Monasticon Praemonstratense

Id est Historia Circariarum atque Canoniarum Candidi et Canonici Ordinis Praemonstratensis

Tomus Primus / Volume 3
Norbert Backmund, O. Praem. Auctore
Ecclesiae Windbergensis in Bavaria Canonico
Staubing, 1952

CIRCARIA GASCONIAE
[Siglum huic circariae: GAS]

ELENCHUS MATERIAE:

Praefatio

Visitatores et Vicarii Generales Circariae Gasconiae

Fontes et Litteratura

Fontes nondum Publicati

Domi:

Arta
Arthous
Behaune
Bellpuig de las Avellanas
La Capelle
La Casedieu
Combelongue
Divielle
Fondarella
Fontcaude
Goujon
Huveaune
Lahonce
Lannes
Mirambeau
Mur
Pleineselve
St.-Jean-de-la-Castelle
Sarrance
Urdax
Vallclara
Vic-Fezensac
Dubia:
Aguilar
Arros
1-Bonrepos
2-Bonrepos
Durance
Subernoa

Praetermissa:

St. Bernard
Beaupuys

Notae


PRAEFATIO:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Pariter ac Flandria, Floreffia et Burgundia, et haec quoque circaria erat in cervice duarum nationum, necnon regnorum.  Se extendit in meridiem regni Galliae, et in partes Hispaniae, scilicet in Navarram et Cataloniam.  Abbatiae Lahonce, et Urdax, sicut et prioratus Behaune erant linquae basconicae [GAS-001].  Sed quoad reliquas canonias, discrepantia haud erat tanta medio aevo quam hodie, utebantur nempe nec lingua gallica, nec hispanica, sed idiomatibus quibusdam intermediis, inter se simillimis, quae nunc vulgo vocantur "catalán", "béarnis", "gascon" et "provençal".  Circaria se extendit in multas dioceses: Bayonne, Couserans, Oloron, Auch, Aire, Dax, St. Pons, Marseille, Bordeaux, Toulous, Agen, Urgel, Tortosa et Vich.  Usque ad saeculum XVI, nexus inter canonias in utroque latere Pyrenaeorum sitas erat arctus.  Multoties invenimus abbates ex Navarra vel ex Catalonia ortos in monasteriis gallicis, vel viceversa.  Quinque canoniae et abbatiae sui juris ante saeculum XVI aut interierunt, aut ordinem dereliquerunt, aut in statum beneficii simplicis sunt redactae: Behaune, Huveaune, Mur, Vallclara, et Fondarella.  Parthenon Rupellensis, de quo supra, ad tempus ad Circ. Gasconiae videtur pertinuisse, dum Plana Silva forte Normanniae Boreali postremo dedit nomen.  Ultra Pyrenaeos, solae Bellpuig et urdax initio saec. XVI fuerunt superstites in parte, tunc iam ad regnum Hispaniae spectante.  Urdax mox transiit ad Circariam Hispaniae.  Bellipodium an. 1573 hoc exemplum sequi noluit.  Quo anno Joannes de Serido, grangarius de Vic-Fezensac, visitavit nomine Abbatis Generalis omnes filias Casaedei in Hispania sitas [GAS-002].  Anno 1641, petentibus religiosis, abbas Castellae visitavit Bellipodium [GAS-003], quod postea tandem, etsi coacte et recalcitrans, Congregationi Hispaniae se adiunxit.  Anno tamen 1687 abbas eius iterum petiit confirmationem ad vitam ab abbate Praemonstratensi.  An. 1715 rex Hispaniae tentamina huiusmodi inhibuit, proclamans abbatias sui regni nullam habere partem cum Gallia.   Reditu igitur ad unionem circariae et Ordinis ita frustrato, Bellipodium declaravit se ab Ordine et a Congregatione esse exemptum an. 1734, soli Stae. Sedi subditum.   Saeculis XVII/XVIII, suppressa Circaria Arverniae, Doue adscripta est Gasconaie.

Propter distantiam, Capitulum Generale decrevit an. 1322, quod abbates huius circariae omni tantum triennio Praemonstratum deberent adire, et quidem alternatim: quod primo anno contigit abbatibus Casaedei, Castellae, Bellipodii et Urdacii; secundo Deivillae, Arthous et Lahonce, tertio Combalongae, Capellae, Fontiscalidi et Planaesilvae [GAS-004].  Miramur abbatiam Ybelniae in hoc elencho desiderari.  In nullo praeterea catalogo haec domus circariae nostrae est adscripta, sed semper separatim, quasi ad nullam pertineret.  Tamen est probabile, ut iam facit annalista Hugo, et Capitulum Generale postremo hanc domum adnumerasse Circ. Gasconiae, ut decuit propter illius situm et filiationem.

Gasconia, cum esset sita ante portas Hispaniae, quo medio aevo maximus erat affluxus fidelium Stum. Jacobum Compostellae petetium, consita erat xenodochiis ad recipiendos peregrinos.  Omnia fere commissa fuerunt religiosis, et quidem haud pauca Ordini nostro.  Omnis abbatia possedit unum vel complura eorum, immo duo coenobia circariae exorta sunt ex eis: Behaune et Urdax, forte etiam Pleineselve.  Ecclesiae abbatiis incorporatae, in Gasconia vocabantur "grangiae", canonici ea administrantes vero "grangarii".  Quae vox, restricta ad Praemonstratenses [GAS-005] probat ortum earum ex curiis.  In nulla circaria Galliae erant abbatiae tot prioratibus ditatae quot in Gasconia.  Plures eorum, praesertim xenodochia, certe primitus fuerant domus formatae.  Circaria possedit tres prioratus, qui erant tanti momenti, ut abatiis fere aequipararentur: Lannes, Vic-Fezensac, et Sarrance [GAS-006].   Una abbatia, Urdax scilicet, exercuit jura quasi episcopalia in parochias suas: quae vero concessa sunt post transitum eius ad Circariam Hispaniae, in quo regno talia privilegia facilius quam alibi abbatiis sunt data.

Monialium vestigia invenimus in Bellpuig, Behaune, Casedieu et in Pleineselve.  De sorte earum nihil fere scimus, circa omnia fere redacti ad coniecturas.  Casadei videtur sorores suas tradidisse Ordini Cisterciensi.   Probabile est, etiam alias canonias initio habuisse parthenones adiunctos, praesertim Vallclara, La Capelle, La Castelle, Combelongue; forte etiam Urdax.   Certum videtur, circariam hanc decreta de suppressione monasteriorum duplicium fuisse exsecutam statim, et quidem satis rigorose.

Praeter Bernardum de Foncaude, et aliquos scriptores illustres saeculi XVIII in Bellipodio nullos novimus in hac circaria viros studiis praeclaros.  Cuius causa, absque dubio partim est sequens: abbatiae Gasconiae bellis et aerumnis omnimodis terribilia perpessae sunt nimis. In bello sic dicto "centrum annorum", inter Gallos et Anglos saevienti, Gasconiae Circaria plus caeteris saec. XIV et XV est devastata.  Iam tunc Planasilva percussa est ad mortem, et Cumbalonga ad languorem.   Saec XVI, inter annos 1560 et 75, favente regina Navarrae, Calvinistae dominaverunt his provinciis.  Rabie vere immani saevierunt in monasteria, quae concremaverunt cuncta, una cum archivis et bibliothecis.  Necaverunt permultos religiosos, immo communitates integras.  Quare nullam habemus documentationem circa fundationem et historiam primaevam abbatiarum Pleineselve, Lahonce, Combelongue, La Castelle, Arthous et Divielle, et nonnisi parcam de reliquis [GAS-007].  Archivum integrum abbatiae Urdacensis anno 1793 a Gallis est combustum.

Quibus cladibus antecesserant aliae aerumnae, relaxationi et corruptioni praeparantes viam: in Gallia enim meridionali, fiscalismus curialis ex Avenione, praesertim tempore antipaparum se diffudit plus quam alibi.  Canonici etiam regulares, non exclusis Praemonstratensibus, vivebant circa multa ad instar saecularium.   In variis abbatiis nostris [GAS-008] omnia officia ecclesiastica et claustralia, ut sacristia, vestiarium, immo lampas ecclesiae, gaudebant prpriis proventibus et facta sunt beneficia, a religiosis paupertatem nescientibus aucta piss fundationibus; quibus accedit multitudo haud minus ditata capellarum et altarium intra et circa ecclesias abbatiales.   Canonici provideri solebant ab abbate hisce beneficiis.  Praeterea, Curia Pontificia Avenionensis mox suppressit ius liberae electionis, et a saeculo sequenti, coepit imponere abbatiis superiores saepe Ordini alienos, qui vix umquam residentes, bona illarum devoraverunt.  Religiosi tamen, hanc "reservationem nominationis" diu ignorantes ac spernentes, perrexerunt abbates suos eligere canonice.  Inde irae, anathemata est depositiones.  Invenimus igitur haud raro duo abbates simul, alterum non residentem, a Curia nominatum, alterum residentem et canonice electum.  Systema non minus nefastum commendae regiae, inde ab anno 1516, res vertit in peius.  Quibus omnius intellectis, nullo modo miramur, Circariam Gasconiae, quondam florentissimam, initio saeculi XVII fuisse versatam in statu tam lamentabili, ut regenerationis eius vix remanserit spes [GAS-009].

Anno 1623, abbas Generalis Gosset introduxit reformationem quandam.   "Antiquus Rigor" Lairuelii numquam penetravit Gasconiam.  Abbatia Sti. Joannis de Castella, dives et spectabilis, quae saec.  XVI Ordini dederat maximum suum patrem J. Despruets, altis pensionibus potuit servare suam regularitatem, et paulatim denuo effloruit.  Ambae abbatiae in Hispaniae sitae optime floruerunt usque ad suppressiones an. 1809-39, sed in Gallia maor pars canoniarum elanguit usque in finem (an. 1790), paucis tantum religiosis in iis habitantibus [GAS-010].

Aedificia relative multa subsistunt in hac circaria.  Ecclesiae plurium abbatiarum ab ovo videntur fuisse parvae, ut Bellpuig, Mur, Lahonce et Vic-Fezensac, aliae destructione saec. XIV/XVI mutilatae, partim tantum sunt dein reconstructae: Foncaude, Combelongue, Pleineselve.  Praeter has ecclesias subsistunt templa in Urdax, Sarrance, Lannes, et omnium pulcherimum: Arthous.  Rudera inveniuntur in Divielle.  Aedes claustrales plus minusve supersunt in Arthous, Behaune, Bellpuig, La Castelle, Lahonce, Lannes, Mur, Sarrance, et Urdax; ruinae vel pauca rudera in Divielle, Combelongue, Fontcaude.  Ecclesiae, praeter Sarrance et Urdax, sunt saec. XII/XIII.  -- In regionem huius circariae ordo revertit, fundans anno 1858 abbatiam in Frigolet prope Tarascon.

<<ELENCHUS MATERIAE>>


VISITATORES ET VICARII GENERALES CIRCARIAE GASCONIAE  

<<ELENCHUS MATERIAE>>

(ACG Laon, Arch. Dép. Foix, H 77 Toulouse et Auch H 5)

Abbas Deivillae 1428
Abb. Casaedei 1499
Abb. Generalis 1500
Abb. Casaedei 1503-14
Abb. Generalis 1515-18
Abb. Chambrefontaine 1519
Abb. Casaedei 1520-26
Abb. de Joyenval 1527
Abb. Insulae Dei 1530
Abb. Generalis 1532
Abb. La Castelle 1534
Abb. de St. Just 1535-38
Abb. Lieu-Restauré 1538
Abb. Lucernae 1619-22
Abb. de Castella 1634-63
Abb. Casaedei 1676
Abb. de Castella 1681
Abb. Casaedei 1685
Abb. Castellae 1690-98
idem 1716-17
Joh. Petrus Dumoret, Prior Capellae 1732-33
Abbas Castellae 1756
Joseph Gaspar, Prior Casaedei 1762-90

<<ELENCHUS MATERIAE>>


FONTES ET LITTERATURA:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

In elenchis supra adductis (II 452-62 et III 7-12) omissae.  Vide infra apud Circ. Hispaniae: Espasa, Madoz, Muñoz, Zak

V. DUBARRAT, Le Missel de Bayonne de 1543.  Introduction, Pau 1901

J.E. DUFOURCET, Les Landes et es Landais.  Histoire et Archéologie, Dax 1892

P. de MARCA, Histoire de Béarn, nova ed. publ. A. DUBARRAT, 2 voll., Pau 1894-1912

R. VEILLET, Recherches sur la Ville et sur l'église de Bayonne, nova ed. publ. A. DUBARRAT . J.B. DARANATZ, 3, voll. Bayonne/Pau 1924.

BCECat

Bulleti del Centre Excursionista de Catalunya, Barcelona.

BSEBBayonne

Bulletin de la Société de Sciences, Lettres, d'Arts et d'Etudes régionales de Bayonne

<<ELENCHUS MATERIAE>>


FONTES NONDUM PUBLICATI  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Anales

J. CARESMAR, Anales del REal Monasterio de Bellpuig de las Avellanas de la Orden de Canonigos Regulares Premonstratenses en el Principado de Cathaluña, su propagación en abadias, prioratos dependientes, sus dotaciones, donaciones, privilegios pontificos, etc., 372 pp. MSS Bibl. Hermanos Maristas, Las Avellanas.

De rebus

IDEM, De rebus ecclesiae Stae. Mariae Bellipodiensis Avellanarum in Catalonia, Ordinis Can. Reg. Sti. Augustini Praemonstratensis - 735 pp (1773) MS Archivo Rectoria Vilanova del Sal. prope Balaguer. Copia extat in monastrerio Las Avellanas.

J. PASQUAL, Sacrae Antiquitatis Cataloniae Monumenta.  MS s. XVIII (MS 729 BB. Central Barcelona, Inventarium in Butlleti Bibl. Catal., V 1920 pp. 198-208).

BMun Nancy MSS 992, 995.  Materia ab his abbatiis annalistae Hugo transmissa est plus quam tenuis.

LARCHER Glanages, MS BMun Tarbes 25 voll.  Excerpta ex archivis abbatiae Casaedei, in omni fere tomo.  Cum Casadei fuisset domus primaria circariae, ad historiam omnium illius canoniarum maxime attinet.

<<ELENCHUS MATERIAE>>


 DOMI:

 

NOMEN:

ARTA  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.M.V

ANTIQUITUS:

xxx

LOCUS:

xxx

FUNDATIO / HISTORIA:

 

LITTERATURA:

ARCHIEVALIA:

SERIES ABBATUM

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

ARTHOUS  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.M.V.

ANTIQUITUS:

xxx

LOCUS:

xxx

FUNDATIO / HISTORIA:

 

LITTERATURA:

ARCHIEVALIA:

SERIES ABBATUM

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

BEHAUNE  <<ELENCHUS MATERIAE>>

S. Petrus

ANTIQUITUS:

xxx

LOCUS:

xxx

FUNDATIO / HISTORIA:

 

LITTERATURA:

ARCHIEVALIA:

SERIES ABBATUM

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

BELLPUIG de las AVELLANAS  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.M.V.

ANTIQUITUS:

xxx

LOCUS:

xxx

FUNDATIO / HISTORIA:

 

LITTERATURA:

ARCHIEVALIA:

SERIES ABBATUM

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

LA CAPELLE  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.M.V.

ANTIQUITUS:

xxx

LOCUS:

xxx

FUNDATIO / HISTORIA:

 

LITTERATURA:

ARCHIEVALIA:

SERIES ABBATUM

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

LA CASEDIEU  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.M.V.

ANTIQUITUS:

xxx

LOCUS:

xxx

FUNDATIO / HISTORIA:

 

LITTERATURA:

ARCHIEVALIA:

SERIES ABBATUM

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

COMBELONGUE  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.M.V. et St. Laurentius

ANTIQUITUS:

xxx

LOCUS:

xxx

FUNDATIO / HISTORIA:

 

LITTERATURA:

ARCHIEVALIA:

SERIES ABBATUM

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

DIVIELLE  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.M.V.

ANTIQUITUS:

xxx

LOCUS:

xxx

FUNDATIO / HISTORIA:

 

LITTERATURA:

ARCHIEVALIA:

SERIES ABBATUM

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

FONDARELLA  <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Nicolaus

ANTIQUITUS:

xxx

LOCUS:

xxx

FUNDATIO / HISTORIA:

 

LITTERATURA:

ARCHIEVALIA:

SERIES ABBATUM

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

FONTCAUDE  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.M.V.

ANTIQUITUS:

xxx

LOCUS:

xxx

FUNDATIO / HISTORIA:

 

LITTERATURA:

ARCHIEVALIA:

SERIES ABBATUM

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

GOUJON  <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Laurentius

ANTIQUITUS:

xxx

LOCUS:

xxx

FUNDATIO / HISTORIA:

 

LITTERATURA:

ARCHIEVALIA:

SERIES ABBATUM

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

HUVEAUNE  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.M.V.

ANTIQUITUS:

xxx

LOCUS:

xxx

FUNDATIO / HISTORIA:

 

LITTERATURA:

ARCHIEVALIA:

SERIES ABBATUM

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

LAHONCE  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.M.V.

ANTIQUITUS:

xxx

LOCUS:

xxx

FUNDATIO / HISTORIA:

 

LITTERATURA:

ARCHIEVALIA:

SERIES ABBATUM

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

LANNES  <<ELENCHUS MATERIAE>>

S. Maria Magdalena

ANTIQUITUS:

xxx

LOCUS:

xxx

FUNDATIO / HISTORIA:

 

LITTERATURA:

ARCHIEVALIA:

SERIES ABBATUM

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

MIRAMBEAU  <<ELENCHUS MATERIAE>>

 

ANTIQUITUS:

xxx

LOCUS:

xxx

FUNDATIO / HISTORIA:

 

LITTERATURA:

ARCHIEVALIA:

SERIES ABBATUM

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

MUR  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Assumptio B.M.V., SS. Petri et Stephani

ANTIQUITUS:

xxx

LOCUS:

xxx

FUNDATIO / HISTORIA:

 

LITTERATURA:

ARCHIEVALIA:

SERIES ABBATUM

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

PLEINESELVE  <<ELENCHUS MATERIAE>>

S. Maria Magdalena

ANTIQUITUS:

xxx

LOCUS:

xxx

FUNDATIO / HISTORIA:

 

LITTERATURA:

ARCHIEVALIA:

SERIES ABBATUM

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

ST. JEAN de la CASTELLE  <<ELENCHUS MATERIAE>>

S. Joannis Bapt.

ANTIQUITUS:

xxx

LOCUS:

xxx

FUNDATIO / HISTORIA:

 

LITTERATURA:

ARCHIEVALIA:

SERIES ABBATUM

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

SARRANCE  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.M.V.

ANTIQUITUS:

xxx

LOCUS:

xxx

FUNDATIO / HISTORIA:

 

LITTERATURA:

ARCHIEVALIA:

SERIES ABBATUM

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

URDAX  <<ELENCHUS MATERIAE>>

S. Salvator

ANTIQUITUS:

xxx

LOCUS:

xxx

FUNDATIO / HISTORIA:

 

LITTERATURA:

ARCHIEVALIA:

SERIES ABBATUM

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

VALLCLARA  <<ELENCHUS MATERIAE>>

ANTIQUITUS:

xxx

LOCUS:

xxx

FUNDATIO / HISTORIA:

 

LITTERATURA:

ARCHIEVALIA:

SERIES ABBATUM

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

VIC-FEZENSAC  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.M.V.

ANTIQUITUS:

xxx

LOCUS:

xxx

FUNDATIO / HISTORIA:

 

LITTERATURA:

ARCHIEVALIA:

SERIES ABBATUM

<<ELENCHUS MATERIAE>>


DUBIA:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

AGUILAR, B.M.V.

Capella solitaria inter Bellpuig de las Avellanas et Balaguer.  Dioc. Urgel, prov. Lérida, Hispania. -- Vitetur confusio cum potenti abbatia huius nominis (Circ. Hispaniae).

Secundum traditionem, juxta hanc capellam quondam erat asceterium.  Caresmar refert, in reconstructione eius, an. 1740, fuisse inventa rudera vetustorum aedium, ossa et tumuli, quae vero omnia -- ut censet ipse Caresmar -- videbantur esse antiquiora saeculo XI.  Atvero nos suspicamur, Caresmar in judicio suo de antiquitate ruderum et ossium errasse.  Monasterium tempore Visigothorum extitisse in hac regione vix habitata, arida et inaquosa, est parum probabile.  Abbatiam Bellipodiensem fuisse initio monasterium duplex, et habuisse adhuc sorores anno 1204, authentice constat.   Quas sorores collocare in loco quodam vicino, erat de more Ordinis.   Traditionem popularem referri ad has sorores Praemonstratenses potius quam ad asceterium quoddam visigothicum, est verisimile.  Quidquid est, certitudinem hac de re non habemus.

Fontes: 

ARROS, St. Anna

Sta. Ana de Arros. Gallice: Ste. Anne d'Arres.

In Pyrenaeis hispanicis, Val d'Aran, juxta limites Galliae. Dioec. Comminges.

Prioratus.  Petrus de Malavicina an. 1240 dat abbati Casaedei locus Arros, ut "in dicto longo monasterium praefati ordinis instituatur . . . vola quod si ibi divinum officium non fieret competenter, revertatur ad me vel ad posteritatem mean [GAS-155].  Stipulatur instrumentum, quod "abbas Casaedei erit in perpetuum patronus, paesentator et institutor dicti monasterii de Arros".  Etsi opportunum fuisset, secundum mentem illius temporis, divinum officium non posse fieri competenter in monasterio quodam nisi per communitatem saltem exiguam, fundator videtur supponere, ibi unum tantum religiosum exponi.  In Hispania etiam beneficia simplicia religiosis commissa, interdum vocabantur "monasteria".

Archivalia et Litteratura: v. Casedieu. Specialia: Arch. Dép. Gers. Auch H 5, 89 --

I. BONREPOS, B.M.V.

Sta. Maria de Bono Repauso, -del Buen Reposo; Domus Boni Repausi.

In culmine montium de Monsech, com. de Salvador de Toló, distr. judic. de Tremp. Prov. de Lérida, dioec. Urgel, Hispania.

Prioratus cum sanctuario B.M.V., quod dederunt comites Urgellenses abbatiae Bellipodiensi ante annum 1205.  Asserante Caresmar, hoc anno ibi degerunt tres canonici, et sorores, hospitali adnexo inservientes.  Varii auctores, immo Caresmar et alii historiographi Bellipodienses, nefastam committunt confusionem cum asceterio ut infra [GAS-156], eiusdem nominis, ideoque assertio supra dicta videtur nobis esse incerta.   De hospitali apud sanctuarium B.M.V. ceteroquin nihil scitur, neque de sororibus fit berbum in posterum.  Putamus, sorores Bellipodienses, quas extitisse videtur esse certum, vel ad minus valde probabile, potius fuisse in Aguilar, de quo supra.  Sed non est impossibile, Bellipodium partem sororum collocasse etiam alibi.  Anno 1224, prioratus de Bonrepos, qui forte initio fuerat domus formata, datur monasterio Sti. Nicolai de Fondarella in dotationem [GAS-157].  Illo tamen collapso, revertitur ad abbatiam matrem.  Saeculo XVIII, unus tantum canonicus, prioris titulo auctus, ibi fuit expositus, parochiam vicinam administrans.  Annis 1809-13 pars communitatis abbatiae invenit refugium in Bonrepos.  Subsistit capella sanctuarii, cuius Imago anno 1936 est combusta.

Archivalia et Litteratura: vide Bellpuig.

II. BONREPOS, B.M.V.

Monasterium Bonaequietis, -de Bono Repauso, -de Bona Requie

Prope La Morera, Sierra de Montsant, non longe a Falset versus aquilonem.   Hodie vocatur Sant Blay. -- Prov. et dioec. de Tarragona, Hispania.

Asceterium cisterciense, ortum tamquam monasterium duplex ignoti ordinis et originis ante annum 1203.  Cum non longe distet ab antiqua abbatia Vallisclarae, de qua supra, fieri potuit, ipsum esse ortum ex asceterio quodam illi primitus adiuncto.   Praemonstratenses enim Lotharingi, fundatores Vallisclarae, ante annum 1150 domibus suis parthenones in vicinitate sitos solebant adnecti.  Valleclara ignotis ex causis decennio post exstincta, fratres Lotharingi probabiliter in patriam sunt reversi.   Aliter de indigenis, interea absque dubio ingressis.  Forte aliqui se aggregaverunt communitati nascenti circa specum Montis Malet vel Bellipodii, ut vult Caresmar.  Forte vero saltem partim, manserunt in loco vel juxta, ubi ab Ordine neglecti aut separati, fundaverunt monasterium duplex de Bonrepos.  Propter proximitatem potentis abbatiae de Poblet O. Cist., ordini illius se adiunxerunt ante annum 1215.  Coniectura est haec, quae aliquatenus debilitatur facto, quod coenobium nostrum ante annum 1203 non occurrit.  An. 1253, abbas Bellipodiensis delegatur ad visitationem monasterii de Bonrepos [GAS-158].  An. 1279 iam regitur ab abbatissis, antea fuerat prioratus.  An. 1327 adhuc ibi inveniuntur "fratres et sorores" [GAS-159].  Anno 1462 suppressum est.  Subsistunt aedes et rudera.

Archievalia: Arch. de la Corona de Aragón, Barcelona, Reg. de la Cancilleria, cf. indices et schedaria

Litteratura:

DURANCE

Cant. Houeillés, arrond. Nérac, Dép. Lot-et-Garonne, dioec. Agen, Gallia.

Prioratus, sive grangia abbatiae Sti. Joannis de Castella.  Fundata est probabiliter saec. XII.  Extensio aedium, et valor redituum (saec. XVII: 1500 Libr.) innuunt, hanc domum fuisse quondam formatam, quemadmodum Lannes vicina, et Vic-Fezensac.   Subsistunt ecclesia et monasterium.

Archivalia et Litteratura: vide St. Jean-de-la-Castelle.  Specialia:

SUBERNOA, St. Jacobus Maior

Suber-, Zubernoa, -noy, -- Santiago de Subernoa, Prieuré de Hendaye.

Prope Urrugne (Hendaye) in vico hodie "Santiago" nuncupato, juxta limites Hispaniae, Dép. Basses-Pyrenées, dioec. Bayonne, Gallia.

Perantiquum xenodochium peregrinorum Stum. Jacobum in Compostella petentium, et quidem ultimum in Gallia.  Fundatum, vel potius ampliatum et Ordini Praemonstratensi traditum saec. XII a Geraldo de Zubernoa.  Abbatiae de Arthous, cui erat incorporatum, et Lahonce hanc domum religiosis suis administrabant.  Parochia Biriatou ei erat adnexa.  Primitus probabiliter domus formata, saec. XVI fit beneficium simplex.  Saec. XVIII ibi residebant 2 canonici.  Priores interdum erant de clero saeculari.  Subsistunt domus dicta "Priorenia", et "Insula Hospitalis", quae revocant hunc prioratum.

Archivalia et Litteratura:  vide Arthous et Lahonce.  Speciatim:

J. NOGARET, L'abbaye d'Artous et le prieuré de Subernoa (BSEBayonne 1930, pp. 218-46).

<<ELENCHUS MATERIAE>>


PRAETERMISSA:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

ST. BERNARD

Montory-St. Esprit, Beauvoir.

In suburbio civitatis Baionensis, sede episcopali, Dép. Basses-Pyrénées.

Parthenon cisterciense.  Fundatus ante annum 1168 tamquam prioratus abbatiae de la Cagnotte OSB juxta flumen Adour. Postea moniales ignoti ordinis, ad aliam ripam fluminis mox translatae.  Quas fuisse primitus Praemonstratenses sub tutela canoniae Lahonce, haud est impossibile, sed nullo modo probari potest.  Confer ad hoc Goujon et Bonrepos.  Saec XIII certe est asceterium O. Cist. sub invocatione Sti. Bernardi.  Anno 1353 citatur "abadesse de St. Bernard de l'Ordre de Prémontré".  Quod absque dubio est error, ut iam cognovit Dubarrat.   Origo huius assertionis, Compaigne, omni suspicio est obnoxius [GAS-160].   Monsterium floruit usque ad revolutionem, supersunt residua in suburbio St. Esprit.

Fontes:  COTTINEAU 2614 (vide ibi bibliographiam) V. DUBARRAT, Le Missel cccxcij.

BEAUPUYS

Dioec. Uzès, Dép. du Gard, Gallia.

Prioratus Ord. Praem. secundum COTTINEAU 311.  Plane ignotus est ne quidem locus huius nominis existit in hac regione. Absque dubio est confusio vel error [GAS-161].

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOTAE:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

[GAS-01]

Vasconia sive Gasconia esset nomen exactum huius regionis, ideo et circariae.   Tamen in omnibus catalogis, sicut in omni documento Ordinis, occurrit forma nominis minus accurata: "Gasconia", quam ergo et nos censemus esse retinendam.

[GAS-02]

Arch dép. Gers H 5, 55

[GAS-003]

Ibid. 56

[GAS-004]

CARESMAR Anales 345, Arch. dép. Gers 1. c.

[GAS-005]

BMun Auch MS 72, f. 88b -- Qui mos non viguit in Hispania, nec in parte orientali circariae (Fontcaude).

[GAS-006]

Vic-Fezensac ad tempus erat sui juris.  Alii duo, ad instar abbatiarum, adhuc an. 1700 tallias solverunt Ordini.  In Hispania prioratus, etsi fuerint simplices, facile vocabantur "monasteria" (vide infra apud St. Ana de Arros).

[GAS-007]

Archiva Casaedei et Bellipodii, nunc quoad mairem partem pariter amissa, feliciter antea fuerant excerpta ab historiae consultis, quorum annotationes nobis sunt tradita. 

[GAS-008]

Quod nobis est notum ex archivis duarum abbatiarum spectabilium: Clermont St. André (v. supra p. 146) et La Casedieu (Arch. dép. Gers H 5).  Aliarum abbatiarum archiva plerumque perierunt, ideo parum probari potest hac de rel.  Set est probabile,dictos abusus, quos reformatio saec. XVII est abolita, viguisse saltem in ditioribus ex illis.

[GAS-009]

Relatio status circariae saec. XVII in ACG Laon MS 538 II pp. 631 sq.

[GAS-010]

Confer praefationes nostras "De Gallia in Genere" (supra II 441 sq.), et infra apud Circariam Hispaniae.  --  Apud abbates triennales Bellipodi et Urdacii non indicavimus, ut secus de more, cui abbatiae forte praefuerint ante vel postea.   Systema Congregationis Hispanicae enim secum tulit, ut abbates triennales in decursu vitae suae in omnibus 18 canoniis aliqua triennia persolverint.  Indicatio minuta omnium abbatiatuum materiam nostram hic nimis augeret, nec posset esse completa.

[GAS-011]

Teste necrologio Casaedei (LARCHER 1. c.) ide 11. XII  DUFORCET concludit ex stylo ecclesiae, fundationem fuisse factam pro alio ordine initio saec. XII.  Quod LAMBERT melius instructus, magisque competens probat esse falsum, eodem ex argumento.   Ecclesia enim adhuc existens constructa est post medium saec. XII.

[GAS-012]

Quod erat commune in hac regione (LAMBERT 1. c.)

[GAS-13]

NOGARET 221.

[GAS-14]

Arch Dép. Gers H 5, 53

[GAS-15]

Gallia Chr. inserit abbatem N. de Charritte ab an. 1605.

[GAS-16]

HUGO I pr. 196

[GAS-17]

LARCHER Glanages VI 114

[GAS-18]

Abbas E. Noriega, historiographus Ordinis in Hispania, confitetur se e Bellopodio nullam recepisse materiam (HUGO I, praefatio). Ea igitur, quae sua sponte communicavit abbati HUGO, sunt manca et partim penitus erronea.  Quas lacunas complere corrigere studentes, de hac abbatia fusius aliis tractamus.

[GAS-19]

Vita antiquissima B. Joannis initio saec. XVII est scripta (v. AASS 1. c.).   Nil refert de professione eius in Valleclara, de qua canonia vide infra suo loco.   Caresmar probabiliter contexit suam hypothesim ad dandam suo monasterio originem magis ordinatam, et praesertim ortum non ex matre gallica sed ex indigena!

[GAS-20]

Instrumentum, ex quo hoc eruitur (CARESMAR, Anales 137), videtur esse copia spuria vel adulterata alicuius documenti authentici, quod iam cognovit VILLANUEVA 1. c. Praeter Bellpuig, Praemonstratenses galiii tunc et alios prioratus fundaverunt in Hispania, quam habuerunt pro terra missionis: Fuenteelencina, Retuerta, Vallclara, Arros.   Origo Bellipodii ex Casadei est longe probabilior quam ortus ex Valleclara, quam praefert Caresmar.

[GAS-21]

CARESMAR Anales 203.  Vide infra sub dubiis (Aguilar et Bonrepos).

[GAS-22]

Vide infra suo loco.

[GAS-23]

Paulum distat a Bellpuig.  Fuit sita prope Benabarre in Aragón, absque jure parochiali, annis 1715-34 tantum monasterio unitus (cf. HUGO).

[GAS-24]

Sub praetextu passus in instrumento fundationis occurrentis: "Non transead ad alium ordinem" (MONFAR 409).

[GAS-25]

Extrema necessitate angustiati, religiosi adierunt Capitulum Generale: "Anno 1618, prior et supprior Bellipodii supplicaverunt Capitulum libello, dicentes, abbatem monasterii alienationem in potestatem saecularium omni modo tentari" (ACG Laon I f. 573)

[GAS-26]

Annis 1675-87 praefuerunt "praesides" triennales.  De Congregatione Hispaniae vide infra apud illam circariam.

[GAS-27]

Divielle, abbatia quondam O. Praem. eiusdem circariae, de qua vide infra suo loco.

[GAS-28]

Quae nunc sunt in New York, Collection of Medieval Art, Fort Tyron Park.

[GAS-29]

Arch. Nac. Madrid, Clero C 1003 nr. 5.

[GAS-30]

Videtur esse idem ac W . . . . abbas, occurrens apud HUGO SAM Ep. Gerv. 114.

[GAS-31]

Arch. Nac. Madrid 1. c.

[GAS-32]

Arch. Dép. Gers, Auch H 5, 53.  Berenger de Corta anno 1348 electus, no obtinuit possessionem (ibid.).

[GAS-33]

CLERGEAC cf. ind.

[GAS-34]

Arch. Corona de Aragón, Reg. 2170 f. 109.

[GAS-35]

Arch Dép. Gers H 5, 36.

[GAS-36]

Arch. Corona de Aragón, Reg. 2920 f. 88 (idem ac praecedens?).  Hoc tempore videtur fuisse magna confusio in canonia, quia rex Aragoniae petiit visitationem ab abbate Casaedei an. 1437 (Arch. Dép. Gers H 5, 53).  Gulielmum secutus est Franciscus.

[GAS-37]

Arch. Cor de Aragón Reg. 3143 f. 113; GAMS 87.  -  Episcopus iste Urgellensis fuit commendatarius "auctoritate apostolica deputatus".

[GAS-38]

Ibidem Reg. 5225 12v. Videntur fuisse commendatarii intrusi.

[GAS-39]

Gulielmus de Fragapar et Joan. Gesé successive confirmantur a Joanne abbate Casaedei, sed praevalet Petrus Fontanella a rege Hispaniae nominatus (ibid.). 

[GAS-40]

Hic et duo successores erant "administratores" seu praesides inter annos 1625 et 1660.  Anno 1644 abbatia vacabat.

[GAS-41]

HUGO II 1139-40.

[GAS-42]

Stus. Dominicus iam in abbatia Vitis, patriae suae Osma vicinae, Ordini nostro a juventute fuerat familiarus: in specu juxta abbatiam Ord. Praem. in Segovia fecerat exercitia spiritualia.  Opinio autem abbatis de Noriega, eum intrasse in La Vid, et emisisse ibi vota, vix teneri potest (NORIEGA, Dissertatio historica de Sto. Dominico de Guzman, Ordinis Predicatorum Patriarcha, canonico regulari augustiniano-Praemonstratensi, in observantissimo monasterio Stae. Mariae de La Vid.  Salamanca, 1723).

[GAS-43]

Quod nomen minus aptum videtur esse corruptela.

[GAS-44]

Arch. Dép. Hte-Garonne, Fonds La Capelle.

[GAS-45]

GAUBIN (cf. Casedieu) 141.

[GAS-46]

GOELLER 1. c.

[GAS-47]

Sic secundum Arch. Cast. de Merville.  Gall Chr. habet 1459-60.

[GAS-48]

Arch. Cast. de Merville.

[GAS-49]

Qua durante, Jac. Descars, baro de Merville, fruitur bonis.

[GAS-50]

Citamus in sequenti opinionem GAUBIN 1. c. -- De fundatoribus ceteroquin dissentiunt auctores. DUPRE: Froco et Frelo fundatores.  Gallia Chr.: Frelo et archiep. Auxitanus.  HUGO: Frelo, Petrus comes et Christanus quidam.  Secundum LARCHER, de Frelone nil invenitur in Archivis.  Nil mirum: archivistae enim et chronistae monasteriorum tunc temporis fundatores, qui nobili genere non erant orti, pudenter solebant reticere et quam nobilissimos eis substituere.  Cf. Tusschenbeek, vol. II 424, et hic supra Clermont St. André p. 146.

[GAS-51]

Quae haeresis videtur fuisse similis Tanchelmismo, quem oppugnaverat, secundum traditionem Ordinis, Sanctus Norbertus Antwerpiae anno 1124.  (Cf. tamen supra II 265 n.) De Petro de Bruys v.: CHEVALIER 3697.

[GAS-52]

LARCHER V 153.

[GAS-53]

Sequentia partim sunt desumpta ex schedariis optime congestis "Centre de documentation des Archives départementales du Gers", Auch.

[GAS-54]

CAZAURAN 94.

[GAS-55]

Etsi sit locus pro eo in serie, in archivo on occurrit. HUGO solus autumat se eum invenisse in chartis abbatiarum Circ. Flandriae.  Forte est confusio cum Vicogne, quae pariter alio nomine vocabatur "Casa Dei", et quae annis 1151-68 habuit abbatem Gerardum (Vide supra II 436).

[GAS-56]

CARESMAR De Rebus 691.  Cum charta, in qua citatur dictus abbas, videatur esse spuria mendisque scateat, et ipse est dubius.

[GAS-57]

CAZAURAN 104.

[GAS-58]

DEGERT, Hist. des évêques d'Aire, p. 62.

[GAS-59]

Arch. Dép. Gers, H 5, 496.  Idem ac praecedens?

[GAS-60]

Ubuden 92.  Sanctius occurrit iam an. 1227.  Nisi forte sit error pro 1237, bis fuit abbas.  Arnaldus Gulielmus, quem adducunt HUGO et Gallia pro annis 1253-60, sec. Arch. Dép. Gers H 5, 109 est omittendus.

[GAS-61]

Nécrologe de St. Jean-de-la-Castelle (ed. DEGERT) p. 43.

[GAS-62]

Arch. Dép. Gers H 5, 28. Gallia Chr. eum erronee vocat Arnaldum.

[GAS-63]

Necr. Casaedei 25. XI -- CLERGEAC erronee: J. de Curia.  REY (vide apud Fontcaude): de Cireio, gallice: Cers.

[GAS-64]

Gulielmus de l'Orme, quem habent Gallia Chr. et HUGO, est ommittendus.

[GAS-65]

Arch. Dép. Gers H 5, 46.  Possessionem non obtinuerunt.

[GAS-66]

Bullas numquam obtinuit.

[GAS-67]

Hoc nomen designat nobilem quendam regionalem (cf. HUGO 1. c.).  BEAUNIER BESSE autumat fundationem esse peractam an. 1131, quod probari nequit Instrumentum fundationis quod legitur apud PRADET, canoniae addicens divitias ingentes, est mera phantasia.

[GAS-68]

DENIFLE 1. c.

[GAS-69]

Arch. Dép. Haute-Garonne, Toulouse, B 65 p. 294.

[GAS-70]

Arch. Nat. Paris K 1162

[GAS-71]

Fuit filius fundatoris et primus abbas; ut ferturn, unus ex disciplulis Sti. Norberti.  Cum canonia vix iam an. 1138 fuerit abbatia, hunc annum communiter pro eo relatum non admittimus.

[GAS-72]

GAUBIN (v. Casedieu) 46.

[GAS-73]

CASTILLON I 330.

[GAS-74]

PICOT 537. Cf. Arthous.

[GAS-75]

Necrologium Casaedei (LARCHER) p. 19 -- Lettr. com. Jean XXII 15151.

[GAS-76]

Arch. Dép. Ariège H 79. -- CLERGEAC vocat eum "du Pin".

[GAS-77]

Arch. Dép. Ariège H 76.

[GAS-78]

CASTILLON II 130, Arch. Dép. Ariège H 76, Arch. Dép. Gers H 5, 54.

[GAS-79]

Arch. Dép. Gers H 5, 54.  Resignavit in manus sequentis.

[GAS-80]

Ambo canonice electi, non obtinuerunt possessionem.

[GAS-81]

Nominatus ante an. 1692, bullatus tandem an. 1699.

[GAS-82]

Forte est idem ac Petrus ut supra (1282), vel ac abbas Fontiscalidi eiusdem nominis.  Abbates tunc saepe ab una domo ad alteram postulabantur.

[GAS-83]

Arch. Nac. Madrid, Clero Reg. 9634, Fonds Cerrato.

[GAS-84]

Arch Dép. Gers H 5, 34. -- Cardinalis Petrus de Foix, commendatarius an. 1490 (Gallia Chr.), est valde dubius.

[GAS-85]

Arch Dép. Gers H 5, 54.

[GAS-86]

Dum Bernardus nominatus est a rege, Bertrandus abbatiam obtinuit a Curia Romana.

[GAS-87]

A Curia Romana nominatus, possessionem non obtinuit.

[GAS-88]

Ut sequentes, secundum Galliam Christianam.

[GAS-89]

In omnibus catalogis Ordinis invenitur "Sanctus Nicolaus, filia Bellipodii, in dioc. Urgellensi", vel in aliis: "Ilerdensi" (Lerida).   Authentice minime constat, hunc locum umquam pertinuisse ad dioecesim, Urgellensem, etsi sita saltem sit ad limites illius.  Paulo post fundationem, an. 1231, monasterium sollemniter se submittit episcopo de Vich, quod forte innuit casum antea fuisse dubium.

[GAS-90]

xQuod legitur in instrumento quodam spurio ex archivis Bellipodii (CARESMAR Anales p. 137): "Gulielmus de Anglesola fundavit ante annum 1164 monasterium novum in Fontibus Amoenis . . . et de consilio sororum suarum Ninive et Sybilla donavit hunc locum, et alium ad Stum. Nicolaum in Fondarella abbati Gulielmo de Casedieu, ut instituat ibi monasteria ordinis." -- Atqui Gulielmus de Anglesola et sorores eius vixerunt annis 1220-40, et fundaverunt Stum. Nicolaum, ut patet ex chartis authenticis, annis 1220-26.

[GAS-91]

Prope Montpellier, dioc. de Maguelonne, Hérault.  Fundata ante annum 1138, an. 1239 unitur ecclesiae cathedrali de Maguelonne.

[GAS-92]

Vide supra p. 103.  Ut illic, et in Valcros tentamen videtur fuisse factum transeundi ad Ordinem Praem., sed absque successu.  Confer Mur, hic infra.

[GAS-93]

Secundum Alm. Royal, tamen erant 5000 Librarum an. 1771, et 10000 an. 1784, quod videtur esse error.

[GAS-94]

Mr. P. REY, notarius in Clairac, nunc in Maureilhan, per totam vitam diligenter insudcavit in exarandam historiam Fontiscalidi, ingentemque congessit materiam, quam excerpere potuimus, auctori gratias agentes.

[GAS-95]

Gallia Chr. et HUGO alios recensent inter primos abbates: Franciscum abbatem de Valcros 1164, probabiliter non resedit in Fontcaude, nec pertinuit ad Ordinem.   Franciscum de Borja an. 1190 est dubius, potius est ponendus inter abbates qui "inseri nequeunt".

[GAS-96]

Lettres com. Jean XXII 62094.

[GAS-97]

Cessio eius instanter petitur an. 1390, sed non videtur fuisse peracta, quia an. 1402 adhuc occurrit.

[GAS-98]

A Gallia Chr. tantum citatur, in archivis non occurrit, sed est locus amplus pro eo in serie.  Nec fuit antea abbas in Casa Dei.  Forte est confusio cum Joanne de Cers, ut supra.  Nomen Joseph tunc erat rarissimum.

[GAS-99]

Obtinuit bullas an. 1609, confirmationem vero regiam nonnisi an. 1614.   Bartholomaeus du Mas interea perrexit in fruitione et regimine.

[GAS-100]

Nominatus a rege, numquam obtinuit bullas.

[GAS-101]

Arch. Dép. Bouches-du-Rhone 5 G 91, f. 26.

[GAS-101a]

MIGNE PL t. 49 c. 9 censet Ybelniam inter 4 coenobia, saec. VI Massiliae existentia.  Fontem non affert auctor, quem ceteroquin scimus caute esse legendum.   COTTINEAU 1773 ex hac nota concludit, Ybelniam fuisse idem ac asceterium Sti. Cassiani, praedecessorem monasterii S. Salvatoris (de quo infra), sed absque ratione.

[GAS-102]

Quod nequaquam demonstrat, fundationem esse peractam ex archicoenobio, sed potius casum huius fundationis fuisse aliquomodo extraordinarium, et Ybelniam nulli circariae fuisse adscriptam. Vide quod diximus hac de re vol. II 522.

[GAS-103]

Cui reapse numquam fuit addicta.  Quomodo tales errores sunt orti, vide supra vol. I 253, 275, 351-53, et II 117.

[GAS-104]

Arch. Dép. Hérault, sér. H non cotée, Cartul. de Fontcause f. 206.

[GAS-105]

BLANCARD Docum inéd. 1. c.

[GAS-106]

Summus Pontifex in Concilio Lugdunensi dictum ordinem (vulgo "de Pica") suppressit, domumque illius Massiliensem Ybelniae addixit (RUFFY Histgoire 1. c.)

[GAS-107]

Reg. Clemens V, ed. TOSTI nr. 2434.  De Haytone, celebri Praemonstratensi ex Cypro, vide hic supra, vol. I 400.

[GAS-108]

Arch. Dép. Bouches-du-Rhone, Fonds Chanot reg. 10 f. 34. -- Ibidem 61 H 109.

[GAS-109]

Arch. Vatic. reg. 294 f. 55v.

[GAS-110]

A Yolanda regina ca. an 1400 neoerecta, anno 1522 diruta, incorporata est asceterio Ssmi. Salvatoris OSB in eadem urbe sito.

[GAS-111]

Arch. Dép. Hérault, Cartul. Fontcaude IV 437 -- HUGO 1. c. -- Forte est idem qui Marinus, occurrens in Ob. Praem. die 14a Augusti.

[GAS-112]

Arch. Vatic. reg. 302 f. 142

[GAS-113]

Inscriptio "1121", quae habetur supra portam ecclesiae, quam quidam auctor (NOGARET) habet pro anno fundationis, invenitur eodem loco in Arthous.  Refert ad fundationem Ordinis.

[GAS-114]

Prima vice invenitur apud CAMPAIGNE o. c., auctore parum fide digno (vide apud Divielle, pro qua abbatia fabricavit chartas falsas).

[GAS-115]

Cartularium Capituli Cathedr. Baionensis (Arch. Dép. Pau G 54 f. 11)

[GAS-116]

LARCHER VI 110. -- Arch. Dép. Gers H 5, 55 -- Gallia Chr. erronee habet: Petrus de Huc.

[GAS-117]

Sic sec. Gallia Chr. Forte est confusio cum Petro supradicto, forte est alter abbas illi homonymus.  Difficile est dictu apud hanc abbatiam, quandonam praecise coeperit esse sub commenda.  Probabiliter iam unus vel alter praedecessor Petri fuit commendatarius, immo iam saec. XV exeunte.

[GAS-118]

Gallia Chr.: 1658-88

[GAS-119]

Forsitan idem qui W. Furt (ut supra), vel qui Fortanerius (cf. Divielle)

[GAS-120]

" . . . abbas Bellipodiensis ecclesiam dictam (sc. Mur) sibi debere subesse dicebat . . . quibusdam de canonicis eiusdem ecclesiae (ut supra patet: cantor et sacrista tantum), habitum retinentibus proprium, reliquos absque nostra (sc. S. Pontificis) licentia habitum Praemonstratensium assumentes, abbati Bellipodii eiusdem ordinis fecisse obedientiam manualem, qui in pristino remanserant habitu substituto abbati obedientiam facere renuentibus, licet aliquo tempore ipsis et aliis, qui habitum susceperant antedictum praefuerit, et se gesserit pro abbate.  Suborta discordia inter eos, canonici qui suum habitum non mutaverunt, unum ex suis fratribus elegerunt in praepositum, remotis exinde his qui per predictum abbatem Bellipodii fuerant instituti . . . " (Bibl. Central de Barcelona, MS 150 p. 131)

[GAS-121]

AUVRAY 2838

[GAS-122]

Anno 1327 abbas Ayquelinus, qui fuerat depositus, iterum in omnia iura restituitur, et totus eius conventus, quinque canonicis consistens, in alias domus circariae distribuitur.  (Lettr. com. Jean XXII 27827)

[GAS-123]

Existit delineatio (plan) abbatiae saec. XVI, copia in Arch. Dép. Gironde G 657.

[GAS-124]

Alias Pulcherus. Ob. Praem. 6 VII

[GAS-125]

Alias Zonaldus, sive Girladus. Ibidem 23. XI

[GAS-126]

Vide supra, notam [GAS-116]

[GAS-127]

Arch. Dép. Gironde, Fonds Pleineselve

[GAS-128]

In omnibus catalogis Ordinis vocatur "Gratia Dei" tantum.  Vitetur confusio cum Gottesgnaden (Circ. Saxoniae), et cum variis aliis monasteriis huius nominis.

[GAS-129]

Necr. Casaedei, die 30. VIII

[GAS-130]

Arch. Dép. des Landes H 146

[GAS-131]

LARCHER 1. c.

[GAS-132]

DEGERT Rev. Gascogne 1926, p. 159

[GAS-133]

Arch. Dép. Pau E 367, Rev. Gascogne XIX 1878, 531.

[GAS-134]

Raymundus (Gallia Chr. an. 1448 HUGO et LARCHER + 1436), secundum CLERGEAC est ommitendus.

[GAS-135]

Commendatarius a Curia intrusus, possessionem non obtinuit.

[GAS-136]

Arch. Dép. Gers H 5, 54.

[GAS-137]

Competitor regularis vel curialis Augerii commendatarii, a rege nominati.

[GAS-138]

Eo pensione contentato, Petrus regularis canonice est electus (LARCHER 1. c., Arch. Dép. Gers H 5, 54)

[GAS-139]

Arch. Dép. Basses-Pyrén. H 161, E 298, E 367.

[GAS-140]

N.D. de Pagole cum xenodochio primitus pertinuit ad abbatiam Arthous.

[GAS-141]

Qui titulus saec. XVII adhibebatur propter fundationem lengendariam per regem Sancho Mitarra saec. X, quae caret omni fundamento (Cf. de JAURGAIN II 587-88).

[GAS-142]

Arch. Dép. Navarra, Pamplona, Leg. Urdax

[GAS-143]

COTTINEAU 2529 erronee hanc domum collocat in Galliam.  Quod monasterium adhuc floret.

[GAS-144]

Revue de Gascogne 1924, p. 118

[GAS-145]

DUBARRAT 1. c. habet an. 1275, quod potest esse error. (Necr. St. Jean de la Castelle 16. III)

[GAS-146]

Arch. Dép. Gers H 5, 53 -- DUBARRAT, Missel habet Petrum de Elizonde an. 1385, et Martinum de Elizondo 1386, qui videntur nobis esse dubii.

[GAS-147]

Commendatarius, qui recepit habitum Ordinis (Arch. Dép. Gers H 5, 55) Definiri nequit, qui inter sequentes fuerit commendatarius, et qui regularis.

[GAS-148]

Abbates ab an. 1793 Solebant signare tamquam "abbates de Loyola", donec post visitationem et reformationem, iussu regis an. 1803 per abbatem de Retuerta peractas, conventus revertit in Urdax, sub primo triennio abbatis Augustini Sanzberro.

[GAS-149]

Seriem abbatum, saec. XVII/XIX, et multam aliam materiam hac de canonia nobis procuravit R.P. Germanus de Pamplona OFMCap. Lecaroz.

[GAS-150]

Designatio "Claravallis", sive "Clara Vallis", quam tribuimus huic domui supra I 23 et III 71, non est accurata.

[GAS-151]

Lisboa S. Vicente de Fora (Portugal), de quo vide infra apud Circ. Hispaniae.

[GAS-152]

Flabémont, v. supra.

[GAS-153]

Vide infra apud hanc abbatiam.  Confer Bellpuig de las Avellanas, in cuius fundatione comes de Urgel eandem conditionem fecit.

[GAS-154]

BACQUE p. 45 dicit, xenodochium initio a magistro solo fuisse administratum.   Quod vix possumus admittere.  Hoc enim nimis infregisset morem Ordinis medio saeculo XII.  Generatim magistris assistebat parva communitas conversorum, immo saepe aliqui canonici eis erant adlati.

[GAS-155]

LARCHER V 166

[GAS-156]

Confusio est talis, ut apud omnia quae referunt dicti auctores de hoc monasterio, vix possit discerni, de quonam revera agitur.

[GAS-157]

CARESMAR Anales 248. -- De abbatia Sti. Nicolai vide supra.

[GAS-158]

PASQUAL IX 335

[GAS-159]

Arch. Corona de Aragon, Reg. de Cancilleria t. 474, f. 172.  Factum, quod monasteria duplicia in Ordine Cisterciensi a cunabulis fuerunt aliquid inauditum et aegre toleratum, in Praemonstratensi vero norma initio, et alia sub forma, toleratum quid in posterum, favet nostrae hypothesi de origine Praemonstratensi nostri asceterii.

[GAS-160]

Hist. de Bayonne (MS Copia BMun Bayonne) p. 91. -- V. etiam supra apud Divielle.

[GAS-161]

Ut mihi benigne communicavit Archivarius Provincialis Nemausi, M. J. Soblou.

<<ELENCHUS MATERIAE>>


<<LIMES CIRCARIA GASCONIAE?  ||  END OF CIRCARY OF GASCONIA>>


Posted unconditionally on this website with the permission of both DeGruyter Publishing Company, Berlin, Germany and Abbot Thomas Handgraetinger, Windberg Abbey, 1999.  All rights reserved by both DeGruyter Publishing Company, Berlin, Germany and Windberg Abbey, Order of Canons Regular of Prémontré.