegie der Norbertinen.

LOCUS:

Oppidum in flandria Occidentali, in Belgio.  Dioc. Yprensis, nunc Brugge.

FUNDATIO / HISTORIA:

Anno 1629, abbas Furnensis fundavit in ea civitate collegium, in quo quatuor, postea tres canonici suae canoniae docebant humaniora.  Anno 1670 Capitulum Generale hanc domum evexit in prioratum conventualem, quod vero non videtur fuisse in praxim deductum.   Aedes, quae discernuntur in imagine civitatis apud Sanderum, sunt spectabiles.   Circa annum 1772 abbatia hunc prioratum cum collegio cessavit Ordini Fratrum Minorum.  Ultima residua aedium deleta sunt in bello 1914-1918.

LITTERATURA:

SERIES PRIORES (sec. Necrol. Sti. Nicolai Furn.) [FLA-002]

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

DOUAI  <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Joseph

ANTIQUITUS:

Collegium Duacense

LOCUS:

Civitas in Gallia, Dép. Nord, Dioc. Cambrai

FUNDATIO / HISTORIA:

Christianus Druyve, abbas Sti. Nicolai Furnensis emit in parochia Sti. Albini, a comite de Montmorency, anno 1623, domum quae erat magnificentissima, ad instituendum studium theologicum pro circaria [FLA-003].  Non diu floruit, et praeter studentes, unus tantum canonicus furnensis generatin ibi residebat.  Anno 1662 abbatia Sti. Nicolai hanc domum vendidit Carthusiensibus, qui loco eius nova erexerunt aedificia.   Collegium cessavit existere.

LITTERATURA:

ARCHIVALIA:

PRIORES (Necr. Sti. Nicolai Furn., GOOVAERTS): 

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

DRONGEN  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.M.V.

ANTIQUITUS:

Trunchinium, Troncinium -- Dronchen, Dronghen, Droenghen, -ene, Tronchen, Gallice: Tronchiennes, Trunchiennes.

LOCUS:

Ad flumen Leie (Lys), prope Gandavum versus austro-occidentem, in Belgio, Dioc. Tournai, ab an. 1560, Gent.

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia, fundata anno 1136 ab Iwano de Gent, domino de Aalst et Waes, pro canonicis OSA in Saleghem (Com. Vracene, O. VI.).  Ab initio monasterium duplex (v. infra sub Peteghem).  Biennio post transierunt ad Ordinem nostrum, sub paternitate Sti. Martini Laudunensis, simulque transtulerunt sedem suam in Drongen.  Ibi iam saeculo IX fuerat ecclesia collegiata, cuius canonici nunc locum derelinquerunt.   Moniales lictae sunt in Peteghem, unde annis 1148-55 partim translatae sunt in Cherscamp.  In quod asceterium, postea translatum in Tusschenbeek, abbates Trunchinienses paternitatem exercuerunt usque ad annum 1705.  Curias possedit canonia in Nevele [FLA-004], Hengstdijk (Zeeland) usque 1645, Spinoit Wisbeck, et praesertim Hulsterloo, de quo vide infra sub dubiis.  Parochiae incorporatae: Nevele, Hansbeke, Drongen, Landeghem, Zonneghem, Ursel, Peteghem, Astene, Verrebroek, Cherscamp.   In Neerlandia: Pauwelspolder, Hulsterloo et Hengstdijk.  In ecclesia abbatiali fuit magna peregrinatio ad Stum. Gerulphum [FLA-005].  Praeter Tusschenbeek, abbas paternitatem exercebat in canoniam Dieleghem (Circ. Brabantiae), et in prioratum cisterciensem Waarschoot.  Reditus annui: 1767: 5482 Librae, postremo 10864.   Abbates anno 1540 infulantur.  1564: 11 canonici residentes.   Devastatum in bellis an. 1452, 1566, et 1578.  Sub abbate Livino Baes 1558-1584 conventus aufugit a facie Calvinistarum, abbatiam funditus evertentium, in Gandavum, ubi in refugio suo sedem fixit.  Gubernium acatholicum anno 1579 abbatiam dono dedit Principi Arausicano, cuius filius anno 1609, bonis istis renuntiavit.   Dein refugium Gandavense mutatum et ampliatum est in claustrum, anno 1608 consecratur ecclesia.  Tamen aedes Trunchinienses paulatim restaurantur, anno 1636 ibi incipitur constructio novi monasterii, quae ob bella cum Gallis retardatur.  Anno demum 1698 conventus reversus est Trunchinium de novo constructum.  Anno 1797 suppressum est.  Restauratio intenta non successit, anno 1837 Patres S. J. novitiatum ibi instituerunt.  Anno 1800 chorus, sive ipsa ecclesia abbatialis fuerat destructa, reliqua pars ecclesiae nunc est parochialis.  Aedes monasterii, quae sunt modestae, supersunt. 

ARCHIVALIA:

FONTES ET LITTERATURA:

Antiqua delineatio vel imago abbatia hactenus inventa est nulla, praeter specimen ligneum saec. XVIII in Bibliotheca PP. S. J. in loco.

SERIES ABBATUM (MS. GOETSTOUWERS [FLA-006]:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

HARCHIES  <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Blasius

ANTIQUITUS:

Archies, Harchia

LOCUS:

Prope Bohain, arr. St. Quentin, Dép. Aisne, Dioc. Noyon, nunc Soissons, Gallia

FUNDATIO / HISTORIA:

Parthenon, ortus probabiliter circa annum 1140 per translationem sororum Viconiensium.  Necrologium Viconiense meminit Agnetem priorissam de Harchies [FLA-011], quam domum combustam reconstruit abbas Simon [FLA-012], sed de caetero, historia asceterii est omnino ignota.  Hugo appellat Harchies praeposituram virginum, quae postea venit sub iurisdictione abbatis de Vermand.  Post exstinctionem monialium fit prioratus simplex ad nutum abbatis dictae canoniae, quem conferre non poterat nisi canonico Ordinis.  Parochia loci, ab anno 1702 unita parochiae de Bohain, etiam spectabat ad abbatiam de Vermand. 

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

HOF TEN VROUWEN  <<ELENCHUS MATERIAE>>

 

ANTIQUITUS:

Curtis Dominarum, Tenvrouwen, Hem, Terra apud Hem, De Hem, s'Heerwillemscapelle (in qua parochia erat situm).

LOCUS:

Non longe a civitate Furnensi, de qua vide infra apud Veurne, Dioc. Thérouanne, dein Ieper, nunc Brugge, in Belgio.

FUNDATIO / HISTORIA:

Parthenon, fundatus per translationem monialium Furnensium sub abbate Hugone inter annos 1167 et 79, in "villam de Hem", quae inde appellata est "Curtis Dominarum" sive Hof ten Vrouwen.  Sorores occurrunt adhuc anno 1218, cum enim hoc anno ;s Heerwillemscapelle erigatur in parochiam, abbas expresse capellam sororum a jurisdictione parochiali exemit.  Nomina trium priorissarum noscuntur: Luwildis, Mathildis et Christianae, ad quam postremam scripsit Urbanus PP. III, eamque vocat priorissam Sti. Nicolai [FLA-013].  Quando desierint moniales, nescitur.   Saeculo XV locus adhuc vocabatur nomine supra dicto, sed nihil probat sorores tunc adhuc extitisse.

FONTES et LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

LICQUES  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.M.V.

ANTIQUITUS:

Liska, -scae, -sces, -schae, -skia, -sches, -scha, -skezs, -sques, -squez, -skes.   Lysches, Liesceae, Liisques, de Lickis.

LOCUS:

Non longe ab Ardres, cant. de Guines, Dép. Pas de Calais, Dioc. Thérouanne, ab an. 1560 Boulogne, in Gallia. (Usque ad saec. XIII, haec regio fuit adhuc linguae flandricae). 

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia insignis, ex qua processit ramus Ordinis in Anglia.  Condita est inter annos 1071 et 78 pro 5 canonicis saecularibus.  Fundator fuit, secundum Lambertum de Ardres [FLA-014], Robertus de Licques, cognominae barbatus, laicus uxoratus, qui seipsum fecit praepositum; secundum Anonymum Furnensem autem [FLA-015] Robertus Friso, comes Flandriae.  Quae ecclesia collegiata probabiliter cohaeret aliquo modo cum illa in Ardres, de qua vide infra sub dubiis.  Intervallo quodam temporis elapso, ecclesia haec deserta vel diruta, versus annum 1130 a filio fundatoris tradita est canonicis O.S.A. in Watten, sed frustra.  Anno 1132 a Milone episcopo Taruanensi constituuntur ibi canonici Ord. Praem.  Filia Sti. Martini Laudunensis, mater de Newhouse.  Confirmationes pontificiae an. 1164, 1173, 1183.  Moniales fuisse translatas in Serques, non videtur esse certum [FLA-016].  Ecclesiae incorporatae: Licques [FLA-017], Bouquehault, Serques, Herbinghem, Leubringhem, Hocquinghem, Mentque et Norbécourt, Moringhem, Boisdinghem [FLA-018], Longueville, capella et curia in Vincelles.  Canonia, quae refugium habuit in St. Omer, saepius devastata est in bellis, ita ab Anglis s. XIV et an. 1544, et funditus ab Hispanis an. 1674.  Anno 1541 fit commenda, an. 1680 separatio mensarum.  Reditus annui an. 1751: 13222 Libr. Ab an. 1702 reconstruitur canonia, ecclesia autem annis 1717-47.   An. 1719: 18 religiosi, ca 1740: 12, an. 1766: in abbatia 9 canonici, 1 novitus, 1 conversus, 11 canonici in parochiis.  Ultimus commendatariius rapacitate sua tantopere exsploliavit et oppressit abbatiam, ut tres tantum religiosi ibi vix potuerint vivere.  Anno 1790 suppressa est, se collocandi in aedibus derelictis, sed mense Augusti an. 1792 et illi sunt ejecti.  An. 1794 monasterium solo aequatur, praeter unam alam, quae hodie continet scholam, domum parochi et officia publica.  Ecclesia spectabilis, choro et turri an. 1805 orbata, hodie est parochialis. 

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM (nisi aliter notetur, sec. ROZE):

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

MACQUINCOURT  <<ELENCHUS MATERIAE>>

ANTIQUITUS:

Maken-, Makin-, Machin-, Maquincourt, -cort

LOCUS:

Non longe ab abbatia Montis Sti. Martini, Dioc. Cambrai, dèp. Aisne, in Gallia.

FUNDATIO / HISTORIA:

Parthenon.  Sorores abbatiae Montis Sti. Martini, primitus degentes in Bony, anno 1212 inde sunt translatae in Macquincourt.  Quando desierint, nescitur.

ARCHIVALIA et LITTERATURA (vide sub sequenti, specialia):

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

MONT ST. MARTIN  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.M.V. et Sti. Martini

ANTIQUITUS:

Boena, Bony, Boheni, Boani, Boeny, Mons Sti. Martini, Notre-Dame-du-Mont-St. Martin, Mont-St. Martin-les-Goi

LOCUS:

Prope Le Catelet, cant. Gouy, in ipso origine Scaldis fluvii.  Dép. de l'Aisne, Dioc. Cambrai, nunc Soissons, Gallia.

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia insignis, primaria in circaria.  fundata est in Bony, sub invocatione B.V.M., et SS. Cassiani et Nicolai, a B. Garemberto, pro canonicis O.S.A. ad normam canoniae Sti. Auberti Cameracensis, anno 1118.  Circa annum 1130 fit monasterium duplex.  Soror fundatoris fit abbatissa parthenonis.  Anno 1134 [FLA-033] aggregata est abbatia Ordini Praemonstratensi, sub paternitate Sti. Martini Laudunensis.   Abrogatur dignitas abbatissae, Garembertus abdicat, et translato coetu virili in Montem Sti. Martini, suscipit administrationem asceterii de Bony ad instar abbatis.  Radulphus Strabo, qui ab obituario loci vocatur fundator, fuit benefactor tantum, sed et Capitulum Collegiatae Sti. Quintini titulum fundatoris sibi vindicavit.   Mons Sti. Martini, qui exercuit paternitatem in abbatiam de Vermand, semper arcte fuit connexus cum Flandria, ubi habuit bona et ecclesias, et in cuius lingua multae chartae eius sunt redactae.  Ecclesiae incorporatae: Stripen et Oudenhove prope Aalst, Soteghem, Grootenbergen, St. Géry, Erweteghem, Estrés, Ronsoy, Forenville, Verden.  Vordes, Savy, Monbrehain, Brancout, Hautcourt, Gouy, Joncourt, Magny-la-Fosse, Bellenglise, Nauroy.  Refugia habuit abbatia in St. Quentin, quod fuit insigne [FLA-034], et in Cambrai.  Saepius fuit destructa atque combusta, ita an. 1556, et tantopere in bellis an.  1635/64, ut plane derelicta fuerit a religiosis, an. 1690 inventa est vacua.  Proventus pingues -- ambae mensae coniunctim valuerunt 32000 Libras -- excitaverunt cupiditatem, ideo an. 1556 cecidit in commendam, anno 1621 separatio mensarum est peracta, anno 1668 archiepiscopus Senonensis [FLA-035] obtinuit unionem mensae abbatialis cum sede sua.  Unio mensae conventualis cum Collegio Parisiensi, quam machinatus est Abbas Generalis Colbert annis 1674/78, propter reclamationes religiosorum non successit [FLA-036].  Prioratus simplex de Bony anno 1698 mensae conventuali est unitus.  An. 1701 prior Laurentius Carbon introduxit reformationem, quae austeritate superavit illam quam induxit Lairuelz, et quae an, 1704 iterum est abrogata.  Status personalis 1719: 15 ca., 1766: 13, quorum 8 residebant, an. 1790: 11.  An. 1795 demolitio quatuor turrium ecclesiae abbatialis [FLA-037], anno 1741 eriguntur novae aedes claustrales in colle vicino.  Constructio novae ecclesiae incipitur, sed nondum erat perfecta in actu suppressionis anno 1790.   Antiqua abbatia juxta praedium partim extitit anno 1877, novae aedes in colle partim subsistunt usque hodie.

ARCHIVALIA:

FONTES ET LITTERATURA:

SERIES ABBATUM (Gallia, aucta et emend. sec. Arch. Dép. Laon, H 1113):

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

PETEGHEM  <<ELENCHUS MATERIAE>>

ANTIQUITUS:

Pitineghem.

LOCUS:

Ad flumen Leie, prope Gandavum, in Belgio, Dioc. Cambrai, nunc Gent.  Vitetur confusio cum asceterio Ord. Stae Clarae in Peteghem prope Oudenaarde.

FUNDATIO / HISTORIA:

Parthenon.  Fundatus est tamquam sectio feminea canoniae Saleghem (Drongen), anno 1137 a Simone Episcopo Tornacensi.  Forsitan antea ad breve tempus ibi fuerant canonici Ordinis.  Anno 1148, pars sororum tetendit in Cherscamp, de quo vide infra sub Tusschenbeek. Asceterium in Peteghem adhuc floruit anno 1197, sed paulo post annum 1200 videtur desiisse.

LITTERATURA (fontibus ordinis est ignotum):

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

THEROUANNE  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Stus. Augustinus

ANTIQUITUS:

Sanctus-, Beatus Augustinus Tervanensis, -Taruanensis, Morinensis, Eccl. Sti. Augustini juxta Morinum, Sainct Augustin encosté Terewane, Saint-Austustin-leiz-Thérouenne.  Flandrice: Terwaan vel Terenburg.

LOCUS:

In com. Clarques, non longe ab oppido Thérouanne versus austrum, in regione antiquitus dicta Morinia.  Dép Pas de Calais, Gallia (ante finem saec. XII Comitat. Flandriae). Dioc. Thérouanne, post cuius exstinctionem an. 1559 St. Omer, nunc Arras.  

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia praeclara.  Fundata est, ut fertur, anno 544 in honorum Sti. Martini a Radegunde regina Francorum, pro monachis vel pro canonicis.  Saeculo IX a Normannis diruta est.  B. Milo, episcopus loci, anno 1131 hanc domum reconstruxit in honorum Sti. Augustini, pro Ordine nostro.  Filia Sti. Petri Selincurtensis, ab anno 1164 sub paternitate Sti. Nicolai Furnensis.  Confirmatio pontificia an. 1147.  Moniales occurrunt in obituario Furnensi, sed de sorte earum nihil scitur, nec de loco, quo forte sunt translatae post annum 1140.  Ecclesiae incorporatae: Nielles-lez-Thérouanne, Coquelles, Bayenghem-lez-Eperlecques, Rincq, Glominghem, Stavele, Winnezeele, Rebecques, Morbecque et praepositura Proven [FLA-041].  Annis 1163, 1553, 1614 devastata et combusta.  Abbatia ditissima (proventus: 16431 Libr.) semper fuit regularis.   Annis 1553-59 conventus degit in Proven, ab anno 1614 per aliquot tempus in refugio St. Omer.  Anno 1766: 24 canonici, quorum 17 residebant.  Ecclesia abbatialis, in stylo romanico. ob thesauros et reliquias praeclara, post suppressionem anno 1791, una cum claustro, solo est aequata.  Hodie est praedium, subsistunt magnus murus cinctorius, pars domus abbatialis et aliquae aliae aedes nullius momenti.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM (nisi aliter notetur, sec. De LOISNE, emend. sec. BROUETTE):

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

TUSSCHENBEEK  <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Blasius

ANTIQUITUS:

Monasterium de Lede, Intertorrentinum, -intra amnes, -Tusschenbecanum. Cercamp, Cerscamp, Serskamp, Tusschen-Beken

LOCUS:

In Com. Schellebelle, non longe ab Aalst, in Flandria Orientali, in Belgio, Dioc. Cambrai, ab an. 1559 Gent.

FUNDATIO / HISTORIA:

Asceterium, Anno 1147-48, Robertus decanus de Schellebelle dedit ecclesiam suam de Charscamp ad fundandum asceterium [FLA-052], abbatiae Trunchiniensi quae collocavit ibi turbam sororum e parthenone Peteghem, de quo supra.  Anno 1256, propter invasionem reptilium, ubique in aedibus repente pullulantium, conventus translatus est in Tusschenbeek.  Praepositus erat insimul parochus de Cherscamp, priorissa fuit "Domina" eiusdem loci, in cuius parochiam habuit jus patronatus.  Abbas Trunchiniensis practice asceterium gubernavit, praepositus, qui erat ad nutum illius, pauca tantum habebat jura.  Ecclesia definitiva consecrata est anno 1556.   Capitulum Nationale Belgii anno 1572 commisit paternitatem asceterii abbatiae Ninivensi, quod fuit revocatum ab abbate Generali J. Despruets biennio post.  Anno 1578 a Calvinistis diruta est domus.  Bommunitas se adunavit partim Gandavi, partim Alostae, anno demum 1599 reversa est ad sua.  Anno 1590: 12 moniales.  An. 1624 videtur habuisse scholam.  Saec. XVII magnis laborabat aerumnis, et quia neque pater abbas potuit adiuvare, anno 1705 parthenon subditus est paternitati abbatis Grimbergensis, et transiit ad circariam Brabantiae, quod a Capitulo Generali an. 1718 est sancitum.   Abbates Grimbergenses exinde efficaciter succurrerung sororibus.  Anno 1783 suppressus est parthenon.  Tentamen restaurationis an. 1793 non successit.   Aedificia, quae fuerant modica, fere omnia sunt rasa.

ARCHIVALIA:

FONTES ET LITTERATURA:

SERIES PRAEPOSITORUM (Arch. Abb. Grimbergen): 

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

VERMAND  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.M.V. et St. Quirinus

ANTIQUITUS:

Ver-, Vero-, Viromandua, -mandum, -mendum, -mensum, -mans

LOCUS:

Oppidum prope St. Quentin, Dép. Aisne, Dioc. Noyon, nunc Soissons.

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia.  In loco, quo secundum traditionem non satis probatam, fuerat sedes episcopalis postea translata in Noyon, Rabodo episcopus Noviomensis fundavit ecclesiam collegiatam anno 1068, quae postea evasit canonia O.S.A. Anno 1144 Simon, eiusdem sedis episcopus, canonicis normam Praemonstratensium vi imposuit, et quidem sub paternitate Montis Sti. Martini.  Toties in bellis est destructa haec domus, ut iam tempore abbatis Hugo, saeculo XVIII ineunte, vix superessent archiva, ideoque historia eius parum est nota.  Possedit prioratum in Harchies, de quo supra, ecclesias parochiales Stae. Margaretae in Vermand, Holnond, Pontru, Castre et Retonville.  Habuit etiam refugium in St. Quentin.  Equites de Bohain, toparchae potentes illius regionis, sponte se subdiderung dominio abbatum Viromanduensium, quibus homagium praestiterunt usque ad annum 1491.  Anno 1607 fit commenda.  Redditus annui: 4000 Librarum.  Anno 1766 fuerunt ibi 8 religiosi, quorum sex residebant, cum uno novitio.  In actu suppressionis an. 1790 in bibliotheca inventa sunt 2234 volumina.  Communitas tunc erat 8 canonicorum, qui omnes declaraverunt se velle reverti in mundum.  Vix aliquid de aedibus superest. 

ARCHIVALIA (fere nihil subsistit e medio aevo):

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

VEURNE (Bethania)  <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Joseph

ANTIQUITUS:

Witte Jongvrouwen, Dames Blanches.

LOCUS:

In civitate Furnensi, de qua vide sub sequenti.

FUNDATIO / HISTORIA:

Parthenon, fundatus in Wulpen, vico non longe distanti a Furnis, versus orientem, tamquam hospitale, fratribus et sororibus "griseis" commissum, anno 1252 (Chron. Bethaniae), vel 1277 (Sanderus) per Herbertum virum quendam nobilem [FLA-057].   Secuti sunt regulam Sti. Augustini, sed nulli Ordini erant addicti.  Ab anno 1486, cum superessent sorores tantum, de jure habitae sunt illae tamquam "Ordinis Sti. Augustini", subditae directioni abbatis Sti. Nicolai Furnensis.   Anno 1553 igne combustum est asceterium, an. 1577 funditus fuit devastatum, sorores vix reversae in ruinas an. 1583, per novum incendium coactae sunt an. 1590 derelinguqere locum suum definitive.  Dein tetenderung in civitatem Furnensem, ubi duae sorores superstites an. 1600 vitam communem continuarunt, adjecto nomini "Bethaniae" novum patronum Stum. Joseph.  Anno 1618 aggregatae sunt Ordini Praemonstratensi tamquam sorores Tertii Ordinis Regularis, absque clausura papali, albis indutae, et ad Officium Marianum tantum obligatae, sub arctiori tutela abbatis Sti. Nicolai.  Fuit primus casus aggregationis huiusmodi in Ordine [FLA-058].  Abhinc se voverunt directioni scholae et xenodochii senium.  An. 1624 tandem in loco definitivo se stabilierunt, an. 1641-42 construitur monasterium, an. 1666 consecratur capella.  Cum anno 1783 parthenon suppressus est, erant ibi 10 sorores.  Superest domus priorisse.  

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

SERIES PRAEPOSITI (Necrol. Furnense [FLA-060] et Arch. De Spot): 

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

VEURNE   <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Niklaas

ANTIQUITUS:

Bitten-, Buiten-, Butten-, Butenburch, -burg, -- Sti. Nicolai in Furnis, -de F., -- Sint-, Sinte-, Sunte Nicolais, -Niclaeys, -Niklaas te Veurne, -Veuren, -Voerne, -Voerene, Vuerne. -- t'Clooster van Sinter Nicolaus neffens Veurne, Abdie-, Abdye van den heyligen Nicolaus binne de Stad V.

LOCUS:

Civitas in Flandria Occidentali, in Belgio (medio aevo tamen dieu spectavit ad regnum Galliae), Dioc. Thérouanne, 1559 Ieper, 1802 Gent, 1834 Brugge -- Gallice: Furnes.

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia insignis, fundata intra muros civitatis anno 1120, pro canonicis O.S.A.   Circa 1135 transeunt ad Praemonstratenses, per Joannem episcopum Taruanensem, Filia de Grimbergen.  Anno 1170 translata est canonia exxtra muros ubi deinceps pluries vocabatur "Buitenburg" id est "extra castra".  Confirmationes pontificiae an. 1147, 1164, 1171, 1188 et 1190.  Moniales an 1179 castrametatae sunt in Hoftenvrouwen, de quo supra.  Filia: Thérouanne St. Augustin.  Abbates infulantur anno 1458, Parthenon dependens a saec. XVIII: Veurne Bethania.  Tunc etiam Fratres Alexiani in Furnis erant sub iurisdictione abbatis Sti. Nicolai.  Una ex praebendis collegiatae Stae. Walburgis in eadem civitate dari solebat uno "canonico albo" ad nutum abbatis.  Ecclesiae parochiales: Veurne St. Niklaas (ab abbatiali distincta) 1120, St. Joris a.d. Yzer 1240, Ramscapelle 1135, Veurne St. Denys 1120, Pervyse 1120, Boitschoek 1189, Wulpen 1135, Houthem 1155, 's Heer Willemscapelle 1218, Oostduinkerke 1135, Nieupoort B.M.V. 1165, Sti. Laurentii ibidem 1338, Moerkerke 1645.   (Hae duae parochiae non diu extiterunt).  Quibus accesserung capella de Ostuut in Veurne, et patronatus in St. Catherine-Capelle.  Curias possedit canonia in Noordhof, Westhof et in Fockeverwe.  Anno 1578 aedes et ecclesia monasterii, quae fuerunt extensa et pulchra [FLA-061], a Calvinistis solo sunt aequatae.  Conventus, primo exul variis in locis, anno demum 1583 domicilium fixit in refugio suo Furnensi, anno 1465 constructo non longe ab ecclesia parochiali ad Stum. Nicolaum.  Annis 1603/08 construitur ecclesia valde modica, quae extitit usque in finem, annis 1620-29 domitorium, praelatura; refectorium et bibliotheca ab anno 1637.  Reditus annui fuerunt spectabiles: 15000 Librarum, tamen abbatia diu laboravit inopia.  Nihilominus excelluit subomni respectu, praesertim in condendis scholis.  Direxit nempe "Scholam Latinam"  Furnis annis 1617-1713, fundavit gymnasia in Diksmuide, de quo supra, et in Nieupoort, de quo infra sub dubiis.  Anni 1624-62 direxit Collegium Ordinis in Douai, de quo supra.  Vix alia abbatia in Ordine tanta fecit pro scholis et studiis quam illa.  Status personalis: 1646: 7 religiosi, 1675: 25 DD. residentes, 1713: 24.  Annis 1790-96 ad tempus plus quam triginta aluit sacerdotes fugitivos e Gallia [FLA-062].  Anno 1796 suppressa est canonia, ecclesia et maior pars aedium mox sunt deletae, residua earum modica sunt dicenda.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM: (nisi aliter notetur, sec. Cartularium, ed. T. d. PUTTE)

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

VICOGNE  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.M.V. et SS. Blasius et Sebastianus

ANTIQUITUS:

Casa Dei, Casa Dei in Silva; Vicoigne, Viconia, Viconium -- Flandrice: Vicoyngen.

LOCUS:

Com. Raismes, arr. Valenciennes, Dép. Nord, in limitibus Belgii.  Antiquitus pertinuit ad Belgium, an. 1678 facta est Gallica, Dioc. Arras, nunc Cambrai. 

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia praeclara.  Fundata est versus annum 1125 ab eremita quodam Guidone, ex Anglia oriundo, qui fuit sacerdos et pradicavit in eremo sua.  Primo advocavit canonicos O.S.A. ex Arrouaise, qui cum non mansissent, adiit Walterum abbatem Sti. Martini Laudunensis, qui misit Praemonstratenses, et sub cuius paternitate Viconia abhinc stetit.   Anno 1132 abbatia definitive est stabilita.  Confirmatio pontificia an. 1138, anno sequenti consecratio ecclesiae et monasterii.  Moniales videntur fuisse translatae in Harchies, de quo supra.  Filia Viconiae fuit vicina canonia Châteaudieu.  Advocati erant domini de Raismes, dein nobiles de Avesnes, postremo comites Hannoniae.  Parochiae incorporatae: Raismes 1170, Aubry 1170, Rumalcourt 1170, Curgies, Bouresches, et Stuyvekenskerke prope Furnas.  Praeposituram possedit in Denderwindeke in Brabantia [FLA-068].  Possedit multa refugia, vulgo vocata "Vicognettes", in omnibus fere civitatibus regionis Reditus annui: 32913 Libr..   Primis saeculis, multi Flandri et Germani fuerunt in conventu, saec. XIII/XIV egregie ibi floruerunt studia.  Anno 1613 infulantur abbates, annis 1678-1710 fuit commenda.  Ceteri abbates fuerunt omnes regulares, et magnas partes egerunt semper in Ordine.  Ecclesia, coepta an. 1260, terminata an. 1518, fuit verum musaeum artis, et vocabatur "venustissima totius Belgii".  Adhuc an. 1789, canonia dependit 50000 Libras ad eam exornandam.  Videbantur ibi thecae religuiarum.  Bibliotheca ingens, saec. XVI erecta, percelebris fuit et quoad structuram, et quoad tenorem.   Thesaura eius laudant D. Marténe [FLA-069] et Hugo [FLA-070], qui vocat Viconiam veram "sedem sapientiae".  Refectorium abbatiae fuit pariter perpulchrum, ecclesiae instar.  An. 1766 fuerunt ibi, praeter abbatem, 27 religiosi, quorum 22 residebant, an. 1778: 30, an. 1789: 29 religiosi.  An. 1790 est suppressa haec canonia florentissima, vere decus Ordinis.  Anno sequenti, religiosi translati sunt in abbatiam vicinam Hasnon OSB, dum monachi illius venerunt in Viconiam.  D. Carolus Ochin, canonicus Viconiensis, obiit martyr die 19a Oct. an. 1794.  An. 1795, omnia aedificia sunt venumdata et eversa.  Stalla chori, speciosa nimis, nunc sunt in musaeo municipali Valencenis.  De abbatia nihil superest nisi pars turris portae.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM (GENNEVOISE):

<<ELENCHUS MATERIAE>>


DUBIA ET PRAETERMISSA: [FLA-072]

<<ELENCHUS MATERIAE>>

CARDRES -- St. Audomarus

Ardeia,

oppidum non longe a Boulogne, Dèp. Pas de Calais, Gallia.  Dioc. Thèrouanne, ab an. 1559 Boulogne

Ecclesia collegiata, fundata versus annum 1070 ab Arnoldo de Ardres, condisciplulo Roberti Barbati, fundatoris de Licques, de quo supra.  Sicut ille, Arnoldus licet fuerit laicus, fecit seipsum praepositum ecclesiae suae collegiatae.  De iis, quae postea acciderint, auctores dissentiunt.  Sunt qui dicunt, Balduinum haeredem Arnoldi, anno 1144 canonicos Praemonstratenses ibi subrogasse saecularibus, Milone Taruanensi episcopo incentiore [FLA-073].  Atqui constat, Ardeiam de facto transisse ad monachos OSB, tamquam prioratum abbatiae de Capella.  Apud annalistam Hugo legere est diploma, vi cuius Balduinus -- reticito omnino transitu ad Praemonstratenses -- collegiatam suam languidam dat abbati et monachis de Capella, sub qua disciplina hic prioratus reapse floruit per saecula.  Censemus, tentamen Balduini, transferendi nempe fundationem Arnoldi ad Ordinem nostrum, omnino esse authenticum.  Verisimile est, eum in modo reformandi collegiatam suam collapsam, exemplum voluisse sequi ecclesia Liskensis, non longe distantis, et ab intimo amico avunculi sui, simili ratione fundatae.   Milo autem, Ordinarius loci, ipse Praemonstratensis, certe etiam in huiusmodi adiunctis nihil omisit ad bonum Ordinis sui promovendum.  Liskensibus canonicis religioso Ordinis substituit, et nulla obvia est ratio, cur in casu Ardeiensi similiter non egerit.

Quae vero tentamina, ex causa nobis ignota videntur esse derelicta, vel non successerunt, et aliud quid decisum est.  Numquid in Ardeia umquam fuerint Praemonstratenses, ac utrum translatio huius domus ad Ordinem nostrum fuerit intenta tantum, an saltem ad breve tempus in praxim deducta, manet incertum [FLA-074].

Litteratura: 

HULSTERLOO -- B.M.V.

Prope Hulst in Flandria Zeelandica (Neerlandia).  Dioc. Cambrai, ab an. 1559 Middelburg.

Curia abbatiae Trunchiniensis conspicua, simul peregrination B.M.V. celebris.   Probabiliter ibi saec. XII/XIII fuit parvum monasterium, seu domus vere formata.   Anno 1578 a Calvinistis eversa est, nec iam in possessionem abbatiae revertit.

Archivalia (vide Drongen)

Litteratura:

NIEUPOORT -- B.M.V.

Novus Portus Flandriae

Oppidum in Flandria Occidentali, adiachens mari, in Belgio. Dioc. Thèrouanne, ab an. 1559 Ieper, nunc Brugge.

Anno 1165 altare "Novae capellae de Sandeshoveta" conceditur abbatiae Sti. Nicolai Furnensis.  Qui locus, in posterum vocatus Nieupoort, factus est parochia eiusdem abbatiae.  Anno 1296 abbas illius decrevit, quatuor canonicos ibidem expositos abhinc teneri quotidie cantare communiter matutinum, summam Missam et vesperas.   Quod saeculo sequenti iterum factum est desuetum.  Anno 1496 vero ampliori modo renovatum est, abhinc canonici Ordinis immo tenebantur cantare integrum officium "more collegiatae".  Abbas tunc statuit, ut praeter pastorem et tres sacellanos religiosos, octo vel plures sacerdotes saeculares a magistratu Neoporensi admitterentur, "qui dictos religiosos in divino officio persolvendo juvarent, si tamen prius per maduravisse usque ad tempus destructionis canoniae, uno saeculo circiter post.  Casus satis singularis est iste, quocum conferas aliquatenus casum praepositurae Sti. Sulpiti in Diest [FLA-075].  Anno 1653 abbas erexit in Nieuwpoort collegium studiorum, ubi canonici docerent humaniora, sicut in Diksmuiden et in Veurne, quae vero institutio -- si umquam -- non videtur diu extitisse.

Archivalia et Litteratura: Vide sub Veurne St. Niklaas.

ST. CHDERAMPZ

MSS originales catalogorum post annum 1290 redactorum habent insertum tamquam monasterium novissimum, immediate post Licques: Chercamp (H), De Chercamp (W et T).   Praeterea nihil adiungunt.  Liruelz, qui in aliquo catalogo male scripto legit "St. Chderampz" pro "De Chercamp" vel simili forma huiusmodi, absque ulla ratione putavit hoc esse asceterium  ab abbatia Liskensi dependens.  Qui error exinda a multis auctoribus est transsumptus, sed nemo eorum situm huius domus indicare potuit.  Ut iam recte suspicatur Waefelghem, hoc nil aliud est nisi Cherscamp, locus ubi primitus fuerat conditus parthenon Tusschenbeek, de quo vide supra.   Cat. P eodem loco recte habet: Chercamp alias Tuskenbecq.

Litteratura:

SERQUES

Vicus prope St. Omer, satis distans ab abbatia Liskensi.  Dép. Pas de Calais, Dioc. Thérouanne

In charta quadam anni 1164 memoratur "altare de Serques, quod bone memorie Milo episcopus . . . ecclesie de Liskes ad victum sororum in perpetuum donavit" [FLA-076].  Ex quo concludit Hugo, hoc fuisse asceterium a dicta canonia dependens, et idcirco locum, quo sunt translatae sorores eius circa annum 1140.  Addit idem auctor, seipsum vitasse "rudera asceterii in Serques".  Censemus tamen, haec argumenta non sufficere.  Nullum enim vestigium alibi invenitur in chartis et in fontibus de asceterio huiusmodi.  Traditio domestica tempore abbatis Hugo, quae videtur confirmare existentiam illius, forsan nitebatur in charta supradicta tantum, et rudera potuerunt fuisse alius originis.  Forsitan, ut in variis aliis abbatiis Flandriae, Normanniae, et Ponthivi [FLA-077], etiam in Licques sorores aut manserunt juxta abbatiam, aut in curia quadam vicina, ubi paulatim sunt exstinctae.  Ex bonis, eisdem ad sustentationem specialiter addictis, fuit etiam altare de Serques.  Existentia asceterii in hoc loco manet dubium.

Litteratura:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOTAE:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

[FLA-001]  <<BACK TO THE TEXT>>

Asceterium Tusschenbeek an. 1705 transiit ad Circariam Brabantiae, et canonia Genlis (Circ. Franciae), antequam nomen dedit Congregationi Antiqui Rigoris, videtur transiise ad. Circ. Flandriae.

[FLA-002] <<BACK TO THE TEXT>>

Vide infra notam apud Veurne Bethania

[FLA-003] <<BACK TO THE TEXT>>

Abbatia Sti. Nicolai iam antea multos fratres miserat Duacum propter studia, praesertim abbas Phil. van Damme. (GOOVAERTS III 37).

[FLA-004] <<BACK TO THE TEXT>>

Antea fuit ecclesia collegiata.  Canonici an. 1146 bona et domum cesserunt abbatiae Drongen, quae, suppressa collegiata, ibi instituit parochiam et curiam.   Simile quid factum est in Liedekerke (v. supra p. 314)

[FLA-005] <<BACK TO THE TEXT>>

Vide "Adventum Sti. Gerulphi in mon. Trunchiniensi 914-1088", MGH SS XV, ij 907

[FLA-006] <<BACK TO THE TEXT>>

Secundum Archivum PP. S. J. Drongen, et alia archiva optime concinnatum

[FLA-007] <<BACK TO THE TEXT>>

HUGO 1. c. Nihil est notum praeter nomen.  Putamus eum esse eundem ac Sigerum.

[FLA-008] <<BACK TO THE TEXT>>

HUGO nuncupat eum Gualterum quem sequeretur Gerardus, dein venit Arnulphus an. 1269.  Quae videntur carere probatione.  Secundum Cartul. abbatiae (Arch. Drongen 3, et ibidem 1-33 v, 34 r, 2 77 r) invenitur pro hac periodo tantum G . . . abbas (= Gerardus).

[FLA-009] <<BACK TO THE TEXT>>

SANDERUS 1. c. (GOETSTOUWERS omittit).

[FLA-010] <<BACK TO THE TEXT>>

HUGO dicit eum obiisse, an. 1397, et successorum habuisse "Rasonem Boni Vituli", qui tamen aliunde non est notus.  Probabiliter est confusio cum Rasone Goetghebuer, recte "Boni Vicini", de quo infra.

[FLA-011] <<BACK TO THE TEXT>>

HUGO II 1091.

[FLA-012] <<BACK TO THE TEXT>>

Ibid. 1075

[FLA-013] <<BACK TO THE TEXT>>

Anno 1185, Ibid. II pr. 479.

[FLA-014] <<BACK TO THE TEXT>>

o.c. infra.

[FLA-015] <<BACK TO THE TEXT>>

Quem fontem citat quidem HAAIGNERE (Chartes) o.c., sed non indicat depositum illius.  Investigationes nostrae diligentes hac de re fuerunt in cassum, nec reiperitis, quos consuluimus, hic fons umquam innotuit.

[FLA-016] <<BACK TO THE TEXT>>

Vide de hoc loco, et de putativo asceterio "St. Chderampz" hic infra sub praetermissis et dubiis.

[FLA-017] <<BACK TO THE TEXT>>

Praeter ecclesiam parochialem, ab abbatiali distinctam, extabat in illa speciale "altare parochiale" sub invocatione Stae. Ursulae.

[FLA-018] <<BACK TO THE TEXT>>

Hoc est probabiliter "altare de Boderic", de quo fit verbum in charta anni 1185 (HAIGNERE 62).

[FLA-018a] <<BACK TO THE TEXT>>

Quae series B et C pariter combustae, ex inventariis tamen sunt notae.

[FLA-019] <<BACK TO THE TEXT>>

H. De LAPLANE, L'Abbaye de Clairmarais, St. Omer 1863 p. 337 (1149).

[FLA-020] <<BACK TO THE TEXT>>

HAIGNERE nr. 5 (1155-57).  Cartul. Egl. de Therouanne o.c. nr. 60 dat abbatem Godescalum an. 1178, quod videtur esse falsa datatio.

[FLA-021] <<BACK TO THE TEXT>>

An. 1192-93 praesidet capitulo abbatum Angliae et Scotiae, cf. COLVIN The White Canons in England, Oxford 1951, p. 201.

[FLA-022] <<BACK TO THE TEXT>>

HUGO II 61

[FLA-023] <<BACK TO THE TEXT>>

I. De COUSSEMAKER, Le Cartulaire de Bourbourg (vide Veurne St. N., p. 116)

[FLA-024] <<BACK TO THE TEXT>>

HAIGNERE p. 88, HUGO 1. c. (Videtur esse idem).

[FLA-025] <<BACK TO THE TEXT>>

ISAD, Pas de Calais, sèr. A nr. 23.

[FLA-026] <<BACK TO THE TEXT>>

HUGO, cum abbates sequentes saec. XIV, absque datis quidem, sed ut aliundo patet, recto ordini adducat, probabilius et hos duo abbates recte inseruit.

[FLA-027] <<BACK TO THE TEXT>>

Andreas, canonicus de Dommartin (CALONNE, vide sub hac abbatia, p. 42) ad breve tempus videtur fuisse abbas in Licques, quod patet ex Reg. Ben. XI nr. 355. Dein factus est episcopus Noviomensis (Noyon), et obiit an. 1305 (ibid).

[FLA-028] <<BACK TO THE TEXT>>

Coll. RODIERE 85 (1415).  "Bilch" videetur esse forma corrupta, neque enim est gallica neque flandrica.  Forte postea fuit abbas in Vermand, ubi inter abbates, qui inseri nequeunt, occurrit "Aegidius de Biache:.

[FLA-029] <<BACK TO THE TEXT>>

ISAD Nord Sér. B (Lille 1863) nr. 1465, 1939, 1947, 1950, 1995.

[FLA-030] <<BACK TO THE TEXT>>

HAIGNERE, Les Chartes de St. Bertin, St. Omer, 1895, III nr. 3972.   Probabilius Fabri = Lefèvre sive DeSmet.

[FLA-031] <<BACK TO THE TEXT>>

DEMAY Artois 2678

[FLA-032] <<BACK TO THE TEXT>>

Nominati sunt a rege, sed possessionem non sunt adepti.

[FLA-033] <<BACK TO THE TEXT>>

Cat. N II

[FLA-034] <<BACK TO THE TEXT>>

"Domus Montis Sti. Martini ad Bellas Portas", Rue St. Jean.

[FLA-035] <<BACK TO THE TEXT>>

Cuius reditus annui iam sufficientes fuerant dicendi: 84 000 Libr. !

[FLA-036] <<BACK TO THE TEXT>>

Arch. Dép. Laon H 1113 f. 139.

[FLA-037] <<BACK TO THE TEXT>>

Ibid. f. 136.

[FLA-038] <<BACK TO THE TEXT>>

RODIERE 483, DEMAY 7125.  Probabiliter est ille Petrus, qui occurrit Ob Praem. I die 20, IX.

[FLA-039] <<BACK TO THE TEXT>>

DARSY Bénéf. I 310.

[FLA-040] <<BACK TO THE TEXT>>

RODIERE 1. c. non elucet, quo loco sit ponendus saec. XIV.  Forte "Huareles" -- vox parum gallica -- est corruptela pro Bachier, de quo supra?

[FLA-041] <<BACK TO THE TEXT>>

Acquisita anno 1220, generatim vocabatur Roesbrugge, sive Proven (Pont Rohardi).   Sita erat prope Ypras in Belgio.  Ab initio videtur fuisse administrata ab uno tantum canonico.  (HUGO I 225, LEFEVRE CSCFr 32).

[FLA-042] <<BACK TO THE TEXT>>

BROUETTE econtra nuncupat hunc abbatem Aegidium de Lillers 1227-40.

[FLA-043] <<BACK TO THE TEXT>>

Necr. Furnense die 28a maii: Thomas quondam abbas Sti. Augustini.  Nota saec. XVII apposita: "1203-19 praefuisse legitur".

[FLA-044] <<BACK TO THE TEXT>>

Sic est nomen eius secundum Necr. Furnense 2, IV.

[FLA-045] <<BACK TO THE TEXT>>

Unus ex quatuor Joannibus, qui saec. XIV occurrunt, debet esse idem ac "Magister Joannes de Castellione, can. Eccl. Praemonstr., quondam abbas Sti. Augustini Moriensis", qui insertus est in ObPraem I die 10a sept.  Forte es Joannes de Vermans, qui pariter resignavit.

[FLA-046] <<BACK TO THE TEXT>>

BERLIERE LOblSol nr. 1758-60.  Nominatus fuit a Curia Romana, sed Jacobus canonice electus, praevaluit.

[FLA-047] <<BACK TO THE TEXT>>

Sic secundum Necr. Furn. 1. c. DE LOISNE habet "de Rhodes", BROUETTE "Rhedes", HUGO "de Rediis".

[FLA-048] <<BACK TO THE TEXT>>

Arch. Dép. P. de Calais I B 24 fol. 884.

[FLA-049] <<BACK TO THE TEXT>>

ibid. fol. 818.

[FLA-050] <<BACK TO THE TEXT>>

ibid. fol. 872.

[FLA-051] <<BACK TO THE TEXT>>

ibid I B 37 fol. 75

[FLA-052] <<BACK TO THE TEXT>>

Auctores quidam saeculi XVII, ut SANDERUS Fl. III. II 602, et MIRAEUS OHD III 47 attribuerunt fundationem Lauretae filiae Theodorici Comitis Alsatiae, quod vero nullo modo probari potest.

[FLA-053] <<BACK TO THE TEXT>>

Form. Pf. 145

[FLA-054] <<BACK TO THE TEXT>>

Censemus hoc erronee poni pro "l'Ecluse".  Thomas del'Ecluse, an. 1513, ex abbate Sti. Joannis Ambianensis factus est abbas Montis Sti. Martini.   Forsan simul erat abbas Viromanduensis.

[FLA-055] <<BACK TO THE TEXT>>

VALVEKENS Chap. Gen. Despr. 58.

[FLA-056] <<BACK TO THE TEXT>>

Forte est idem ac Aeg. du Bilch, de quo vide supra ap. Therouanne.

[FLA-057] <<BACK TO THE TEXT>>

De confusione M. SCHOENGEN, qui in suo "Monasticon Batavum" II 211 asceterium Wulpen collocat in Zelandiam, vide supra p. 352.

[FLA-058] <<BACK TO THE TEXT>>

Cf. parthenonem Berg Sion, vol. I 66, qui tamen numquam canonice Ordini fuit aggregatus.

[FLA-059] <<BACK TO THE TEXT>>

R.D. Idesbaldus de Spot, O. Praem., can. eccl. Parcensis, 5 De Pannestr., Veurne.

[FLA-060] <<BACK TO THE TEXT>>

Obituarium abbatiae Sti. Nicolai, de qua infra, indicat diem et annum obitus tantum, sicut et munera praecipua, quibus sunt functi singuli canonici.  Non est certum, eos esse mortuos ut praepositi Bethaniae.

[FLA-061] <<BACK TO THE TEXT>>

Vide picturam, paulo post destructionem canoniae confectam, in Seminario Maiori Brugensi.  Aedes longe modestiores saec. XVII, sicut et aedes Bethaniae, discernuntur in imagine civitatis apud SANDERUM 1.c.

[FLA-062] <<BACK TO THE TEXT>>

P. Julien LESAGE, canonicus exul Bellipurtus (Circ. Normanniae), laudes exaltat caritatis canonicorum Sti. Nicolai, qui maluerunt reducere proprias pitantias, quam denegare panem et tectum fugitivis (MS in Arch. Episc. St. Brieuc. Praeparatur editio huius "Journal de Voyage".

[FLA-063] <<BACK TO THE TEXT>>

Vide supra sub praecedenti.

[FLA-064] <<BACK TO THE TEXT>>

Necr. Furnense.

[FLA-065] <<BACK TO THE TEXT>>

ISAD Nord (1939) Sér. B, cf. ind.

[FLA-066] <<BACK TO THE TEXT>>

BERLIERE LOBlSol nr. 711, 740.

[FLA-067] <<BACK TO THE TEXT>>

MS VANDECRUYSSE habet sequentia: "Petrus Wedaerde 1371-98" (quo revera, secundum Necrologium loci, obiit.  Forte resignavit).  Joannem omittit.   "Medarus Grimminc 1399-1409. Petrus Wyckaert 1409-26, Lymannus 1425-57".

[FLA-068] <<BACK TO THE TEXT>>

Vide supra, p. 352

[FLA-069] <<BACK TO THE TEXT>>

I 212.

[FLA-070] <<BACK TO THE TEXT>>

II 1092.

[FLA-071] <<BACK TO THE TEXT>>

Nec confirmati, nec benedicti.  Generatim omittuntur.

[FLA-072] <<BACK TO THE TEXT>>

Coniunctim ea proponimus, ex rationibus supra p. 342 expositis.

[FLA-073] <<BACK TO THE TEXT>>

HUGO 1.c. invocat MEYERUM, Comment. Flandr. IV 44, et MIRAEUM Chron. Pr. 113.  Dicit etiam, Ardeiam fuisse filiam Sti. Augustini Taruanensis.

[FLA-074] <<BACK TO THE TEXT>>

PIETTE, Hist. de l'Abbaye de Thenailles (vidi ibi) p. 49 loquitur de abbate Conone, abbate Tenoliensi, qui antea fuerat abbas "d'Ardres en Calaisis".   Est confusio cum Fontaine-André. 

[FLA-075] <<BACK TO THE TEXT>>

Vide supra, p. 342.

[FLA-076] <<BACK TO THE TEXT>>

HAIGNERE, Chartes de Licques, p. 41.

[FLA-077] <<BACK TO THE TEXT>>

St. André-au-Bois, Dommartin, Thérouanne, Vermand, Séry, Sélincourt, Etoile, Ardenne.  Quae omnes fundatae sunt ante annum 1140, ergo de jure fuerant monasteria duplicia initio, tamen de sororibus, respective de translatione earum nihil constat.

<<ELENCHUS MATERIAE>>


<<LIMES CIRCARIA FLANDRIAE  ||  END OF CIRCARY OF FLANDERS>>


Posted unconditionally on this website with the permission of both DeGruyter Publishing Company, Berlin, Germany and Abbot Thomas Handgraetinger, Windberg Abbey, 1999.  All rights reserved by both DeGruyter Publishing Company, Berlin, Germany and Windberg Abbey, Order of Canons Regular of Prémontré.